Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI
AGLI ATENEI DELLA COMPAGNIA DI GESÙ

Mercoledì, 6 agosto 1975 

 

Dilectissimi in Christo Filii,

Laetamur admodum, quod datur hodie vos excipere, qui moderatores agitis Studiorum Universitatum, quas Societas Iesu in universo terrarum orbe regit atque sustinet. Inde enim a suis primordiis, religiosus vester Ordo inter cetera munia hoc officium a Legifero Patre suscepit exsequendum, ut impenso prorsus ac pervigili studio eas quaestiones attenderet, quae ad animi culturam pertinerent, itemque iuvenes, qui superioris ordinis scholas celebrarent. Ac revera, Ordo vester nullo non tempore tamquam definitum agendi propositum habuit, Christianum nuntium in humanae culturae provincia praesentem efficere eundemque provehere. Hanc sane proprietatem statim illustrare placet, tum ad eam, quae in ipsa inest, virtutem commendandam; tum ad declarandos gratulationis nostrae sensus, atque sollicitudines, quibus afficimur, dum tanti ponderis tantaeque gravitatis negotium consideramus, unde ipsius Ecclesiae profectus pendet in primis veluti stationibus humani ingenii spiritualisque vitae, in quibus maximae sortes hominis sint positae. Etenim apostolica actio in doctrinarum campo, hodie praesertim, summi momenti est, neque quidquam pro ea substitui potest: cuius rei testimonio sunt paginae illae, quas Concilii Vaticani II Constitutio Pastoralis Gaudium et Spes exaravit de fovendo culturae incremento, deque onere ac munere credentium ad idem assequendum (Cfr. Gaudium et Spes, 53-62, et in primis 62).

Haec dicimus ad bonam profitendam existimationem, qua missionem vestram complectimur, atque ad confirmandum momentum, quod huic occursationi tribuimus, eo nempe consilio ut quaedam capita planius commemouemus, quae Nobis in praesenti vitae societatis Ecclesiaeque condicione praecipua esse videntur, si praesertim munus aspiciatur, quod Catholicis ibidem Universitatibus sit obeundum.

I. Mundus, qualis hodie est, citato paeneque praecipiti cursu doctrinalis progressionis, in omnibus quidem eius partibus, proprie vereque distinguitur. Animi cultura quaedam quasi provocatio adversus ipsum hominem existimari potest, qui culturae artifex atque auctor est. Cuius rerum status Constitutio, quam supra memoravimus, causas et Signa seu diagnosin, dilucide explicavit (Cfr. Ibid. 54-57). Nunc vero, si immutationes ultimi veluti discriminis in mundo fiunt, munus, quod Catholicas manet Universitates, gravius in dies atque etiam singulare evadit. Novissimis hisce temporibus Praepositi ecclesiasticarum Universitatum, suam sociantes operam cum benemerenti Sacra Congregatione pro Institutione Catholica, multiplices variasque quaestiones, a progressione doctrinali inductas, expendendas curaverunt, ut nempe perscrutarentur diligenterque praefinirent ministerium, quod esset a qualibet Catholica Universitate sive Ecclesiae sive mundo praestandum, citatissimis rerum conversionibus hac aetate intervenientibus. Machinamentum, ope artis technicae invectum, velocius usque discurrit; ei igitur fervidissima lumina praeponenda sunt, quae viam in amplissimum collustrent, si praecavendum id esse existimamus, ne progressio doctrinalis, suapte natura in ambiguum pertingens, in ipsius hominis detrimentum cedat. Quodnam igitur lumen Catholicae cuilibet Universitati est afferendum?

II. His superioribus annis, apud quasdam Catholicas Universitates, opinio ista invaluit, melius responderi posse variis interrogationibus de homine ac de mundo, si earum figura et nota catholica extenuaretur. At qualis tandem fuit effectus illius inclinationis? Principia nimirum et bona religionis christianae visa sunt infirmari ac dilui eodemque tempore in eorum locum substitutus est talis humanismus, qui deinde evaserit vere ac proprie dicta «saecularizatio». Mores quoque ipsi intra fines civitatis universitariae adeo prolapsi sunt, ut plures iam adulescentes ignorent pulchritudinem allicientem tot virtutum christianarum. Praeterea huius modi cogitandi et agendi rationes, quae pertinent ad doctrinam morumque disciplinam, simul fecerunt ut membra Populi Dei maiore in dies incuria sive indifferenti animo respicerent Universitates Catholicas et earum difficultates, quae igitur vicissim destitutae sunt favore, adiumento, praesidio ipsorum fidelium. Verum ex contrario, hodie plus quam antehac, Ecclesia indiget Universitatibus Catholicis. Vae nobis, si illud umquam obliti fuerimus! Etenim Ecclesia, propterea quod sibi magis magisque conscia fit salvifici sui muneris in universo hoc orbe terrarum, cupit coniunctas sibi habere has sedes institutionis; vult illas praesentes adesse efficaciterque operari ad verum Christi nuntmium disseminandum. Aliis verbis: Ecclesia optat ut sint «catholicae»; et cum tales eas esse videt, parata est, etiam maximis cum suis impendiis, ad auxilia et subsidia ipsis praebenda.

Universitates Catholicae patere debent mundo atque hodiernis quaestionibus; provehere debent et sustinere dialogum cum omnibus humanioris cultus formis, cum atheis et cum non Christianis, sicut et cum Christianis aliarum confessionum: qua in re eminet lucidum exemplum, quod ipsa Romana Ecclesia post Concilium Vaticanum Secundum praebet! Sed illa omnia sic peragenda sunt ut simul conservetur natura et indoles Universitatum Catholicarum - id quod vobis significat Universitates Catholicas quas administrat Societas Iesu. Item providendum est semper, ut in studiis et disciplinis, in libris editis et ceteris vitae academicae inceptis custodiatur et in tuto collocetur piena integritas doctrinae catholicae, oboedientia Magisterio Ecclesiae, fidelitas erga Sacram Hierarchiam atque erga Apostolicam Sedem; minime licet indulgere alicui, ut ita dicamus, «relativismo» doctrinali neque laxiori morum doctrinae: nam conciliari ista non possunt cum proprietatibus Universitatis, quae haberi atque appellari vult «Catholica». Caeca aliorum imitatio in doctrinis et moribus longe profecto abhorret a spiritu Evangelii, quod nos «salem terrae» esse iubet et, si id non fuerimus, affirmat nos foras eiectum iri, omni sapore nostro amisso (Cfr. Matth. 5, 13). Ceterum etiam illi ipsi, qui ab Ecclesia dissentiunt, postulant a nobis summam perspicuitatem sententiarum nostrarum, ut institui possit dialogus reapse utilis et fide dignus. Pluralismus culturalis, ut aiunt, atque observantia, quae singulis hominibus nostris fratribus debetur, numquam Christianis obscurabunt eorum officium ut veritati serviant in caritate (Cfr. Eph. 4, 15) et ut illam veritatem Christi sequantur, quae sola veram tribuit libertatem (Cfr. Io. 8, 32; Gal. 4, 31; 2 Cor. 3, 17).

III. Patet hodie Universitates Catholicas gravibus obici difficultatibus. Dedecet tamen eas animum idcirco despondere, aut desiderio - sive aperto sive tecto - succumbere hanc actionis provinciam deserendi aliisque relinquendi. Qua de re dicere oportet, operam adiutricem laicorum et sacerdotum, qui non sint sodales Societatis Iesu, laudabilem quidem esse, quin immo necessariam ad Universitatem studiorum bene administrandam; sed curandum est ut illud consentanea ratione fiat, ita videlicet ut ipsa Societas Iesu retineat omnem necessariam auctoritatem, qua satisfacere valeat obligationibus suis catholicis. Quapropter Ordo vester abicere non debet suam auctoritatem propriis in Universitatibus. Nam si praeclara haec traditio derelinquatur, non tantum amittatur aliquid vestrae qualitatis sive «identitatis», sed pereat etiam aliquid, quod Ecclesia requirit eodemque non potest carere.

IV. Ab Universitate Catholica plus quam alias umquam hodie postulatur, ut intra suos terminos foveat ac promoveat vitam vere catholicam, ubi nempe res catholica vigeat, floreat, appareat. Hanc necessitatem ipsi praeceptores percipiunt, sed potissimum adulescentes. Non sufficit sola institutio religiosa, quae, ut elucet, procuranda est cum scientiarum diligentia et fidelitate erga Ecclesiae doctrinam; insuper necesse est illas rerum condiciones instaurare vel creare, in quibus iuvenes se ex intimis sensibus impelli sentiant ad Christum sectandum, amandum et ad alios homines ferendum. In ipsa quidem Universitate iuvenes sibi acquirere debent vel, si id iam consecuti sint, provehere saltem genus quoddam vitae plane chlristianum; perspicere eos oportet professionis suae gravitatem, simulque gaudere se postmodum futuros esse ductores et signiferos sane paratissimos, testes Christi cunctis illis locis ubi suam artem sive professionem exercere statuerint. Si iuventus sapienter adiuvatur, semper prompto studio animoque suscipit officia sua. Sed exhibenda est adulescentibus consideratio univelrsalis hoc est «catholica», omnium rerum humanarum sub luce Christi ipsius, qui unica est responsio suprema quoniam Verbum Dei est qui hominem interrogat eique loquitur verba vitae aeternae (Cfr. Io. 6, 68), qui denique homini demonstrat propriam dignitatem, munera et officia vitae. Universitas Catholica manifesto praecipuus et praestantissimus est locus, quo iuvenis adiuvari debet ut visionem hanc et aestimationem universalem assequatur, quae et ipsi vicissim et aliis fons sit lucis copiosae in omnem vitam. Atqui necesse est sese penitus dedere huic operi, sedulo eniti, patientem esse ac longe in posterum prospicere!

Eius itaque rei gratia pastoralis cura adulescentium in Universitatibus vehementissime iam flagitatur: quaestio haec et causa primaria omnino est ac maxima in Ecclesia. Concilium Vaticanum Secundum, in Declaratione Gravissimum Educationis, graviter edicit: «Sors societatis et ipsius Ecclesiae cum iuvenum altiora studia excolentium profectu intime connectitur» (Gravissimum Educationis, 10). Agendum est maiore quidem cum sagacitate eaque ratione, quae plenius convenit cum postulatis ac mentis habitudinibus hodiernorum iuvenum. Sed ante omnia in illis ipsis, qui sunt educatores et magistri, elucere oportet optimam speciem ac formam vitae christianae. Numquam obliviscendum est, adulescentes adduci et teneri cum nobilia et excelsa vitae exempla ipsis ostenduntur. Indulgentia, benevolentia nimis assentiens, imitatio morum popularium, allicere certo potest iuvenes; verum saepius, ita actracti, facile abeunt deinde.

Opus est eis ostentari Iesum Christum veluti responsionem perfectam eorum quaestionibus ac mundi difficultatibus; persuadendum illis est Christum numquam decepturum esse illos eximios sensus, quos nutriant, fraternitatis et iustitiae et amoris universalis, immo vero eadem desideria et optata non modo permanere, verum amplificari in immensum, si eorum fontem detegere sciverint in ipso Iesu Christo. Ecce opus et munus quod valde inflammare debet atque accendere studio Rectores Universitatum Catholicarum Societatis Iesu.

Ipsi certo scimus vos, fideliter sectantes spiritum et animum Vestri conditoris patris, perfuncturos esse cotidianis vestris officiis secundum proposita haec et principia. Nolite ergo timere! Christus, Sapientia Patris, vobis singulis semper aderit, ut vocibus vestris et consiliis calorem addat vimque persuadendi. Spiritus Sanctus suggeret vobis omnia (Cfr. Io. 14, 26), ut interius communicare valeatis cum iuvenibus aeternam Christi doctrinam eamque aptare ad eorum necessitates et postulata verae animi culturae. Virgo Sanctissima, Sedes sapientiae, vobis materno affectu subveniet. Haec proinde Nostra precatio est et supplicatio quam Deo hodie admovemus pro vobis ipsis, pro operis Vestri sociis, pro discipulis vestris in tam multis et tam excellentibus Societatis Iesu Universitatibus: quos omnes in via semper comitetur Apostolica Nostra Benedictio.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana