Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
ALLA SACRA ROMANA ROTA

Lunedì, 9 febbraio 1976

 

Dilecti Filii,

Magna cum laetitia vos consalutamus, qui - ut vobis sodalibus Tribunalis Sacrae Romanae Rotae singulis annis moris est - nos adiistis, libetque asseverare nos studiose ac reverenter audivisse ea, quae illustris vester Decanus Boleslaus Filipiak, quem carum habemus ac veneramur, est elocutus. Qui quidem, sensus animi omnium vestrum, qui hic adestis, interpretatus et verbis quam maxime egregiis et permoventibus usus est, quaedam adiungens, digna sane ad quae attendamus, circa quaestiones ad ius dicendum in Ecclesia pertinentes, et circa quosdam eventus, qui eo spectant. Adventus hic vester, peculiarem vim et auctoritatem accipit, quandoquidem singulari commendamini titulo.

Quotiescumque enim nobis occasio offertur vos, dignissimi viri, conveniendi vel exercitationem munerum vestrorum observandi menti nostrae semper sponte occurrit gravitas officii Vestri et primarium momentum ministerii, quod pro Ecclesia obitis, ius dicentes nomine auctoritateque ipsius Apostolicae Sedis.

Est enim ministerium, quod non solum praeclaris traditionibus Vestri Tribunalis illustratur, sed etiam, operositate vestra et praesertim spiritu apostolatus sacerdotalis, quo imbuimini, ostendit omnimodam severitatem iudiciorum et vestra praeparationem ad munus huiusmodi, studium flagrans, quod confertis ad cotidiana officia a Sede Apostolica vobis commissa magna quidem fiducia de defensione iustitiae. Ita fit, ut sollemnis inauguratio anni iudicialis opportunitatem nobis praebeat exspectatam publicam meritamque laudem tribuendi carissimo isti Tribunali, atque gratum animum nostrum vobis significandi vosque confirmandi ad pergendum munus vobis mandatum, arduum sane et tacitum. Hoc eo libentius praestamus quo magis aetate nostra exercitatio potestatis iudicialis - quemadmodum prorsus quaevis ordinatio iuridica - a non paucis impugnatur in Ecclesia, quasi sit quaedam structura, quae super vim spiritualem et libertatem nuntii evangelici imponatur; haec autem res alias pertractata est.

Animum autem convertentes ad quaestiones, quae in iure canonico dicendo potiores sunt, facere non possumus quin mentes vestras dirigamus ad regionem, in qua ille veluti cultus vester iustitiae et efficacia moralis ac doctrinalis Tribunalis Vestri, historia digni, magis opostet effulgeat. De Causis enim matrimonialibus cogitamus, quarum non levia incrementa sunt lugendum indicium periculorum, quibus societas horum temporum est obnoxia, quod attinet ad firmitatem, vigorem, felicitatem instituti familiaris.

Gaudemus profecto quod sollicitudo Concilii Vaticani secondi de promovenda indole spirituali matrimonii et de novis aperiendis viis, quas actio pastoralis Ecclesiae percurrat, serium officium istius Tribunalis excitavit idque induxit, ut plenum perciperet significationem rationis magis personalis, quam magisterium Concilii proposuit quaeque in aequa aestimatione amoris coniugalis et in mutua perfectione coniugum nititur. Quibus tamen rebus nihil prorsus detrahi licet de dignitate ac stabilitate instituti familiaris, neque imminui excellentiam et munus coniugale procreationis, inde exorientia (cfr. Gaudium et Spes, 47-48). Itaque multiplex experientia, quam Tribunal vestrum hausit, facultatem vobis praebet, nunc - ut ante actis temporibus - materiam perutilem et praestantissimam afferendi novae legislationi canonicae, quae in praesenti apparatur.

Nos iuvat iterum affirmare, quantum Ecclesia vobis confidat quoad hoc adiumentum vestrum, saluberrimum et pernecessarium, ad defendendum et constabiliendum institutum matrimoniale. Etenim eo quod e sententiis vestris elucent felices exitus, qui in colendis disciplinis iuridicis, biologicis, psychologicis et socialibus habiti sunt – per quas matrimonium melius cognitum est et perspectum secundum veram suam naturam ut communitas amoris - vos insimul firmiter haesistis illis principiis primariis, quae doctrina et consuetudo Ecclesiae semper sunt secutae, sive ut erroribus circa institutum matrimoniale eiusque corruptioni obniteretur sive ut ipsum matrimonium eo dirigeret quo perfectius in dies et modo magis congruenti indolem suam consortionis coniugalis et sacramenti ostenderet.

Nunc autem sermonis iter eo nos adducit, ut mentes cogitationesque vestras dirigamus ad quasdam opiniones, quae e quibusdam placitis, quae hodie disseminantur, et e novis viis per Concilium apertis exortae sunt, quarumque fautores, cum plus aequo bona interdum extollant amoris coniugalis et coniugum perfectionis, ita sunt progressi, ut bonum fundamentale prolis posthabeant, immo etiam prorsus seponant; amorem vero coniugalem iidem elementum habeant tanti momenti etiam in iure, ut ei subiciant ipsam vinculi matrimonialis validitatem, ac propterea ad divortium, nullo fere obnitente impedimento, aditum patefaciant, quasi, deficiente amore (vel potius primigenia amoris cupiditate), ipsa deficiat validitas irrevocabilis foederis coniugalis quod ex libero atque amoris pleno consensu ortum est.

Satis habemus hanc unam attingere vobisque probe notam animadversionem, quae quidem nobis plane digna videtur, quae nunc atque hoc loco in mentem revocetur.

Profecto dubitandum non est de momento, quod coniugali amori Concilium attribuit, cum illum praedicet perfectam coniugii condicionem optimamque metam, de qua coniuges monentur, ut constanter suam ipsorum communem dirigant vitam. Quod tamen magnopere Nostra interest hoc loco rursus in sua luce ponere, hoc est: christianam de familiari instituto doctrinam, ut probe nostis, nullo modo talem coniugalis amoris notionem admittere posse, quae perducat ad relinquendam vel imminuendam vim ac significationem pernoti illius principii: matrimonium facit partium consensus. Quod quidam principium summum momentum habet in universa doctrina canonica ac theologica a traditione recepta, idemque saepe propositum est ab Ecclesiae magisterio ut unum ex praecipuis capitibus, in quibus ius naturale de matrimoniali instituto nec non praeceptum evangelicum innituntur (Cfr. Matth. 19, 5-6; DENZ-SCHÖN., 643, 756, 1497, 1813, 3701, 3713).

Vi huius principii, omnibus probe cogniti, matrimonium exsistit eo ipso temporis momento, quo coniuges matrimonialem consensum praestant iuridice validum. Talis consensus est actus voluntatis indolis pacticiae (vel foedus coniugii, ut dictione utamur, quae hodie potior habetur quam vox contractus), qui quidem puncto temporis indivisibili gignit iuridicum effectum, seu matrimonium in facto esse, uti aiunt, vel vitalem statum, neque postea ullam vim habet ad realitatem iuridicam quam creavit. Quo fit ut, cum semel effectum iuridicum creaverit seu vinculum matrimoniale, huiusmodi consensus irrevocabilis evadat ac virtute careat id, quod peperit, destruendi.

Hanc doctrinam Constitutio « Gaudium et Spes », licet sit pastoralis indolis, aperte docuit, ut constat ex eiusdem documenti verbis, quae sequuntur: Intima communitas vitae et amoris coniugalis, a Creatore condita suisque legibus instructa, foedere coniugii seu irrevocabili consensu personali instauratur. Ita actu humano, quo coniuges sese mutuo tradunt atque accipiunt, institutum ordinatione divina firmum oritur etiam coram societate; hoc uinculum sacrum intuitu beni, tum coniugum et prolis tum societatis, non ex humano arbitrio pendet (Gaudium et Spes, 48).

Prorsus igitur negandum est, deficiente quovis elemento subiectivo, cuiusmodi est in primis amor coniugalis, matrimonium non amplius existere ut iuridicam realitatem, quae ortum duxit a consensu semel atque in omne tempus iuridice efficaci. Haec realitas, ad ius quod spectat, esse pergit ex amore minime pendens, eademque permanet, etiamsi amoris affectus plane evanuerit. Coniuges, enim, cum liberum praestant consensum, non aliud faciunt, quam ingrediuntur atque inseruntur in ordinem obiectivum, seu «institutum» quod eos superat ex eisque minime pendet nec quoad naturam suam, nec quoad leges sibi proprias. Matrimonium non a libera hominum voluntate suam repetit originem, sed institutum est a Deo, qui illud voluit suis legibus praeditum atque instructum; quas leges coniuges plerumque ultro libenterque agnoscunt atque laudibus efferunt, utcumque tamen accipere debent in suum ipsorum bonum atque in bonum filiorum et societatis. Ex ultroneo affectus sensu, amor fit officium devinciens (Cfr. Eph. 5, 25).

Haec omnia non ita sunt intellegenda, quasi momentum ac dignitatem coniugalis amoris aliquo modo imminuant, cum dives copia bonorum, quae matrimoniali instituto insunt, non unite elementis iuridicis contineatur. Amor coniugalis, etiamsi in iuris provincia non assumatur, nihilominus nobilissimo ac necessario munere fungitur in matrimonio. Est vis quaedam ordinis psychologici, cui Deus ipsos matrimonii fines praestituit. Ac revera, ubi deest amor, coniuges valido incitamento carent ad omnia munera atque officia coniugalis communitatis mutua cum sinceritate exsequenda. Ex contrario, ubi viget verus coniugalis amor, hoc est amor humanus, . . plenus, . . . fidelis et exclusorius usque ad mortem . . . fecundus (Cfr. PAULI PP. VI Humanae Vitae, 9), tunc matrimonium reapse perfici potest secundum plenam illam perfectionis formam, quam suapte natura assequi valet.

Praeclarissimi viri ac Filii carissimi, dum huiusmodi animadversiones, quae plane constant, enuntiamus, votum facimus, ut vestra iudicialis opera semper firma observantia ducatur erga legem canonicam et constanti obsequio erga eius interpretationem praestantissimam ac pastoralem; idque praesertim fiat, cum propter hodiernam mentium inclinationem nimium permittentem, non sine detrimento rectae legis moralis, postulatur, auspice recenti Concilio, providens defensio altiorum vitae bonorum.

Plane compertam habemus laudandam sane fidelitatem, qua vestrum Tribunal normis diligenter obtemperat, quae de processibus canonicis iure latae sunt. Nostris in optatis est, ut a vestra agendi ratione iudices ecclesiastici exemplum assidue sumant, ita quidem ut neque facile neque sine legitima causa ab iisdem normis dispensationem admittant.

Quae omina ardenti animo proferimus, dum iugem imploramus effusionem caelestis Sapientiae et vobis et operae, per novum Iudicialem Annum exsequendae. Gratia Dei vobis semper adsit; perfectus Ecclesiae famulatus veluti celsissima laboris adipiscenda meta vobis ante oculos assidue fulgeat atque in difficultatibus, quae vos certo manent, adiumentum praebeat; denique nobilissimae Tribunalis Vestri traditiones vos incitent ad egregias vestras mentis animique virtutes generosiore usque studio exercendas.

Haec vota ac preces Apostolica Benedictione confirmamus.

                             



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana