ASSEMBLEA STRAORDINARIA DEL SINODO DEI VESCOVI
ALLOCUZIONE CONCLUSIVA DI PAOLO VI
Lunedì, 27 ottobre 1969
Honorati Fratres,
Synodum hanc extraordinariam iamiamque absolventes, pauca Nos, conclusionis causa, Vobismet significare decet.
Gratias imprimis agimus Vobis, quod ipsi interfuistis: haud enim parum Ecclesiae universali prodest, quod hunc tales viri, ut vos estis, congressi sunt, maximis nempe onerati et gravissimis muneribus curationis pastoralis; quodque ipsi adeo intenta ac seria cura in conventus huius negotia una simul incubuistis. Praeter vero gratiarum actionem, laeti fatemur tantopere Nos esse delectatos assiduitate cotidiana Vestra, mentis animique studio, opera atque diligentia alacriter tributa huius Synodi ponderosis et frugiferis disceptationibus.
Persuasum insuper habemus unam certe remunerationem huius frequentiae Vestrae, veluti fratrum esse hisce diebus inter Vos colloquium, atque mutuam experimentorum, difficultatum, expectationumque fraternarum communicationem; nec dubitamus quin magnum ceperit incrementum caritas ecclesialis, cum iterum omnes simus experti quam esset «bonum et iucundum habitare fratres in unum» (Ps. 132, 1).
«In limine expeditionis», ut ita dicamus, efferre quoque debemus naturam omnino peculiarem huius extraordinariae Synodi: etenim idcirco extraordinaria nuncupatur, quod praeviis destinata est expediendis quaestionibus de futura regiminis ecclesiastici exsecutione, rationibus videlicet canonicis constituendis quae ex duobus recentis Concilii Vaticani Secundi institutis exstiterunt - collegialitate episcoporum, ab eo tam distincte enuntiata, atque conferentiis episcoporum, variis in gentibus et locis ab eo studiosius commendatis. Haec autem indoles peculiaris proinde definitum propositum huius Synodi extraordinariae suapte natura demonstrat alias quoque generales Synodos posthac congregari oportere, quibus alia argumenta summi momenti, quae vitam tangant ipsam Ecclesiae, pervestigentur atque pertractentur.
Ad rem quod attinet, significandum vobis censemus, Nostram fore sedulam curam - quam quidem rem gratam potius quam manifestum officium putamus - ut maxima habeatur ratio «manifestationum sententiarum», hoc est suffragiorum, quae vos, Venerabiles Fratres, hodie mane tulistis et Praesidentiae Synodi tradidistis. Si autem pars horum suffragiorum «iuxta modum» lata erit, id postulabit a Nobis diligentem considerationem, cuius conclusio Nobis mature perpendenda erit coram Christo, in intimo conscientiae Nostrae sacrario, prout munus requirit Nobis concreditum Pastoris Supremi Ecclesiae Sanctae Dei: deinde Nostra de hac re sententia vobiscum quam primum communicabitur.
Attamen iam nunc Nobis videtur vos certiores fieri posse de Nostro proposito congruenti cum vestris votis, quod attinet ad convocationem Synodorum Episcopalium certis temporibus faciendam, modis ac formis iure statutis, nempe coetum generalium vel extraordinariorum, non exclusa etiam convocatione Synodorum specialium, si id opportunum videbitur. Placet etiam Nobis consilium vestrum, amplissimis huius coetus suffragiis comprobatum, eo spectans, ut inde ab hoc anno celebratio Synodorum Episcopalium ordinare fiat singulis bienniis, nisi rerum adiuncta aliud suaserint.
Pariter iam nunc vobis significare possumus Nostrum esse propositum, ut Secretaria Synodi ampliore efficientia donetur. Hanc ad rem maxima habebitur ratio votorum a vobis prolatorum, quod attinet ad auxiliatricem operam - quam Nos profecto utilem arbitramur - legitimis formis opportune statuendam et a Sacris Pastoribus praestandam, qui Episcopatus in toto terrarum orbe diffusi personam gerant; per ipsos etiam argumenta significari poterunt, quorum tractatio in Synodo necessaria visa erit.
Hinc vobis pateat fiducia, quam Nos in hoc instituto collocamus, quod quidem a doctrina et spiritu Concilii Oecumenici recens celebrato suam originem duxit; hoc autem institutum non eo spectat ut potestatum aemulationem gignat vel difficultates paret efficaci atque recte ordinato Ecclesiae regimini; spectat vero ut in rem deducatur mutua Romani Pontificis et Episcoporum propensio ad fovendam arctiorem communionem et sociam operam apte ordinandam.
Haec omnia, quod ad Nos spectat, efficienda Nobis proponimus, maxima sane et humanissima observantia prosequendo munera atque graves partes, in Nostros in episcopatu Fratres recidentia, sive cum singuli cogitantur, sive cum in legitimos canonicos coetus congregati sunt; neque tamen, id agentes - ut clare patet - illa vicissim munera Nostra atque graves easque proprias in Nos recidentes partes in animo habemus Nobis abiudicare; quae munera partesque sive illud Primatus carisma, ab ipso Christo in suam Ecclesiam Petro concreditum, cuius humillimi sed veri sumus successores, sive officium, potius quam ius, eiusdem Primatus fideliter exercendi Nobis iniungunt. Etenim Summus Pontifex in universa Ecclesia veluti cordi assimulandus est, cuius munus eo spectat, ut caritas, a corde proficiscens et in cor ipsum rediens, sicuti per venas diffundatur; Ipse pariter aliquod viarum compitum dicendus est caritatis, quae omnes complectitur omnesque diligit: Petrum, enim, ut Sanctus Ambrosius scribit, Christus «elevandus in caelum amoris sui nobis velut vicarium relinquebat» (Exp. sec. Luc. X, 175; P.L. 15, 1942).
Itemque animo promptissimo sumus ad omnia legitima optata, quae patefiant, ut locorum Ecclesiis pleniorem in modum concedantur ac probentur propriae notae peculiaresque necessitates et postulata, bene apteque in rem deducto principio illo «subsidiarietatis», uti aiunt: quod sane principium postulat procul dubio ut cogitatione et re penitus usque intellegatur atque illustretur, Nosque idem in sua praecipua significatione prorsus admittimus. Attamen haudquaquam fieri potest, ut hoc principium cum quadam illius «pluralismi» postulatione confundatur, qui Fidem, morum legem et primarias sacramentorum, necnon liturgiae et canonicae disciplinae formas laedat, eo potissimum spectantes ut necessaria unitas in universa Ecclesia servetur.
Nunc autem, iam ad finem vergentibus his diebus, quos precationi studioque omnes simul dicavimus, Nobis est cordi - neque dubitamus quin vestrum quoque omnium animum interpretemur - maxima cum reverentia omnes Episcopos, per terrarum orbem adlaborantes, et universam Ecclesiam consalutare; qua in re praecipue recogitamus sacrum clerum, cuius opera summi pretii aestimanda est ad totius Christiani populi utilitatem, immo indeclinabilis momenti, ut prorsus asseveramus, censenda - ubi sedulo flagrans, ubi fidelis, ubi ordine composita fuerit - tum ad difficultates evincendas, in quas Ecclesia in hoc mundo nunc incurrit, tum ad Christi regnum in praesenti aetate confirmandum atque prolatandum. Sciant profecto dilectissimi sacerdotes nostri, se a nobis ex imo pectore intellegi, amari, fulciri, benedictione donari; sciant nos secura cum spe eorum validam adiutricem operam in christianae salutis ministerio exspectare.
Neque silentio praeterire volumus religiosorum sodalium sacrarumque virginum Familias, itemque universos alumnos, qui se praeparant ad vitam suam Dei et Ecclesiae servitio devovendam, nec non quotquot e catholicorum laicorum ordine testes et apostolos causae Christi se gerunt. At in primis sodales quoque utriusque sexus missionales hic memorare cupimus; atque, hac temporis occasione, qua corda nostra in caritate dilatantur, Christianos Fratres, adhuc a nobis seiunctos, omittere nolumus, continenter orantes atque ominantes, ut dies tandem, neque sero, illucescat, quo perfecta etiam cum illis cummunio in unicae Christi Ecclesiae Fide caritateque instauretur.
Ad alios quoque hominum coetus nunc cogitatio Nostra convolat: ad eos, scilicet, qui in variis humani laboris campis operam praestant, ad iuvenes, ad pauperes, ad aegros: hisce omnibus, ad quos Nostrum Evangelii ministerium pertinere exoptamus, Nos ex hac Synodo amanter salutem dicimus beneque precamur. Placet etiam vota proferre Nostra pro mundi pace Nostraque confirmare proposita eam tutandi ac promovendi in iustitia et concordi incremento communis prosperitatis.
Ita sermonis Nostri sit exitus, in nomine Domini!
Sed antea volumus gratias publice etiam referre istius extraordinariae Synodi sive bene meritissimis Praesidibus, qui tam multum contulerunt ad labores ordine recteque dirigendos, sive diligenti seduloque Secretario eiusque coadiutoribus; neque, ut aequum est, aliquod saltem laudis verbum iis omnibus deesse patimur, qui diurnariis scriptoribus praesto fuerunt, et, ut ita dicamus, aliquem effecerunt pontem, per quem notitiae inter hos reconditos coetus et publicam hominum opinionem pertransierunt; quorum propterea laude admodum digna opera fuit.
Dum etiam atque etiam vos singulos universos, hic praesentes, gratulatione Nostra prosequimur, affluentia Dei munera precibus invocamus, ut bonum semen, hos dies abunde sparsum, largiter fecundetur; atque caelestis huius dignationis pignus, simulque Nostrae semper impensae amantisque voluntatis testem, Apostolicam Benedictionem vobis ac vestris cuiusque Nationibus impertimus.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana