CONCISTORO SEGRETO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
PER LA NOMINA DI VENTI CARDINALI
Lunedì, 24 maggio 1976
Venerabiles Fratres Nostri,
Ex quo die, abhinc iam tres annos, Nos Vestri Sacri Collegii vacua loca complevimus secundum statutum numerum Cardinalium Electorum, hoc Collegium magno cum dolore alios amisit Fratres Nostros, quorum omnium pio maeroris affectu meminimus; ex altera vero parte quidam eiusdem Sacri Collegii sodales iam interea attigerunt maximam lege permissam aetatem, ob quam illis non amplius licet Romanum Pontificem eligere. Quapropter hodie vos convocavimus, ut novi crearentur Cardinales; eodemque tempore, sive ut vestram postremam rogaremus sententiam de causis canonizationis trium Beatorum Caelitum, sive denique ut palliorum petitiones acciperemus.
Hae sunt consuetae profecto ac notae partes omnium Consistoriorum; verumtamen non idcirco minus ponderis habent, quod attinet ad eorum significationem ecclesialem, ad eorumque memorias historicas, quas revocant; adeo ut, quotiescumque celebratur tale Consistorium, plurimi homines hunc Ecclesiae Romanae eventum respiciant et sequantur summo studio attentissimoque animo. Ita sane est: Consistorium intellegitur esse admodum grave ac sollemne tempus . Huius autem gravitatis plane vos conscios cernimus, qui hic praesentes adestis in eoque partes habetis; qua de re gratias in primis vobis agimus.
I. Sed diutius morari cupimus in ipsa illa occasione, ad quam maxime hodie attendit catholicorum communitas, immo vero ad quam convertitur omnis publica opinio: haec est novorum Cardinalium creatio. Volumus ante omnia affirmare Nos ideo cepisse hoc consilium, ne longius exspectaretur donec satisfieret necessitatibus Collegii Sacri, praesertim post nuper editam Constitutionem Apostolicam, quae a verbis incipit Romano Pontifici eligendo. Ea nempe Constitutione descripsimus peculiaria ac maxima officia sodalium Sacri Collegii, utpote quorum esset Summum Pontificem eligere. Cum autem - ut diximus - in animum induxissemus vacua illa loca implere, secuti sumus rationes et normas, quae Nobismet ipsis summae curae sunt et tordi, scilicet ut Sacrum Collegium, quantum fieri potest, ex omnibus gentibus membra complecteretur atque indolem internationalem prae se ferret. Etenim Collegium istud studet ac debet ostentare universo orbi consimilem imaginem sanctae Catholicae Ecclesiae, congregatae ex omnibus terrae partibus in unicum Christi ovile (Io. 10, 16) atque apertae ad omnes populos humanaeque culturae formas, ut in se suscipiat vera hominum bona et transferat vicissim ad utilitatem optimae causae Evangelii, quae est Dei gloria hominumque profectus. Sic placuit Nobis non solum debito modo agnoscere merita fidissimorum ministrorum Apostolicae Sedis apud Legationes Pontificias ipsamque Romanam Curiam, sed potissimum et in primis cogitavimus Sedes Residentiales, mentem Nostram peculiari modo intendentes ad iuvenes Catholicorum communitates - quae iamiam ingressurae sunt aetatem lucidam speique frugiferae plenissimam - nec non pari cum observantia ad Sedes quarum superior historia illustris est ac longissima, atque sanctitatis testimoniis et apostolatus operibus abundat. Nostra proinde visio amplectitur velut uno latissimo conspectu totum orbem terrarum ubi Ecclesia vivit, amat, sperat, patitur, pugnat: ex praecipuis terrae regionibus etiam maxime longinquis nemo revera abest. Quod si pauciores hodie in Sacro Collegio esse videntur, qui Ecclesias Orientales repraesentant, haud minor existimanda est Nostra caritas, reverentia et benevolentia erga eas regiones quae fuerunt Ecclesiae incunabula, quae nunc etiam sollicita cum diligentia pretiosissimos thesauros pietatis ac liturgiae et doctrinae tutantur, et quae tandem in suis Pastoribus, Patriarchis Nobis dilectissimis - una cum ipsorum adiutoribus in Sacra uniuscuiusque Synodo Patriarchali - lucem, incitamentum ac vires consensionis inveniunt. Quapropter iuvat Nos oblata hac uti opportunitate ut benignitatem Nostram quam maximam erga ipsos testificemur eosdem de Nostra recordatione, de Nostra observantia Nostrisque precibus certiores facientes.
II. Quemadmodum iam notavimus, Consistorium significat tempus perquam sollemne et grave pro Ecclesiae vita, quae inter terrestria adiuncta ducitur. Hanc ergo occasionem - qua coram vobis et vobiscum versamur - nullo pacto praeterire possumus, quin nonnullas tractemus quaestiones atque Ecclesiae causas, quae Nobis sollicitudinem afferunt quasque magni putamus esse momenti, itemque vobiscum intimos Nostros sensus communicemus. Qui sensus sunt gratiae ac laetitiae ex una parte, sed ex altera etiam angoris ac doloris.
1) Prior sensus oritur ex nativo illo «optimismo» - innixo in certissimis Christi promissionibus (Cfr. Matth. 28, 20; Io. 16, 33) atque in novis semper ac solacii plenis Ecclesiae eventibus - quem Nos in pectore fovere solemus: est ipsa vitalis viriditas ac iuventus Ecclesiae, cuius tot praesto sunt testimonia et documenta. Haec vidimus et tetigimus per totum Annum Sanctum paulo ante terminatum, qui etiam nunc animum Nostrum salutariter illuminat. Essentia enim vitae christianae in vita spirituali posita est, nempe in ea supernaturali vita quae donum Dei est: Nobis igitur egregium conceditur solacium, quod sentimus eandem illam vitam crescere et vigere in tot Nationibus et populis, per testificationem fidei, per Liturgiam, per precationis studium iterum detectum atque gustatum, per gaudium, quod ex Clara visione spirituali cordisque puritate exoritur.
Videmus praeterea magis ac magis augescere amorem inter fratres, qui seiungi non potest a Dei amore et qui inflammat studii ardorem adeo multorum Nostrorum filiorum nec non misericordem eorum operam pro pauperibus, pro reiectis, pro inermibus hominibus.
Nos intellegimus moderatrices normas a superiore Concilio propositasefficaciter dirigere ac sustinere continuum opus sese conformandi ad Christi Evangelium, per cultum vitae revera christianae atque virtutum theologalium exercitationem.
Vehementi cum admiratione contemplamur efflorescentia incepta missionalia, ac praesertim conspicimus ex certissimis signis progressum etiam in re maximi ponderis, scilicet in campo sacerdotalium et religiosarum vocationum, quae sine dubio variis in nationibus, post aliquod languoris intervallum, reviviscunt.
Videmus in cunctis continentibus adulescentes magno animo opereque concreto oboedire Evangelii praeceptis atque in se commonstrare voluntatem servandae necessariae coniunctionis inter optimam christianae vitae speciem et officium illam ad effectum deducendi.
Ita profecto, Venerabiles Fratres Nostri, Spiritus reapse operatur in omnibus Ecclesiae campis, etiam in illis, qui aliquando aridissimi videbantur!
2) Attamen subsunt causae acerbitatis et maestitiae, quas nec contegere volumus nec deminuere. Hae plerumque procedunt ex comprobata quadam extremitate, interdum insanabili quoad aliquos suos excessus, quae in oppositis factionibus denotat immaturam animi levitatem vel contumacem obstinationem; quae quidem tristem surditatem gignunt erga omnes hortationes et monitiones ad sanam aequilibritatem, animorum exacerbatorum conciliatricem, quae per eximium Concilii magisterium impertitae sunt, iam ante plus quam decem annos.
a) Ex altera enim parte consistunt ii qui - dicentes se profiteriquam maximam fidelitatem erga Ecclesiam et Magisterium - data opera recusant et repudiant ipsa principia Concilii, et consequentem eorum applicationem et reformationem, itemque lentam eorundem exsecutionem Apostolicae Sedis opera et Conferentiarum Episcopalium sub Nostra auctoritate, quae a Christo originem ducit. Detrahitur auctoritati Ecclesiae praetextu Traditionis, cui ceterum solum verbis ac foris obsequium praestatur. Abducuntur fideles a vinculis oboedientiae erga Petri Sedem, sicut etiam a legitimis suis episcopis; respuitur auctoritas hodierna pro illa quae fuit alterius temporis. Et hoc tanto gravius est et peius, quod repugnantia ista, de qua loquimur, non solum defenditur ab aliquibus sacerdotibus, sed ducitur et dirigitur ab episcopo, scilicet Marcello Lefebvre, quem nihilominus Nos semper veneratione prosequimur.
Hoc vehementi quidem cum animi dolore animadvertimus: attamen in hac agendi ratione - quicumque sunt fines ad quos illi homines intendunt - quis non videt iam praesens propositum sese constituendi extra oboedientiam et communionem cum Petri Successore ac propterea cum ipsa Ecclesia?
Iamvero hoc, pro dolor, sponte consequitur, cum nempe affirmatur potius habendum esse detrectare oboedientiam quam oboedire, praetextu integram fidem servandi atque allaborandi suo modo ad Ecclesiae catholicae tutelam, dum ex contrario vera oboedientia eidem reapse denegatur. Idque palam affirmatur! Immo asserire non dubitant Concilium Vaticanum II vi obligandi carere; catholicam fidem in discrimine Versari etiam propter normas post Concilium propositas; oboediendum non esse, ut quaedam traditiones serventur. Quae traditiones? Ad hunc hominum coetum - non autem ad Romanum Pontificem, non ad Episcoporum Collegium, non ad Concilium Oecumenicum - ius pertineret statuendi quaenam ex innumeris traditionibus habendae sint fidei normae! Ut videtis, Venerabiles Fratres Nostri, hac agendi ratione in iudicium vocatur illa divina voluntas quae Petrum eiusque legitimos Successores posuit Caput Ecclesiae, ut fratres in fide confirmaret atque universum gregem pasceret (Cfr. Luc. 22, 32; Io. 21, 15 ss.), eumque depositi fidei sponsorem et custodem constituit.
Peculiari autem modo id eo gravius censendum est, quod illuc divisio inducitur, ubi congregavit nos in unum Christi amor, scilicet in Liturgiam atque in Eucharisticum Sacrificium, cum denegetur obsequium normis de re liturgica statutis. At vero, nomine ipsius Traditionis Nos ab omnibus filiis Nostris atque ab omnibus catholicis communitatibus postulamus, ut cum dignitate pietatisque fervore renovatae Liturgiae ritus celebrentur. Usus novi Ordinis Missae minime quidem sacerdotum vel christifidelium arbitrio permittitur. Instructione autem edita die quarto decimo mensis Iunii anno millesimo nongentesimo septuagesimo primo provisum est, ut Missae celebratio antiquo ritu sineretur, facultate data ab Ordinario, tantummodo sacerdotibus aetate provectis vel infirmis, qui Divinum Sacrificium sine populo offerrent. Novus Ordo promulgatus est, ut in locum veteris substitueretur post maturam deliberationem, atque ad exsequendas normas quae a Concilio Vaticano II impertitae sunt. Haud dissimili ratione, Decessor Noster S. Pius V post Concilium Tridentinum Missale auctoritate sua recognitum adhiberi iusserat.
Idem promptum obsequium, vi supremae auctoritatis Nobis a Christo Iesu concessae, iubemus erga ceteras novas leges ad liturgiam, disciplinam, rem pastoralem spectantes, quae bisce annis latae sunt, ut Concilii decreta ad effectum deducerentur. Quodlibet inceptum bisce decretis obstare contendens, censeri nullo modo potest opus in Ecclesiae utilitatem positum, cum re vera grave ipsi afferat detrimentum.
Saepius per Nosmet ipsos, per Nostros adiutores aliosque amicos Reverendissimum Lefebvre monuimus de gravitate ipsius agendi modorum; de illegitimitate praecipuorum eius inceptorum in praesens exstantium; de inanitate ac saepe de falsitate principiorum doctrinalium, quibus ille tum suum agendi modum tum sua incepta suffulcire studet; denique de damnis quae exinde Ecclesiae universale oriuntur.
Vehementi cum angore, sed paterna cum spe, nunc etiam animum Nostrum convertimus ad hunc Nostrum in episcopatu Fratrem, ad ipsius adiutores atque ad omnes, qui ad eos sequendos sunt adducti. Nos persuasum quidem habemus multos ex his fidelibus, saltem primo tempore, bona fide ductos esse. Plane etiam intellegimus studiosum eorum amoris affectum erga suetas cultus vel disciplinae formas, ex quibus ipsi tamdiu spirituale robur atque animorum suorum alimoniam haurire solebant. At fore confidimus, uti iidem sereno animo meditari noverint nullis praeiudicatis opinionibus ducti, atque agnoscere velint se hodie quaesitum praesidium atque alimoniam reperire posse in renovatis religionis formis, quas Concilio Vaticano II ac Nobismetipsis necessario inducere visum est, ut Ecclesiae bonum, eius progressum in mundo huius temporis eiusque unitatem promoveremus.
Nos igitur iterum adhortamur hos Nostros fratres ac filios, eosque exoramus, ut conscii fiant gravium vulnerum quae secus Ecclesiae illaturi sunt. Invitationem ipsis iteramus, ut secum recogitent gravia Christi monita de Ecclesiae unitate (Cfr. Io. 17, 21 ss.) ac de oboedientia erga legitimum Pastorem, ab Ipso universo gregi praepositum, cum signum oboedientiae sit quae Patri ac Filio debetur (Cfr. Luc. 10, 16). Nos eos aperto corde exspectamus apertisque bracchiis ad eos prompte amplectendos: utinam humilitatis exemplum praebentes, ad gaudium Populi Dei rursus viam unitatis et amoris ingredi valeant!
b) Ex altera vero parte sunt qui - contrarias prorsus doctrinas profitentes sed pariter Nobis vehementis doloris causam afferentes - falso putant se viam pergere per Concilium apertam; atque adeo praeiudicatis opinionibus permoti, interdum sine ulla emendationis spe, sese acriter gerunt in iudiciis ferendis de Ecclesia eiusque institutis.
Quare eadem firmitate declarare debemus nullo modo amitti posse eorum omnium agendi rationem:
- quotquot arbitrantur sibi licere propriam ipsorum liturgiam creare, interdum Missae Sacrificium ac sacramenta redigentibus ad celebrationem suae vitae vel suae luctationis atque etiam ad suam ipsorum fraternitatem significandam; vel contra leges intercommunionem exercent;
- quotquot in catechesi tradenda extenuant doctrinae catholicae institutionem eam accommodantes ad sollicitationes vel hominum postulationes, secundum opiniones quae christianum nuntium penitus corrumpunt, ut iam declaravimus in Exhortatione Apostolica, cui index Quinque iam annos quae die VIII decembris anno MCMLXXI post quinquennium a Concilii exitu edita est (Cfr. AAS 63 (1971) 99);
- quotquot ita se habent, ut vivam Ecclesiae Traditionem a Patribus usque ad Magisterii doctrinam, plane neglegant; qui quidam nova ratione interpretantur Ecclesiae doctrinam, Evangelium ipsum, res spirituales, divinitatem Christi, eius resurrectionem vel Eucharistiam, ita ut germanam harum veritatum significationem reapse destruant, novam hoc modo gnosim creantes et quodammodo «liberum examen» in Ecclesiam introducentes; quod quidem eo periculosius contingit, quod de iis agitur, quibus altissimum itemque summae gravitatis munus concreditum est Sacram Theologiam docendi;
- quotquot extenuant munus sacerdotalis ministerii proprium;
- quotquot dolendum in modum leges violant Ecclesiae, vel vitae moralis postulata quae per ipsam inculcantur;
- quotquot denique ita theologalem vitam intellegunt quasi agatur de ordinanda terrestri societate; immo illam ad actionem politicam redigunt, spiritum, vias, agendi modos ad hunc finem adhibentes, quae Evangelio repugnant; atque eo procedunt, ut transcendens Christi nuntium, eius praedicationem Regni Dei, eiusque amoris praeceptum erga homines in ineffabili Dei paternitate fundatum, cum opinionibus confundant, quae tale nuntium essentialiter negant, in eius locum doctrinam substituentes eidem prorsus oppositam, ac propugnantes varium quoddam conubium inter duas humanae vitae rationes, quae inter se componi nullo modo possunt, ut agnoscunt ipsi periti huius doctrinae, qui ex altera factione sunt.
Christiani huius generis non sunt quidem numero plures, sed magnopere perstrepunt, cum temere putent se necessitates interpretari universi populi christiani aut irrevocabilem historiae cursum. Hoc facientes, nullo modo ad Concilii Vaticani II auctoritatem appellare possunt quia eius recta interpretatio atque applicatio nulli prorsus licentiae dant occasionem; neque provocare possunt ad apostolatus necessitates, ut ad homines accedere possint, qui religionem non exercent vel christiana fide carent: verus enim apostolus ab Ecclesia mittitur, ut de ipsius Ecclesiae doctrina ac vita testimonium perhibeat. Fermentum totam massam pervadere debet; attamen evangelicum permanere debet; secus et ipsum una cum mundo corrumpitur.
Venerabiles Fratres Nostri! Cupivimus commendare vobis has nostras intimas cogitationes, cum probe sciamus quae tempora Ecclesiae impendeant. Ipsa quidem est eritque semper signum et vexillum erectum inter populos (Cfr. Is. 5 , 26; 11, 12), quoniam munus habet nuntiandi, immo nonnumquam cum aliqua provocatione denuntiandi mundo isti, qui eam intuetur, veritatem illius fidei, quae hominum ultimam sortem illustrat, spem quae sola non confundit (Cfr. Rom. 5, 5), caritatem quae eripit hominem ex nimio sui amore, qui variis sane formis conatur eum invadere et opprimere. Non est hoc certe tempus fugae, nec desertionis, nec concessionum; tantoque minus tempus formidinis. Christiani homines simpliciter nunc vocantur, ut christiani veri nominis sint: atque tales quidem eatenus erunt, quatenus Ecclesiae et Concilio fideles permanserint.
Nemo, ut Nos opinamur, in dubio ponet summam monitionum atque hortationum quas per hos Pontificatus Nostri annos impertivimus Pastoribus et Populo Dei, immo universo mundo. Grati sumus erga eos qui ex bisce hortamentis Nostris agendi rationem hauserunt; nam omnia ista docuimus vivida suffulti spe ac tranquillo moti optimismo, qui tamen veram rerum ipsarum concretarum aestimationem non exclusit. Si hodie diutius immorati sumus in aliquibus rationibus minus probandis, ideo fecimus quod singularis haec occasio vestraque benigna fiducia Nos adduxerunt, ut id opportunum iudicaremus. Reapse, essentia charismatis prophetici, ad quod exercendum Dominus Nobis promisit Spiritus sui praesentis auxilium, eo spectat ut vigilemus, ut pericula indicemus, ut investigemus signa illucescentis aurorae sub obscuro noctis orbe. Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte? Haec verba in ore Nostro ponit ipse propheta (Is. 21, 11). Donec igitur placida aurora retribuat hominibus gaudium et colorem, volumus pergere vocem Nostram attollere secundum officium illud, quod Nobis est commissum. Vos, autem, amici Nostri et cooperatores proximi, potestis ante reliquos omnes et melius quam ceteri omnes repetere ac diffundere vocem Nostram apud tot fratres Nostros et filios. Et dum praeparamur iam ad celebrandum Dominum Iesum qui cum signis passionis gloriosaeque resurrectionis ascensurus est ad dexteram Patris, nos debemus suspicientes caelos apertos (Act. 7, 56) semper persistere spe laetitia fortitudine pleni. In Nomine Domini! In quo Nomine sancta singulis vobis benedicimus.
Nunc autem recensere iuvat lectissimos Praesules, quos ob cuiusque promerita, dignos existimavimus, qui amplissimo Collegio Vestro in hoc Sacro Consistorio aggregarentur:
Octavius Antonius Beras Rojas, Archiepiscopus S. Dominici; Opilius Rossi, Archiepiscopus titulo Ancyranus; Iosephus Maria Sensi, Archiepiscopus titulo Sardianus; Ioannes Carolus Aramburu, Archiepiscopus Bonaerensis; Conradus Bafile, Archiepiscopus titulo Antiochenus in Pisidia; Hyacinthus Thiandoum, Archiepiscopus Dakarensis; Emmanuel Nsubuga, Archiepiscopus Kampalaensis; Iosephus Schroffer, Archiepiscopus titulo Volturnensis; Laurentius Trevor Picachy, Archiepiscopus Calcuttensis; Iacobus L. Sin, Archiepiscopus Manilensis; Villelmus Wakefield Baum, Archiepiscopus Washingtonensis; Aloisius Lorscheider, Archiepiscopus Fortalexiensis; Reginaldus Ioannes Delargey, Archiepiscopus Vellingtonensis; Eduardus Pironio, Archiepiscopus titulo Thigensis; Ladislaus Lékai, Archiepiscopus Strigoniensis; Basilius Hume, Archiepiscopus Vestmonasteriensis; Victor Razafimahatratra, Archiepiscopus Tananarivensis; Boleslaus Filipiak, Archiepiscopus titulo Plestiensis; Dominicus Ekandem, Episcopus de Ikot Ekpene.
Praeterea, ex duobus Cardinalibus, quos Nobis in pectore reservamus, unum nunc publice edicimus, qui est Iosephus Maria Trinnhu-Khue, Archiepiscopus Hanoiensis, qui hesterno die Romam advenit; alterum vero adhuc in pectore reservamus, quem quandocumque Nostro arbitrio renuntiabimus.
Ex his ad ordinem Diaconorum pertinebunt: Opilius Rossi, Iosephus Maria Sensi, Iosephus Schroffer, Eduardus Pironio, Boleslaus Filipiak.
Ceteros vero pertinere volumus ad Ordinem Presbyterorum.
Cum dispensationibus, derogationibus, et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana