Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AI MEMBRI DEL CONSIGLIO DELLA SEGRETERIA GENERALE
DEL SINODO DEI VESCOVI

Giovedì, 15 ottobre 1970

 

Venerabiles Fratres,

Gaudemus, quod hic vester adventus opportunitatem Nobis praebet vos, honore sane dignos, ex animo salutandi atque oblectamentum Nostrum significandi, quod vos hic congregatos aspicimus ut sodales diligentes Secretariatus Synodi Episcoporum.
Hoc igitur institutum, leges suas in aptiorem formam redigendo, comprobat efficientiam suam; quod quidem proximum coetum Synodi Episcoporum praeparat, quem, largiente Deo, speramus Nos visuros esse ad opus suum incumbentem autumni tempore anno, qui hunc subsequetur.
Animum prorsus intendemus ad relationes, quae in conventibus vestris proferentur ad definienda argumenta, quae Synodo proponantur, atque suasionibus vestris circa eiusdem pertractationem propense, quantum fieri poterit, obsecundabimus; qua in re hac mente sincera ducimur, ut quam felicissimos eius exitus procuremus ad Dei gloriam, ad sanctae catholicae Ecclesiae utilitatem ac demum ad iuvamen illorum, quibus in ea grave officium commissum est ipsam regendi ipsique deserviendi.

Multae hodie moventur quaestiones in populo Dei et in mundo, in quo ille versatur; eas vos ipsa experientia vestra atque sapienti consideratione cognitas habetis. Sine dubio etiam vos Nostrae anxietatis Nostraeqde spei estis participes. Dolor quidem capitur ex eo, quod animadvertitur Ecclesiae saepe ex ipso eius gremio difficultates et acerbitates oriri; sed haec consolatio cunctis occurrit, quod tot inveniuntur filii eius fideles, qui, magna ex parte silentes ac perseverantes, orant, operantur, dolent, ut Vigor novus, genuinus, sanctus eidem Ecclesiae iniciatur.
Spes igitur Nos tenet fore, ut disceptatio de eiusmodi argumentis - saltem de nonnullis, quae praecipua esse putantur - quam hic Secretariatus x postero tempore Synodus instituet, semper sequatur duplex propositum Ecclesiam aedificandi atque spirituales necessitates huius aetatis sagaciter perspiciendi. Fraterna autem caritas et mutua fiducia, quibus hic Secretariatus in praesenti coagmentatur et Synodi sodales postmodum coniungentur, Vestro huic instituto, ex Concilio mananti, tribuent, ut pro certo habemus, intimam cohaerentiam atque eflicacitatem in agendo; ac propter eas merito continget, ut idem institutum provide animetur a Spiritu Sancto.
Haec sunt iam nunc vota Nostra: ea, quae enuntiavimus, ut egregiam existimationem et benevolentiam Nostram vobis testaremur, Benedictione Apostolica libenter confirmamus.

                               



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana