Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AI VESCOVI DELLA PROVINCIA ECCLESIASTICA DI BRAGA
IN VISITA «AD LIMINA APOSTOLORUM»

Giovedì, 16 giugno 1977

 

Venerabiles Fratres,

Dum vos amanter consalutamus et bene precantia verba Sancti Pauli proferimus: «gratia vobis et pax a Deo et Patre nostro et Domino Iesu Christo» (2 Cor. 1, 2), fraternum colloquium pergere volumus, quod ante paucos dies cum aliis Praesulibus Lusitanis instituimus.

Praesentia vestra hic apud Nos, qui beati Petri locum tenemus, et in hac alma Urbe, ubi limina Apostolorum invisitis, est revera actus ecclesialis: etenim observantiam et fidelitatem erga visibile Ecclesiae caput et hanc Apostolicam Sedem, centrum unitatis catholicae, hoc modo affirmatis vosmet ipsi, nomine etiam dioecesium Provinciae Bracarensis, quas repraesentatis.

Magno cum studio et oblectamento relationes perlegimus, quas exhibuistis, ut de condicionibus certiores redderemur, in quibus greges Vestri versantur. Cognoscentes inde assiduam actionem pastoralem vestram et vigorem religiosum populi fidelis, asseverare quodam modo possumus, nihil esse animadvertendum, nihil immutandum. Unicuique vestrum solum iterare volumus sententiam Divini Magistri, hortatoriam simul et consolatoriam: «hoc fac et vives» (Luc. 22, 28); scilicet, ad haec quod attinet, nihil aliud Nobis agendum esse videtur quam «confirmare fratres nostros» (Cfr. Ibid. 22, 32). Volumus autem ut sciatis, quanta cum vi, quanta cum gravitate, quanta etiam cum consolatione vestra, Deo dante, id ipsum facere cupiamus. Comperimus quidem vos recte comprehensa habere onera, quae vestris humeris sunt imposita. Venerabiles Fratres, probe vos geritis, forti animo estote!

Id solum significare volumus, tempora, quibus vitam agamus, a nobis postulare novum quendam animi impetum, exigere, ut Evangelio et Ecclesiae adhaereamus operando, ac quidem modo magis assiduo et sapienti (Cfr. Io. 16, 1-4). Sinite ergo Nos vobis, quos magnanimos ovium Pastores esse novimus, quaedam proponere.

Iuvat in mentem revocare ea, quae Concilium Vaticanum Secundum affirmavit: «Hodiernis potissimum temporibus Episcopi haud raro munus suum apte ac fructuose adimplere non valent nisi cum aliis Episcopis arctiorem in dies suam concordem atque coniunctorem operam efficiant» (Christus Dominus, 37). Fulgeat ergo haec unitas cordium, mentium, operum inter Episcopos, quae poscit, ut quaestiones solvendae et coepta ineunda communi consilio perpendantur, ut de iis studiosa voluntate disceptetur, ut verbis deinde facta efficaciter iungantur.

Eadem unitas, quae caritate fulciatur oportet, consociet Episcopos cum sacerdotibus, ita ut quasi in unum corpus coalescant, in quo fides, amor, cultus divinus, ministerium sacrum, testimonium mundo perhibendum prorsus consonent. Quae mutua ratio sit propria etiam Consiliorum Presbyteralium et Pastoralium, quae a Concilio manaverunt.

Ad Seminaria quod pertinet, iam quaedam indicia deprehenduntur, quae causa sunt, cur spem bonam concipiamus. Nullam autem vim amiserunt gravia verba Pii Undecimi, Decessoris Nostri, qui monuit : «Quotquot igitur, Venerabiles Fratres, gubernandae Ecclesiae munus Nobiscum participatis, Seminaria veluti in oculis feratis oportet; eademque praecipuae sunto vestrarum curarum partes» (PII XI Ad Catholici Sacerdotii: AAS 28 (1936) 37). Estote imprimis Seminarii alumnorum magistri, benevolenter eos saepe contingendo et prudenter perducendo ad serviendum Deo in ordine sacro! Non latent Nos difficultates quoad personas et res, sed perseveranter orando et agendo confidere licet ad hanc etiam maximi momenti causam referri posse verba Domini: «scit . . . Pater vester quia his omnibus indigetis» (Matth. 6, 32).

Mentes etiam acrius convertendae sunt ad religiosos et religiosas, qui in dioecesibus vestris Deo famulantur et qui, ut Concilium est hortatum, «vitam Ecclesiae participent eiusque incepta et proposita . . . sua faciant et pro viribus foveant» (Perfectae Caritatis, 2 c.). Sit ergo vobis cum illis usus sitque vobis curae, ut eos ad opera apostolatus advocetis. Sic enim numerum cooperatorum, quibus hac praesertim aetate indigetis, potestis augere.

«Nostra autem tempora non minorem exigunt zelum laicorum, immo condiciones hodiernae omnino impensiorem et latiorem poscunt apostolatum eorum» (Apostolicam Actuositatem, 1). Est ergo constanter annitendum, ut laici, quantum fieri possit, in vitam pastoralem communitatis dioecesanae inserantur. Eo etiam est contendendum, ut consociationes laicorum, praesertim illa, quae ab Actione Catholica appellatur, sint unitate firmae et opere efficaces. Quod quidem maxime dicendum est de consociationibus iuvenum.

Exemplo Christi, qui est «Dominus et episcopus episcoporum» (S. AUGUSTINI Sermo 32, 8: Sermones post Maurinos reperti, Romae 1930. p. 570), caritas vestra omnino complectatur oportet infirmos, qui sunt visitandi, pauperes, quibus sunt auxilia praebenda: scilicet tota compago socialis Populi Dei peculiarem sollertiam vestram deposcit.

Neque obliviscendae sunt scholae variorum ordinum et graduum estque serio ponderandum, quid vobis reapse agere liceat in hac tanti ponderis regione : videlicet in educatione et «organica» rerum ordinatione quoad omnes tam multiplicis muneris partes. In his autem semper praefulgeat oportet finis institutorius et religiosus. Huc quadamtenus pertinent etiam instrumenta communicationis socialis, in quibus praesentia vestra expetitur, maxime in scriptis typis edendis; quo in officio apostolico maiorem in dies profectum vobis ex animo precamur.

Mentionem facere non omittimus de operibus caritatis et auxilii christiani: hic enim campus latissime patet alacritati religiosae, etiam in Lusitania. Loquimur nempe de valetudinariis, de hospitiis varii generis, de receptaculis ferias agentium, de institutis cooperativis hisque similibus. In his omnibus operari valet caritas, etiam unius cuiusvis, ad promovendam vitam humanam secundum spiritum Evangelii, ut homines «videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est» (Matth. 5, 16).

Denique, ut communitas dioecesana, Episcopo praeeunte, spirituali huiusmodi polleat vigore, vita pietati dedita, praesertim liturgica, est necessaria, ad quam fideles sapienti catechesi sunt componendi. Nec praetermittendus est cantus sacer, ac praeterea adhibenda sunt subsidia, quibus animi a fluxis rebus huius saeculi ad aeternas et mansuras convertantur, veluti exercitationes spirituales recte graviterque institutae.

Non autem prius vos, Venerabiles Fratres, dimittimus, quam cogitationem Nostram ad Beatam Mariam Virginem Fatimensem dirigamus, cui commendamus vos ipsos, greges vestros totamque Lusitaniam, Nobis carissimam. Quod, Filium suum significans, eadem Dei Genetrix ad ministros in loco Cana est locuta, id etiam ad vos Pastores Lusitaniae pertinet: «Quodcumque dixerit vobis facite» (Io. 2, 5). Hac mente ducti vobis singulis universis et communitatibus dioecesanis, diligentiae pastorali vestrae concreditis, Benedictionem Apostolicam effusa caritate impertimus.

                               



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana