ENCOMIO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AI VINCITORI DEL «CERTAMEN VATICANUM»
Venerdì, 15 maggio 1970
Venerabilis Frater ac dilecti Filii,
Quemadmodu, superioribus annis, ita et nunc, post editum certamen Vaticanum, libenti vos animo salutamus, qui cultum humanitatis Latinae tuemini atque fovetis hac quidem aetate, quam neminem fugit esse satis alienam ab huiusmodi studiis; quae tamen - ut verbis Ciceronis utamur - «adulescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solacium praebent» (Pro. Arch., 7).
Sed non in hoc tantum positum est eorundem studiorum momentum: etenim, praesertim in Ecclesia, quae Latina vocatur, ob veram utilitatem est annitendum, ut thesaurus ille Latinitatis, quasi hereditate acceptus, servetur, recolatur, provehatur. Ut notum est, maximam partem sermone Latino conscripti sunt doctrinarum eiusdem Ecclesiae fontes, quos mente comprehendant oportet ii, qui disciplinae theologicae, philosophicae, iuris prudentiae aliisque operam navant. In rem sane verba cadunt, quibus Concilium Vaticanum Secundum, de institutione sacerdotali agens, monuit sacrorum alumnos : «eam linguae Latinae cognitionem acquirant, qua tot scientiarum fontes et Ecclesiae documenta intelligere atque adhibere possint» (Optatam totius, 13). Profecto altior illa studia exercendi ratio, quam hodie postulant, valde imminuatur ideoque detrimentum ipsi afferatur Ecclesiae, si discipuli atque in universum sacerdotes ad haec praestabilia monumenta, propter sermonis Latini ignorationem, non amplius accedere valeant.
Ceterum, cum animorum cultura in Occidente aliisque plurimis orbis terrarum partibus sermone rebusque Romanis potissimum nitatur, aequum est hoc commune veluti fundamentum cognosci, excoli, amari.
Ne igitur putaveritis munus vobis implendum, qui, Hectore Paratore, viro clarissimo, moderante eiusque sodalibus adiuvantibus, in commentarios, qui «Latinitas» inscribuntur, curam intenditis, ad somnia quaedam litteratorum, a vitae usu remota, pertinere; sed persuasum vobis habete illud esse atque esse debere etiam ministerium, quod in Ecclesiae hominumque societatis emolumentum obeatis. Confirmare ergo vos cupimus ad instandum nobile opus, quo efficitis, ut e monte Vaticano sonet haec vox Latini sermonis, cuius pulchritudo et gravitas non mutatur, dum aliae res humanae eaeque plurimae citissimo cursu rapiuntur.
Ob alteram etiam causam estis huc congregati: ad memoriam videlicet celebrandam eximii viri, ante duo saecula vita functi, Ioannis Dominici Mansi, qui fuit gloria civitatis Lucensium, unde Venerabilis Frater Henricus Bartoletti, Episcopus titulo Myndiensis idemque Administrator Apostolicus illius archidioecesis, aliique ornatissimi cives, huius eventus gratia, exspectati venerunt; qui quidem fuit decus Ordinis Clericorum Regularium Matris Dei, cuius hodiernum Rectorem Generalem hic praesentem salvere iubemus; qui denique Ecclesiam universam et pastorali suo studio et ingenti scriptionum copia illustravit. Huius enim sacrorum Antistitis eruditio, praesertim quod ad catholica Concilia attinet, doctis hominibus adhuc est admirationi et usui.
Verumtamen id, quod antea diximus, hic quoque obtinet: centum enim amplius volumina, quae ille incredibili diligentia edidit, sunt lingua Latina exarata, cuius quoque illum constat fuisse peritum. Hac igitur sollemni Mansianae laudis celebratione vinculum illud, quo praesertim ecclesiasticae disciplinae et lingua Latina inter se continentur, iterum ob oculos ponitur.
Haec habuimus, quae ad vos animo benevolo et amanti diceremus; cuius testis sit Apostolica Benedictio, quam vobis, vestris necessariis et operis Vestri sociis «in nomine Domini» impertimus.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana