Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULI VI SUMMI PONTIFICIS CHIROGRAPHUM

PER LA COSTITUZIONE DELLA FONDAZIONE «LATINITAS»
CON PERSONALITÀ GIURIDICA PROPRIA
 

 

Romani sermonis praestantiam et usum nullo non tempore tueri et amplificare studuit haec Apostolica Sedes, quippe in qua ille, quamvis nonnullis mutationibus obnoxius .- quod in cuiusque linguae natura est positum - ab antiqua Ecclesiae aetate per longum saeculorum cursum usque adhuc sine intermissione viguerit.

Quodsi post Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum ob pastorales utilitates linguae vulgares in Sacram Liturgiam sunt inductae, tamen non paucae etiamnum manent pietatis ingeniique cultus, praesertim ad Ecclesiam quod attinet, partes, in quibus sermo Latinus prorsus servandus et provehendus esse videtur. Ad quod efficiendum cupientes praebere adiumentum, expedire censuimus, ut Opus Fundatum conderetur, cuius esset incepta, quae iam sunt, confirmare iisque addere nova, prout necessitas vel opportunitas suadeant, et sic, compage quadam constabilita, rei Latinae in futurum etiam pro viribus consulere. Itaque, cunctis mature perpensis, haec, quae sequuntur, Statuta approbamus et promulgamus:

Art. I - Opus Fundatum «Latinitas» constituitur, indole praeditum personae moralis propriae.

Art. II - Sedes Operis Fundati est in Civitate Vaticana.

Art. III - Operi Fundato propositum est omnia incepta publica et privata fovere atque tutari eo contendentia, ut promoveatur:

a) usus linguae Latinae inter homines diversi sermonis, in conficiendis, ad altioris doctrinae rationem, scriptis, maxime ad Ecclesiae cultum ingenii pertinentibus, in catholicis studiorum Universitatibus, in Seminariis dioecesanis;

b) studium linguae et litterarum Latinarum classicarum, quae dicuntur, et medii aevi.

Art. IV - Ad haec proposita assequenda Opus Fundatum commentarios periodicos edit; certamina indicit; accurat praeparationem, impressionem typis faciendam, ac divulgationem librorum, praecellentium auctorum textus continentium, et subsidiorum didacticorum; fovet editionem librorum Latine conscriptorum, dummodo vera praestantia commendentur; instituit studiorum curricula seu scholas, praesertim scholas promovet, quibus initia linguae Latinae ecclesiasticae alumnis Seminariorum Collegiorumque Urbis tradantur, acroases habet, hisque similia.

Art. V - Operi Fundato praeest Consilium, quod e septem sodalibus constat; e quibus tres a Secretaria Status seu Papali eliguntur, ceteri vero a Consilio, quod de munere decedit, eidem Secretariae proponuntur. Omnes a Secretaria Status in quinquennium nominantur.

Art. VI - Ea quae in Art. IV agenda proponuntur, fieri debent praedicto Consilio probante et moderante.

Art. VII - Ad omnes effectus iuridicos quod attinet, Opus Fundatum a Praeside repraesentatur.

Art. VIII - Patrimonium Operis Fundati bonis efficitur, quae Apostolica Sedes in ipso constitutionis actu eidem attribuit, aliisque bonis, quae ei postmodum ab aliis dabuntur.

Art. IX - Collegium trium cognitorum, a Secretaria Status seu Papali in quinquennium nominatorum, expendit annuam sumptuum aestimationem ipsasque rationes sumptuarias annuas, atque administrationem pecuniae et rationes, quoties ei opportunum visum fuerit, inspicit. Approbationem vero annuarum rationum Consilium, postquam de iis rite cognovit, petit, Praeside agente, per Secretariam Status a Summo Pontifice.

Art. X - Si Opus Fundatum dissolvitur, eius bona in possessionem Apostolicae Sedis transferuntur.

Art. XI - Opus Fundatum minutas normas sibi proprias edet, Secretariae Status seu Papali approbandas.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Iunii, anno MCMLXXVI, Pontificatus Nostri quarto decimo.

PAVLVS PP. VI

  


Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana