Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
IN OCCASIONE DEL XXV DI EPISCOPATO DEL
CARDINALE MASSIMILIANO DE FURSTENBERG

Giovedì, 25 aprile 1974

 

Venerabili Fratri Nostro Maximiliano S.R.E. Card. de Furstenberg.

Laeti laetum nuntium accepimus mox fore, ut tibi, Venerabilis Frater Noster, pia recordatio eventus obveniat, qui communi aestimatione faustus et felix reputari consuevit: etenim proximo mense aprili quinque implebuntur lustra, ex quo tu, antea diuturno in sacerdotali ministerio praeclare meritus, ad episcopalis ordinationis fastigium evectus es.

Benevolentiae caritas, qua tecum communione reciprocante sanctorum Nos coniungi sentimus, exigit sane et poscit, ut bisce in sollemnibus temporis adiunctis ea apertiore significatione pateat, mutuum durabile oblectamentum haud dubie allatura. Quapropter accipe vuta Nostra, quibus Auctori et Largitori omnium bonorum de collatis tibi innumeris beneficiis tecum religioso cum obsequio gratis agimus, atque in posterum ea ditiore vena desuper tibi et operae, cui vacas, delabi oramus.

Neque vero bene precantibus verbis gratulationes desint oportet. Nobilibus ingenii et animi laudibus decorus, a Romanis Pontificibus commissa officia explens, tu orbis terrarum o quam dissitas peragrasti regiones: etenim primo Delegatus Apostolicus in Japonia ac dein ibidem Internuntius Apostolicus postea Delegatus Apostolisus in Australia, Nova Zelandia et Oceania, denique Nuntius Apostolicus in Lusitania, acuta praeditus perspicacitate ad recte intellegendum, sumque versatili mente multarum gentium indolem, humanitatis cultum, linguas probe noveris, ubisumque locorum satholici nominis auctam reverentiam et honorabile tuae famae nomen reliquisti.

Inter Patres Cardinales adlectus, magni momenti partes digne sustinuisti, praeter alia cum Sacrae Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus Praefectus fuisti, ac nunc cum praesideas Consilio iubilari anno celebrando, geris, habes, obtines ardua negotia, a quibus ingentis credentium turbae Romam confluxurae omne genus utilitas pendet.

Ad civitatem sanctam adoraturi turmatim advenae proficiscentur: tua tuorumque adiutorum cura, nemo indonatus abeat oportet et fas est, iuxta illud sacri Psaltae effatum: «suscepimus Deus misericordiam in medio templi tui . . . iustitia plena et dextera tua» (Ps. 47. 10-11).

Haec prosperrimo exitu contingant, auspice Deipara Virgine Maria, sanctitatis omnis thesauro, populi Romani salute et praesidio, cuius patrocinio te tuaque fidenter committimus.

Postremum flagrantissima haec vota Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, impertimus, novum pignus propensae in te voluntatis, confirmat.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVI mensis Martii, anno MCMLXXIV, Pontificatus Nostri undecimo.

PAULUS PP. VI



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana