Index   Back Top Print

[ LA ]

CONCISTORO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
PER LA CANONIZZAZIONE DI QUARANTA MARTIRI
DELL’INGHILTERRA E DEL GALLES

Lunedì, 18 maggio 1970

 

APERTURA DEL CONCISTORO SEGRETO

Iucundo admodum animo vos hodie coram admittimus, dilectissimi Nobis Cardinales, Praelati, Officiales Patresque Consultores Sacrae Congregationis pro causis Sanctorum, quibus salutem dicere Nostraeque benevolentiae sensus patefacere percupimus.
Gravis momenti causa vos huc adduxit, scilicet vobis disceptandum est, utrum Quadraginta Beati Martyres Angliae et Cambriae, qui exeunte saeculo decimo septimo sanguinem suum fuderunt ob fidei catholicae professionem, digni habendi sint, qui Sanctorum Caelitum honoribus decorentur.
Non de evento agitur, quod viros praeteritae aetatis spectet, qui quidem, etsi sanctitate et egregiis facinoribus praeclari, nullam iam habeant rationem cum hodiernis Ecclesiae necessitatibus. Sanctorum canonizatio, e contra, negotium est quod cum praesenti vitae Ecclesiae incremento arcte connectitur, et iis actibus iure est accensendum, in quibus Nostrae Apostolicae auctoritatis exercitium precipue versatur.
Quam ob rem vestrae scientiae atque prudentiae auxilium Nobis opus est ac vestram sapientiae plenam sententiam rogamus.

LA RICHIESTA DEL VOTO DEI CARDINALI, ARCIVESCOVI E VESCOVI

Attenta animi consideratione, ut rei gravitas postulabat, argumenta perpendimus, quibus causa canonizationis quadraginta Martyrum Angliae et Cambriae coram Nobis perorata est, ac sagacem diligentiam in hac pertractanda quaestione positam libenter dilaudamus.
Attamen, cum de re tam gravis momenti agatur, opportunum esse arbitramur traditum Apostolicae Sedis morem servari, qui postulat ut, antequam decretoriam sententiam Nostram pronuntiemus, circa propositam causam mens nobis plane innotescat Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum, Episcoporum et Abbatum Nullius, qui adsunt.
Quare rogamus vos, Venerabiles Fratres, ut, conscientiae officio unite ducti, suffragia vestra feratis.
Nos interea Spiritus Sancti lumen Nostris precibus vobis invocamus.

RINGRAZIAMENTO DI SUA SANTITÀ

Laetamur admodum quod concordibus animis vocibusque petivistis, ut Beati hi Martyres Angliae et Cambriae in Sanctorum Caelitum ordinem ascribantur; idem enim Nobismetipsis in votis est.
Censemus ergo illos in Sanctorum album referre honoribusque dignos pronuntiare, quos Ecclesia viris sanctitudinis praemia in caelesti gloria promeritis tribuit. Quod quidem, Deo iuvante, die vicesima quinta mensis Octobris, hoc vertente anno, in Vaticana Basilica faciemus.
Hac vero occasione data, causas vobis éxponere cupimus, ob quas arbitramur non solum convenire, ut testimonium fidei, fortissimo animo ad iisdem quadraginta Martyribus impertitum, publice agnoscatur, sed etiam eiusmodi delatos honores vim habere efficacem ad promovendam utilitatem Ecclesiae; quae quidem hac aetate omni studio contendit, ut cunctorum christianorum unitas redintegretur, atque communia bona humana et christiana, materialismi placitis in discrimen adducta. in tuto collocentur.
Est quidem fatendum hos Martyres ad illa tempora perturbata revocare, quibus christianorum familia lugendo discidio disiuncta est, quod sine dubio alienum fuit a voluntate divina et gravia vulnera Corpori Christi mystico intulit. Nihilominus longe abest a Nostris propositis, ut hac canonizatione retractentur dolores et causa praebeatur mutuae contumeliae atque accusationis. E contrario hic eventus praeclaram omnibus afferre videtur opportunitatem sive errores cuique proprios humiliter agnoscendi et sincere dolendi, sive etiam plurimas Deo agendi gratias quod nostris temporibus opus redintegrandae unitatis omnium christianorum valde profecisse videmus.

Quodsi ante quadringentos annos fratricidium Deo acceptum esse poterat putari, hodie tamen, gratia afflante divina, universi homines bonae voluntsatis merito ab eiusmodi cogitatis abhorrent, cum prorsus persuasum sibi habeant numquam amplius accidere licere, ut ii, qui nomine Principis pacis et Pastoris animarum nostrarum ornentur, tali violentia et caede sese contaminent.
Nullo modo, enim, violentia via censenda est ad optatam unitatem restaurandam, sed docilis et humilis obtemperatio volutati Dei, sincerus animus erga veritatem, nec non observantia iis debita qui, baptizati in aqua et Spiritu Sancta eiusque gratia permoti, flagranti studio cupiunt id removere, quod pro dolor adhuc nos disiungit , et sociam conferre operam nituntur, ut Ecclesia, quae ad unicum Dominum pertinet, una sit atque indivisa.
In hoc autem arduo ac diuturno itinere, quod ad omnium christianorum unitatem perducit, hi Beati Martyres multiplex ac magni momenti auxilium afferre poterunt.
Iidem scilicet in primis in exemplum praelucent illius sincerae fidei, quae prorsus aliena est a falsis ambagibus in iis quae ad res sacerrimas pertinent, quaeque efficit ut quis persuasionem suam manifestet fronte non timida; quod necessaria condicio est cuiusvis veri ac frugiferi dialogi oecumenici.

At hi Martyres praesertim exemplum exhibent verae christianae caritatis erga eos etiam qui non eandem profitentur christianam fidem. Siquidem non sine commoto animo cernere est, aetate qua religiosae controversiae tantopere odium excitabant, odium plane abesse ab his fidei christianae heroibus, adeo ut eorum non pauci - ut acta eorum martyrii testantur - profiterentur se paratos esse vitam ipsam libenter profundere pro spirituali suorum civium bono.
Nec denique silentio praetereundum est, eiusmodi canonizationem hanc etiam ob causam opportunam esse, quod scilicet nostris temporibus invalescentia materialismi et naturalismi placita spirituale nostri civilis cultus patrimonium subvertere nituntur. Hi Beati Martyres, qui iacturam vitae suae facere non dubitaverunt ut dictamini conscientiae voluntatique divinae obtemperarent, praeclarum exstant testimonium dignitatis et libertatis humanae; idque eo pluris est aestimandum, quod a coetu exhibetur hominum ac mulierum, qui ad varios vitae status pertinent.
Prorsus igitur fore confidimus, ut hi quadraginta Beati Martyres, qui «in patriam recepti et praesentes ad Dominum . . . per Ipsum, cum Ipso et in Ipso non desinunt pro nobis intercedere» (Lumen gentium, 49), valde conferre possint ad spiritualem fovendam christifidelium vitam, ad veri nominis oecumenismum promovendum et ad efficacius in tuto collocanda veri nominis bona, in quibus germana humanae societatis pax et prosperitas innituntur.

                        



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana