Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
DURANTE LA VISITA AL «SERAPHICUM»
IN ONORE DI SAN BONAVENTURA

Martedì, 24 settembre 1974

 

Venerabiles Fratres et dilecti Filii!

Perlibenter sane breve confecimus iter, quo a Nostra domo hucusque advenimus. Quae enim opportunitas huius salutationis causa fuit, necnon Pastoris totius Dei Populi sollicitudo, qua Nostrae omnes cogitationes ducuntur ipsique gressus diriguntur, tales profecto sunt, ut ipsos sensus participemus, quibus Pauli Apostoli animus occupabatur, dum primos Romae christianos se mox esse invisurum sperabat : . . . quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam (Rom. 15, 29).

1. Equidem novimus in hac sede, quae amplissimo Doctoris Seraphici nomine decoratur, a studiosis variae condicionis variarumque nationum viris multiplex ingenium Sancti Bonaventurae Balneoregiensis esse illustratum, septimo ab eius obitu vertente saeculo, ut cumulata quasi laude ea consummarentur sollemnia, quae aliis item locis aliisque modis peracta sunt.

Valde autem iuvat iis omnibus, qui, quavis de causa, alacres sollemnibus interfuerunt, Nostram testari oblectationem atque gratulationem; sed eodem tempore id Nobis voti esse proferendum censumus, ut huiusmodi celebritates de saeculari mortis memoria in clariorem cedant vitae celebrationem, quam Bonaventura, suo exemplo et magisterio, etiam in nostri temporis Ecclesiam certo certius transfundere potest. Nonne enim Nosmet ipsi, in Litteris ad Generales Praepositos trium Familiarum Franciscalium, die xv superioris mensis Iulii datis, scripsimus hunc ipsum doctrinae vitaeque magistrum adhuc loqui, quamvis abhinc septem saecula mortuum?

2. Quoniam igitur, in praesenti inter vos parumper immoramur, filii huius Sancti Caelitis obsequentissimi, eius tradendae doctrinae magistri, iidemque sententiarum et operum eius cultores, Nos facere non possumus, quin exigui titulo libri alliciamur, qui, quamvis ob molem resque, quas continet, inter potiora Bonaventurae scripta non sit recensendus, nulla tamen dubitatione perceleber est saepiusque commentationibus explanatur, adeoque ad eundem pertinet, ut paene unus sufficiat ad auctorem in doctrinarum mediae aetatis historia collocandum, singulari prorsus ratione unaque via. Librum dicimus - quemadmodum recte iam perspexistis - qui ltinerarium mentis in Deum inscribitur, quique apud montem Alverniae, anno MCCLIX , compositus est.

Hic ipse titulus Itinerarium nobis, qui hodie vivimus, hominibus sumusque doctrinalis S. Bonaventurae patrimonii seriores severioresque heredes, gratiosum quiddam ideoque bene acceptum sonat ob aliquot, simplicia quidem, at recta ac perutilia, indicia, unde non sine gaudio datur advertere auctorem nobis proximum adesse, tamquam ductorem et interpretem quarundam nostri mentis habitus propensionum. Itinerarium: hoc ipso in titulo videtur nobis motus quidam inesse humani spiritus omnia exquirentis atque perscrutantis, ut inquietus et progrediens mos praefert hodiernae animi culturae, quae sibi sane rerum naturam pervestigandam proponit, sed saepe saepius, per semitas scientiarum philosophiae et theologiae, facile defatigatur et ad certas sistit mansiones: quasi extremae et supremae sint; cum e contra Itinerarium, quippe quod ad metam spectet, quae una possit asperi et longiqui itineris laborem repensare, ad summum terminum divinae Veritatis rectissime pergit, cum «Realitate» divina plane congruentis. Bonaventurae Itinerarium quid mediae valeant stationes, quae signant ordinem nostrarum cognitionum, agnoscit, sed ad celsiorem contendit ascensum, constanti nisu vim intellectus exercens sive per experientiam sive per ratiocinationem, et ita insitis respondens postulationibus paedagogicae disciplinae tam sensibus, quam mente animoque perceptae, qualem optima quaevis schola huiusce nostri temporis probare possit.

Dictum praeterea Itinerarium, illuminatione illa S. Augustini fretum atque confirmatum, ad ascensum incitantis per verba «Quadre super nos», tandem pervenit ad primum limen Mysterii infiniti; neque vero hic consistit, sed ulterius, ascensu veluti intermisso, progreditur alteram in partem, quasi descendat, novam viam aperiens : viam dicimus interiorum spiritus humani recessuum, ubi Christus, lumen ac nutrimentum, ipse antecedit, in animorum regionibus, ad novam ineundam pariterque arduam investigationem, quae iam non extrinsecus, in ordine nempe rerum creatarum, fit, sed intra nos, utpote quae nullo non tempore attendat ad inenarrabilem Praesentiam Dei, qui per gratiam suam in anima novum sibi mysticumque domicilium collocavit.

Tale profecto iter Frater Bonaventura feliciter suscepit, idemque sapientia pari hodiernis etiam hominibus terendum proponit: scilicet Itinerarium mentis in Deum, cuius est hominem intrinsecus reformare eidemque novam quandam patefacere viam, qua ad Christum Dominum possit accedere (Cfr. PAULI VI Allocutio 9 maii 1973: AAS 65, 1973, p. 323; Bulla Apostolorum Limina, 23 maii 1974: AAS 66, 1974, p. 306).

Diximus de itinere suscepto atque proposito a Fratre Bonaventura.

Quam quidem appellationem Fratris consulto adhibuimus, quippe quae non minus quam appellatio amplissima Cardinalis, Nobis apta videatur ad eius vitam eiusque excelsum nuntium verius significanda.

Reapse is magis quam ahi religiosi viri, qui ea aetate in Ecclesia sancta floruerunt, vicissitudines Ordinis sui, paulo antea conditi, participavit, cui multum profecto dedit, postquam ab eo multum acceperat. Ipse novit etiam iugem vitae suae necessitudinem instituere cum Ordinis sui Conditore, a quo asceticae vitae rationem altissimumque hausit ecclesialem sensum, atque ipsius quasi «conscientia cogitans» factus est. Huius rei causa, ad loca se contulit, ubi S. Franciscus ortus erat, vixerat ac supremum obierat diem, ut res ab eo gestas ex veritate exponeret posteritatisque memoriae mandaret (Cfr. Legenda maior, Prol. n. 4: Analecta Franciscana, t . X, p. 559).

Cum autem in magnis officiis sibi concreditis semper posthabuisset sinistram curam (Cfr. DANTE A. Parad., XII, 128 ss.), hoc est terrenarum rerum sollicitudinem, secessit ad montem Alvernae tamquam ad locum quietum amoTe quaerendi pacem spiritus (Itinerarium mentis in Deum, Prol. n, 2: Opera omnia, t. V, p. 295); quem quidem montem, ob singularem prorsus rationem qua S. Franciscus ibi in se ipse Christum expertus est, prudentes consideratique viri in excelsis humani spiritus locis adhuc annumerant (Cfr. J. GUITTON, in L’Osservatore Romano, 25 octobris 1973, p. 3, col. 1). Praeterea ab eodem S. Francisco ipse didicit pulcherrimam illam verissimamque formam Deum laudandi in omnibus et ex omnibus creaturis . . . fideique quoque veritatem secundum quad Sancta Romana tenet docet Ecclesia firmiter credendi et simpliciter confitendi (Legenda maior, cap. 4, n. 3: Analecta Franciscana, t. X, p, 572).

Nonne ex hoc franciscali fonte illa proficiscitur vitae operositas serenaque mentis tranquillitas, quae Fratris Bonaventurae propria fuerunt, quaeque ambae palam declarant Deum nobis propinquum esse in rerum natura atque in nobis per fidem praesentem adesse?

3. Reapse, spirituale iter a S. Bonaventura aliis propositum, pariter ac illud quod ipse peregit, haud habendum est peregrinatio quae solitaria sit quaeque ad metam tendat longinquam ac prorsus incognitam.

E contra agitur de via suscipienda una cum Dei Filio qui, homo factus, ad nostram humanam imaginem se conformavit, ut nos ad suam ipsius imaginem divinam referret, quae eo ipso creationis momento in homine impressa fuit (Cfr. Vitis mystica, cap. 24, n. 3: Opera omnia, t. VIII, p. 189). In Christo, enim, facto generis humani fratre (In Evang. Luc. 22, 66: Opera omnia, t. VII, p. 561 a.), etiam rerum universitas tamquam pulcherrimum Carmen (In I Sent., d. 44, a. 1, q. 3, concl.: Opera omnia, t. I, p. 786 b.) rursus vox effecta est quae de Deo loquitur atque impellit ut in omnibus creaturis Deum tuum videas, audias, laudes, diligas et alas, magnifices et honores, ne forte totus contra te orbis terrarum consurgat (Cfr. Itinerarium, cap. 1, n. 15: Opera omnia, t. V, p. 299). Quoniamque Christus, ab aeterno Deus et in aeternum homo, per gratiam suam in fidelibus novae cuiusdam creationis auctor fuit, inde sequitur ut exploratio praesentiae Dei illis fiat ipsius Dei contemplatio in suis mentibus, in quibus habitat per dona affluentissimae caritatis (Itinerarium, cap. 4, n. 4: Opera omnia, t, V, p. 307). Quae contemplatio, igitur, tandem convertitur in iter ad Deum, quod perficitur intra nos ipsos, apud quos Deus mansionem facere dignatus est (Cfr. Io. 14, 23).

O, ad quae mirabilia reperienda huiusmodi interius iter nos adducit!

Namque, nova quadam patefacta via, ad reperiendam gratiam ducit, quae tamquam fundamentum est rectitudinis voluntatis et illustrationis perspicuae rationis (Itinerarium, cap. 1, n. 8: Opera omnia, t. V, p. 298); ad reperiendam fidem, qua nostrae cognoscendi vires augentur ac perficiuntur, et qua cognitio participatur quam Deus de Se ipso ac de mundo habet; ad reperiendam praeterea spem, qua noster praeparatur irrevocabilis cum Cristo Domino occursus, ad consummandam amicitiam nosmet iam nunc cum ipso coniungentem; ad reperiendam deniyue caritatem, qua cum vita divina consociamur, idque impellit ut secundum Dei voluntatem universos homines tamquam fratres nostros habeamus.

4. Denique, quid sibi vult S. Bonaventurae nuntius, nisi ut hominem invitet ad veram sui ipsius imaginem recuperandam et ad personae suae plenitudinem con~equendam?

Ilunc ipsum nuntium vobis singulis universis fidentes committimus, quos religiosae professionis communio ve1 sententiarum convenientia Seraphici Doctoris proximos quasi heredes constituunt, ut ubcrcs eius divitias investigetis eidemque passim pervulgando operam detis. Sed pari studio cunctis quoque Ecclesiae filiis idem commendamus, qui hodie, ut alias fortasse numquam, obnoxii sunt quidam quasi formae interioris corruptionis; idque eo consilio facimus, ut quisque, eundem nuntium sedulo meditando, inde adiuvetur ad efficax tum in Ecclesia tum in mundo praesens vitae suae testimonium reddendum.

Utinam Deus omnipotcns dignetur vos vocatione sua et impleat omnem voluntatem honitatis et opus fidei in virtute (2 Thess. 1, 11); quod otum effusa Apostolica Benedictione placet confirmare.

                           



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana