Index   Back Top Print

[ EN  - ES  - IT  - LT  - PT ]

PAULUS PP. VI

LITTERA APOSTOLICA

IN SPIRITU SANCTO

 

In Spiritu Sancto congregatum et obtectum praesidio Beatae Mariae Virginis, quam Matrem Ecclesiae renuntiavimus, Sancti Ioseph, eius incliti Sponsi nec non Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum sine dubio maximis Ecclesiae eventis est accensendum: etenim frequentissimum fuit numero Patrum, qui ex omnibus orbis terrarum partibus, ex iis etiam, in quibus hierarchicus ordo recens est constitutus, ad Petri Sedem convenerant; copiosissimum fuit argumentis, quae in quattuor Sessionibus studiose et accurate sunt pertractata; convenientissimum denique fuit, quod, necessitatum, quas haec aetas induxit, habens rationem, utilitates pastorales imprimis attendit et, flammam alens caritatis, magnopere est annisum, ut christianos, a Sedis Apostolicae communione adhuc seiunctos, quin immo universam humanam familiam fraterno attingeret animo. Quandoquidem ergo omnia ad idem Sacrosanctum Oecumenicum Concilium spectantia, Deo adiuvante, in praesenti absoluta sunt, atque omnes Constitutiones, Decreta, Declarationes et Vota synodali deliberatione approbata riteque a Nobis promulgata, ipsum Concilium Oecumenicum, a Decessore Nostro f. r. Ioanne PP. XXIII die XXV mensis Decembris anno MCMLXI indictum, die autem XI mensis Octobris anno MCMLXII inchoatum, atque post eius piissimum obitum a Nobis continuatum, auctoritate Nostra Apostolica concludere decernimus atque statuimus ad omnes iuris effectus. Mandamus autem ac praecipimus, ut, quae synodaliter in Concilio statuta sunt, sancte et religiose ab omnibus Christifidelibus serventur ad Dei gloriam, ad Sanctae Matris Ecclesiae decus et ad hominum universorum tranquillitatem et pacem. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Decembris, in festo Conceptionis Immaculatae Beatae Mariae Virginis, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana