Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AI SACERDOTI DELLA POLONIA NEL XXV DELLA LIBERAZIONE
DAI CAMPI DI CONCENTRAMENTO

Sabato, 30 maggio 1970

 

Venerabiles Fratres ac dilecti filii,

Magno animi oblectamento afficimur, quod hodie grata Nobis praebetur occasio vos coram excipiendi, qui, olim in publicae custodiae campis detenti, e carissima Nobis Polonia Romam venistis. Qua vestra praesentia eo magis laetamur, quod inter vos etiam sacrorum Antistites cernimus, qui in iisdem campis vestrorum dolorum socii fuerunt, et nunc una vobiscum ob recuperatam libertatem publicas Deo grates persolvunt.
Vos autem cum nunc oculis complectimur, ultro libenterque animus pervolat Noster ad vestram Nationem, quam inde a iuvenilibus annis amare atque admirari consuevimus, cum in medio Vestri, etsi brevi temporis spatio, commorati essemus. Attamen erga Poloniam peculiarissimo ferimur amoris studio non solum quia in mente Nostra numquam discedit grata recordatio virorum, locorum, eventuum, quae cum inclita vestra patria coniunguntur, sed etiam ac praecipue hanc ob causam, quod scilicet Polonia, superno Dei munere praesentissimoque Deiparae Virginis Mariae patrocinio, lectissimam constituit Ecclesiae sanctae portionem, quae quidem, labentibus saeculis, ob catholicae veritatis tutelam fideleque obsequium erga Apostolicam Sedem in exemplum semper eluxit.

Compertas sane habemus varias piae peregrinationis vestrae stationes. Quam quidem incohastis apud templum Calissiense, Divo Iosepho sacrum, propterea quod superno Sancti huius Caelitis auxilio tribuitis, quod vobis licuit e captivitate contra spem liberari. Deinde ad sacrarium Beatae Mariae Virginis in Claro Monte estis progressi, ut sanctissimam Dei Genitricem, Poloniae patronam atque reginam, pietate summa percoleretis. Illinc Dachau petivistis, non tantum ut cruciatuum vestrorum locum aliquando reviseretis, sed multo magis ut flagrans studium desideriumque pacis et reconciliationis palam testificaremini. Romam postremo pervenistis, ut Christi Vicarium, qui vos nunc benevolus alloquitur, quinquagesimo sacerdotii eius natali die, veneraremini.
Filii carissimi, plane aperteque fatemur vobis: magnopere id Nos consolatur, penitus cor et animum Nostrum id laetificat, quod, sacra hac data occasione, significationis et affectus plenissima, circa Nos spectamus agmen adeo exquisitum et frequens sacerdotum, quos plane appellamus «gaudium meum et coronam meam» (Cfr. Phil. 4, 1), scilicet vos, quibus datum est ut per supplicia vestra cum Iesu truci affixo similitudine arctissima consociaremini; qui praeclarum edidistis sacerdotii Vestri testimonium; qui denique in summo patriae vestrae pericolo non dubitastis vos cum Vestro populo proxime coniungere, eius pericula, dolores, aerumnas in exemplum participando.
Huc etiam accedit, quod ex variis nationis vestrae dioecesibus Romam convenistis. Id efficit, ut per vos hic coram intueri liceat veluti universam catholicam Poloniam, quam, si alias umquam, nunc potissimum Nobiscum coniunctissimam experimur; quod manifesto ostendunt innumera obsequii gratulationisque testimonia Nobis bisce diebus exhibita, ac praesertim sacra precum contentio, quae pro Nobis in universa Polonia a vestris Episcopis indicta est.

Carissimi Nobis sacerdotes, commoto plane animo vobis gratias agimus maximas; ac simul merita honestare laude placet eos etiam qui, generosa voluntate perducti, effecerunt ut vestra peregrinatio - quam speramus alias deinceps subsecuturas esse - ad prosperum exitum adduceretur. Quemadmodum autem vos christifidelium Poloniae vota, preces, obsequium Nobis detulistis, ita pariter vos, cum in patriam reversi eritis, certiores vestrates facite de paterno amore, de curis, de pervigili sollicitudine, quibus Christi Vicarius prosequi non cessat fideles vobis concreditos, vestros sacerdotes, sacros vestros Pastores, peculiarique modo dignissimum dilectissimumque Nobis Cardinalem Primatem, qui omnes tam sollerti sapientique religionis studio per semitas veritatis et pascua sanctitatis oves suis curis commissas perducunt.
Interea scitote, Nos enixas supplices preces Deo adhibituros esse, ut, deprecatrice Virgine Maria, copiam caelestium gratiarum in Poloniae Ecclesiam benignus effundat, ad christianae vitae incrementum et ad pacem verique nominis prosperitatem apud vos magis magisque promovendam.
Haec autem vota ac preces confirmare placet Nostra Apostolica Benedictione, quam vobis, qui adestis, vestrisque caris omnibus peramanter in Domino impertimus.

                       



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana