Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI AGLI STUDIOSI
DEL IX CONGRESSO INTERNAZIONALE
DELL'ASSOCIAZIONE
«GUILLARME BUDÉ»

Lunedì, 16 aprile 1973

 

Libenter vobis in hac Urbe, in hisce Aedibus Vaticanis salutem impertimus ac quidem sermone Latino, cuius estis cultores assidui, studiosi, periti.

Societas vestra, quae ex nomine Villelmi Budé, seu, ut iam pridem invaluit, Budaei, appellatur, qui fuit homo elato uberique ingenio et praeclaram laudem litterarum studio sibi comparavit et - hoc etiam liceat addere - regis Galliae oratorem apud hanc Apostolicam Sedem aliquandiu egit, conventum, omnibus nationibus patentem, nunc primum extra Galliae fines celebrat Romae. Re quidem vera, qui locus aptior Vestro incepto quam haec alma Urbs, quae civilis cultus, quo gentes Europae et aliarum regionum fruuntur, est nobilis parens et altrix?

Haec Graecorum exquisitam sapientiam politioresque artes in usum recepit et ita quasi quoddam humanitatis patrimonium effecit et populis tradidit, qui eo valde locupletati sunt et etiamnum locupletantur. Recte ergo conventui Vestro hoc argumentum proposuistis: «Ad fontem civilis cultus Europae Romanitas et Graecitas sibi occurrunt».

Sic in lumine posuistis ipsum munus vestrum, quo impellimini, ut, praesertim in Athenaeis et secundi ordinis scholis, humanitatis studia, maxime disciplinam philologam et primaria bona, quae patrimonio illo Gracco et Romano continentur, servetis, foveatis, propagetis.

Notum est gloriosum eiusmodi laborem temporibus, quibus vitam degimus, non levibus interdum difficultatibus praepediri. Cum enim a sat multis nimium tribuatur artibus technicis, calculis et rationibus, litterarum disciplinae saepe reiciuntur, despiciuntur vel coercentur. Neglegentes ergo illas, quae animos ornant et excolunt, mortales quasi similes fiunt machinis, quas fabricantur, et verae humanitatis et amoris expertes.

Vobiscum igitur censemus haec studia liberalium artium, prorsus momentum suum retinere ad vitam hominum, qui nunc sunt, quemadmodum utilia fuerunt ante actis temporibus, quibus ea efflorebant, nonnumquam dilabebantur, sed praestantium virorum opera, ut Budaei, renascebantur. Vita enim animi, quae nunc, quae hoc saeculo agitatur, divelli nequit a suis fontibus, qui in hac Urbe potissimum manaverunt.

Budaei exemplo philologae disciplinae inhaeretis; quod merito facitis, dum aetate nostra a nonnullis quaeritur de ipsa vi et significatione librorum, scriptionum veterum, sermonum, praesertim antiquorum. Feliciter accidit, ut in Bibliotheca Vaticana - postquam exempla Sacrorum Librorum proposita sunt - inter conventum vestrum initium fieret exhibitionis operum, quae praestantissimi auctores, quos classicos dicunt, nobis reliquerunt. Haec igitur exhibitio ob oculos ponit, quantum libri valuerint et valeant ad humanae societatis progressionem. Legens autem oportet intellegat, et intellegere cupiens saepe res in patrium sermonem suum convertere debet. Itaque extollendum est etiam hoc munus philologorum, eo pertinens, ut ex alia lingua in aliam transferant libros. Hoc opus temporibus nostris multum expetitur, quibus sermonum commercium plurimum increbruit et inter gentes tot necessitudines iunguntur. Documento vobis esse potest Budaeus, qui et classicas, quas vocant, linguas callebat ac diligens erat profectus vulgarium sermonum.

Videtur ergo haec esse imago perfecti philologi, qui et vetera tuetur et provehit nova.

Verumtamen haec studia, quae sine dubio «pernoctant vobiscum, peregrinantur, rusticantur» (Cfr. CIC. Pro Arch. 7), finibus disciplinae philologae quae vere proprieque dicitur, non sunt continenda, sed ampliora complectantur oportet; id est eius cultores ad veri nominis humanitatem perducant. Qua in re duo sunt consideranda: et homo ipse, cui artes technicae, quas invenit, subici debent quemque non decet iis obnoxium esse, et humana familia, quae vinculis benevolentiae, mutui auxilii, pacifici convictus est tandem astringenda.

Liceat Nobis denique memorare veterum Graecorum et Romanorum sapientiam saepe fuisse religionis christianae praenuntiam. S. Augustinus, qui, ut nostis, fuit etiam philologus, opere Ciceronis, quod «Hortensius» inscribitur, mirum in modum est inflammatus et ad res supernas atque mansuras conversus. Ait enim: «Ille vero liber mutavit affectum meum et ad te ipsum, Domine, mutavit preces meas et vota ac desideria mea fecit alia. Viluit mihi repente omnis vana spes, et immortalitatem sapientiae concupiscebam aestu cordis incredibili» (Conf. III, 3, 7). Non autem necesse est illa attingere, quae Ecclesia ipsa in hac bonarum artium regione saeculorum decursu perfecerit. Itaque Roma «classica» - si ita fas est loqui - et Roma christiana felici nexu inter se coniunguntur. Hac gemina veluti luce affulgente, incepta vestra ad communem fructum progrediantur.

His pro egregia, quam de vobis habemus, opinione dictis, divinae largitatis munera vobismet ipsis et propinquis vestris ex animo precamur.

                                               



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana