DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AI PARTECIPANTI AL CAPITOLO GENERALE
DEI FRATI PREDICATORI
Sabato, 21 settembre 1974
Dilectissimi Nobis Dominiciani Ordinis moderatores atque sodales,
Perlibenti sane animo, vestris flagrantissimis votis satisfacientes, hodie vos coram admisimus. Probe enim compertum habemus vos, Capitulum vestrum Generale celebrantes, egregiam sedulamque operam in id impendisse, ut Ordo vester aptior in dies evaderet ad munus suum accurate in Ecolesia et pro Ecclesia adimplendum.
Revera ad hoc Capitula Generalia instituta sunt, ut charisma, cuiusvis Ordinis proprium, purum ac vitale permaneat, disciplinae autem religiosae forma rationesque operandi, prout Signa temporum postulant, opportune renoventur.
Vos, spiritu fidei laudabiliter permoti, in id solummodo intendisti, quod verae Ordinis traditioni responderet, quodque utile existimavistis ad officium vestrum exsequendum in Ecclesia et in mundo huius aetatis. Munus autem vestrum illud profecto est, quod Decessor Noster Honorius III hisce verbis vobis assignavit: evangelizantes per orbem nomen Domini nostri Iesu Christi (Cfr. Ord. FF.PP. Constitutio fundamentalis, 1, 1). Ad hoc autem perfecte explendum mandatum, oportet praesertim vos omnino Christum sequamini in Prima Veritate contemplanda, et quidem ea ratione, quae vocationi vestrae consentanea sit; quae ratio hac sententia enuntiari potest, qua Sanctus Thomas Summam contra Gentiles exorditus est: Veritatem divinam meditari et meditatam eloqui (Contra Gentiles, 1, 1, c. 1).
Quemadmodum vita Ecclesiae tota in foedere innititur, quod Deus cum hominibus inivit inde a primordiis generis humani, ita vos in Ecclesia votati estis ad peculiare quoddam pactum servandum, quod Deus, pro sua misericordia cum Conditore Vestro eiusque progenie sanxit : scilicet si vos, Spiritus Sancti gratia adiuti, divinam Veritatem amanter contemplabimini, Deus certo quam fructuosissima reddet verba vestra.
En cura vobis semper adhibenda, ut huiusmodi contemplatio vel in humillimis ministeriis primas habeat partes, quia in omnibus Deus clementissima sua omnipotentia praesens semper adest.
Ad fidem autem servandam vocationi vestrae, vosmet ipsos obligastis bisce verbis, quae continentur in fundamentali Constitutione Ordinis Vestri: Vitam Apostolorum secundum formam a sancta Dominica conceptam assumimus, vitam communem unanimiter agentes, in professione consiliorum evangelicorum fideles, in communi celebratione liturgiae praesertim vero Eucharistiae et officii divini atque oratione ferventes, in studio assidui, in regulari observantia perseverantes» (Par. IV).
Quam multae et quam utiles considerationes hauriri possunt ex hoc textu adeo significationis pleno! Nos autem vos adhortari velimus, ut tria solummodo argumenta diligentius et studiosius perpendatis.
1. In primis paupertatem commendamus, quae vos intus et extra liberat a tot servitutis vinculis, quae vitae spirituali et apostolico operi revera nocent. Paupertas vobis necessaria est, ut Christum sequamini, atque ut modo liberrimo et acceptissimo comites per viam esse possitis membrorum Populi Dei, quibus omnibus sine ullo discrimine evangelium praedicare debetis, at iis praesertim, qui pauperes sunt et persecutionem patiuntur. Ac revera, sicut docet Concilium Vaticanum Secundum, per votum paupertatis et reliqua duo vota religiosi sodales eximium testimonium reddunt, mundum transfigurari Deoque afferri non posse sine spiritu beatitudinum (Lumen Gentium, 31).
2. Secundo loco cohortamur vos, ut communitatem vitae firmiter teneatis in Sacra Eucharistia et oratione, in Verbi Dei meditatione, et praeterea in crebris congressionibus omnium sodalium communitatis, quae quidem efficaciter vitam regularem atque apostolatum in verae fraternitatis spiritu fovent ac sustinent. Quaevis forma singulariter aut seorsum ab aliis agendi omnino arcenda est a vita religiosa; nam haec renovari semper debet intra ipsam communem vitam, oboedientia moderandam, secundum voluntatem Sancti Dominici, qui a suis fratribus postulabat «communitatem et oboedientiam» (Const., 31). Atque Nos ipsi optime scimus quantopere iuvenes, qui iam inter vos numerantur et qui deinceps ad vos mittentur a Domino, abhorreant et refugiant ab «individualismo», et quam sitienter communitatem quaerant.
3. Tertio tandem loco incitare vos cupimus et permovere ad studium veritatis magis magisque fervidum atque absiduum. Docuit enim Sanctus Thomas res universas, in Verbo Dei creatas, ad ipsam nuntiationem veritatis tamquam ad suum finem spectare: Oportet igitur veritatem esse ultimum finem totius universi (Contra Gentes, 1, 1, c. 1). Haec est mirifica ac splendida ratio cogitandi de universa creatione, quae vos invitat ad diligenter captandam omnem vocem veritatis, quae ad vos perfertur ex rebus et ab hominibus, quicumque sunt: Omne verum, a quocumque dicatur, est a Spiritu Sancto (Ambrosiaster; cfr. Summa Theol., I-IIæ, 109. 1 ad 1). Vos itaque attendere debetis ad voces culturae et ad motus historiae; attamen eodem tempore, tamquam discipuli Sancti Thomae ac fideles Ecclesiae filii, acriter ponderare debetis et repudiare illas opiniones exegeticas vel theologicas quae recipiuntur ab audacibus sed ineptis philosophiis profanis, quae in dubium vocant vel deformant sensum obiectivum earum veritatum, quas pro sua auctoritate Ecclesia tradit (Cfr. Exhortatio Apostolica Petrum et Paulum, die 22 februarii 1967, AAS 59, 1967, p. 198).
Oportet vestrum Ordinem exsequi munus excellentissimum, quod Ecclesia committit ipsi Theologiae Sacrae, cuius lucidus fons esse debet Verbum Dei (Cfr. Dei Verbum, 24), et quod Nos descripsimus illis verbis, quae etiam nunc repetere placet: Sacra Theologia - ratione a fide collustrata, nec sine aliquo Divini Paracliti lumine, ad quod doctor theologus docilem animum advertere debet - offìcium exsequitur divinae Revelationis veritates perfectius cognoscendi atque pervestigandi; fructusque sui laboris in christianae societatis, ac praesertim in ipsius Magisterii notitiam perferendi, ut, per doctrinam ab ecclesiastica Hierarchia traditam, cuncto christiano populo lumen fiant (Allocutio habita die 2 octobris 1966 in Congressu Internationali de Theologia Condii, AAS 58, 1966, pp. 889 ss.).
In eo sermone, quem octo circiter abhinc dies habuimus Nos in Basilicae Fossae Novae, complures explicavimus rationes, cur etiam hodie Ecclesia plane fiduciam suam collocet in Sancta Thoma; atque in oratione quam in urbe Aquino habuimus, inter alia diximus illud: ipse est Ecclesiae Doctor, cuius doctrinam ita illustravit, ut fortasse nemo alius ingenii scie per totam eius historiam facere potuit. Nunc autem vobis hic praesentibus atque cuncto Ordini Vestro haec dicimus: magna cum fiducia Ecclesia exspectat a filiis Sancti Dominici fidelitatem erga doctrinam Aquinatis, quae ulterius enucleanda est secundum quaestiones a mundo huius temporis allatas et secundum plenissimam vim et interiorem efficacitatem, quae in eadem doctrina inest. Fidelitas erga Sanctum Thomam pertinet ad peculiare munus vestrum in Ecclesia.
Est igitur cur ex animo laetemur, quod in hac collocutione et congressione possumus delectari et recreari animo vobiscum atque cum omnibus moderatoribus et ducibus Congressus Internationalis Thomistici, Romae superiore mense Aprili habiti. Nominatim vero gratulari cupimus Patri Aniceto Fernandez, priori Magistro Vestro Generali, qui prudens fuit et indefatigabilis Praeses illius Congressus; atque ei palam hic gratias plurimas et debitas etiam referimus de industria ab eo sapienter ac sollerter posita in Ordine Sancti Dominaci gubernando.
In eius locum nuper est suffectus novus Magister Generalis, Pater Vincentius de Couesnongle, cui benevoli et libentes optima quaeque in Domino exoptamus atque ominamur. Filii carissimi, Ordo vester, qui natus est temporibus Ecclesiae et mundi revera dif&illimis, processit ex coniunctione charismatis prophetici Sancti Dominici, qui novum institutum mente et animo conceperat, cum charismatibus propheticis et hierarchicis Nostrorum Decessorum Innocentii Tertii et Honorii Tertii, qui sancta Vestro Conditori ecclesialem missionem commiserunt. Ordo Fratrum Praedicatorum, ad exemplum ipsius legiferi Patris Dominici, semper devinctus fuit, per communitatem amoris et oboedientiae, cum Apostolica Sede. Et Nos hodie iterum confidere et sperare volumus futurum esse, ut apostolici Ecclesiae muneris vos singuli plenissime sempre participes esse valeatis.
Qua spe suffulti, vobis omnibus hic praesentibus atque Dominicianae religiosae Familiae universae Apostolicam Benedictionem, in auspicium abundantiae donorum Spiritus Sancti, peramanter impertimus.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana