PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
CHRISTI CUSTOS*
BEATO LEONARDO MURIALDO, CONGREGATIONIS SANCTI IOSEPH CONDITORI, SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.
Christi custos integerrimus, Sanctus Ioseph, quae quotque christianis fidelibus usque suaserit ad recte vivendum incitamenta, ex eo potissimum evincitur quod non solum singuli in eum homines tamquam perfectae vitae speculum contuiti sunt, verum etiam religiosi coetus et nomen saepe ab eo mutuati et validum non desierunt impetrare patrocinium. In his singularem prorsus locum Congregatio Sancti Ioseph obtinet, quam Leonardus Murialdo propterea Augustae Taurinorum superiore saeculo condidit, ut in ea efformati sodales operariae iuventuti excolendae praecipuam operam darent; iuventutem dicimus, in qua, si ad christianos mores fuerit instituta, hominum societati licet omnis fortunae suae collocare subsidia. Huic ideo Dei viro, tam egregia de sancta Ecclesia deque civili consortione merito, Sanctorum esse gloriam decernendam censuimus, ut puerorum magistris et educatoribus praeclarissimorum paterent exempla factorum, ipsisque pueris supernus esset atque validus apud Deum deprecator. Eo Leonardus Murialdo vixit operatusque est tempore, quo Italici cives socialibus commodis et utilitatibus potiri summopere contendebant: illeque ad evangelicam disciplinam istiusmodi solvere quaestiones omni cogitatione et ope annisus est. Tunc praeterea temporis, quoniam perversarum doctrinarum fautores divinam Christi religionem Romanique Pontificis iura esse penitus delenda aut ignoranda increpabant, Leonardus Murialdo, quidquid fuit in eo industriae curae diligentiae, indefessus egit ut Christi in terris Vicarii et nomen auguste coleretur et praecepta servarentur diligenter. Per id denique tempus, catholicorum laicorum cum effici coeptae sint consociationes, ita ille contendit ut nihil magis, operamque multam et assiduam contulit, ut Christi asseclae suam non solum singuli profiterentur fidem, sed eam etiam aperte illustrarent ac per occasionem fortiter tuerentur.
Augustae Taurinorum clara et locuplete familia ortus, die XXVI mensis octobris, anno MDCCCXXVIII, religiosissime educatus est, matris praesertim opera, postquam immature pater terrena hac e vita discessit. Ut erat ad discendum promptus, magnos a puero in disciplinis liberalibus progressus fecit. Cumque praeterea esset ad pietatem erga Deum pronus, mirum non est eum, iuventutem adeptum, sacris initiari optavisse atque tandem, theologicis disciplinis in Regia Studiorum Universitate plane eruditum, sacerdotio inauguratum esse, die XX mensis septembris, anno MDCCCLI. Percommode ei profecto contigit, ut praeclarissima ad imitandum haberet, sua ipsa in urbe, sanctorum sacerdotum Iosephi Benedicti Cottolengo, Iosephi Cafasso et Ioannis Bosco exempla, qui egregiam vel in caritatis officiis operam dederunt, vel in clericorum vita moderanda, vel in pueris tutandis christianeque educandis. His impulsus invitamentis munus exsequi aggressus est, cunctis commune presbyteris, parvulos catechesi erudiendi, sacram ad fideles habendi conciones eosque admissa fatentes patiens audiendi, in omnes sollicitudinum plenus, ut omnes, ad gentium Apostoli hortatum, faceret salvos (1 Cor. 9, 22).
Ad peculiaria tamen capessenda munia divino quodam instinctu videbatur vocari, ad quae eius inclinatus erat animus: vehementer enim mala movebatur puerorum atque iuvenculorum condicione, quos premebat necessitas ex agris in urbem adeundi, operis quaerendi causa, nonnumquam orphanos, a familiis plerumque derelictos, vagos persaepe periculisque undequaque pressos. Iis ut pro viribus consuleret assiduam primum fidelemque operam Ioanni Bosco navavit, nec sibi parcens nec suis quibus affluebat opibus; deinde peculiare opus suscepit regendi et administrandi Taurinensis illius collegii, vulgo «degli artigianelli», quod, rerum condicione prope desperata, fuit ei laborum ac molestiarum plenissimum, ad virium usque vitaeque consumptionem; non ante tamen quam Lutetiae Parisiorum diu commoratus est ut, in Sulpiciano Seminario quasi alumnus, animi pietatem in primis foveret theologicasque simul disciplinas atque doctrinae socialis christianas rationes altius pertractaret, eximiis usus magistris et doctoribus. Duo sibi in collegio quod diximus perficienda animosus praestituit, ut adulescentulos videlicet ad morum integritatem revocaret eosque, fabrilibus artibus instructos, hominum societati restitueret, suae cuiusque artis quam maxime peritos. Nec in huiusmodi tantum provinciam mens eius erat intenta, sed ad ampliora etiam agitanda incepta, quibus iuvenibus quam ample et accommode prospiceret, sive de iis ageretur qui ad agrorum culturam inclinati essenti sive in Taurinensium urbe, operibus vel studiis exercendis, degerent, rerum tamen penuria gravati; sive, detentionis domibus egressi, peculiari oporteret foverentur ratione et subsidio. Propensissima praeterea animi alacritate curavit, ut illitteratos officinarum operarios sedulus et amicus hospes pervesperi receptaret, qui christiana doctrina simulque litterarum saltem elementis imbuerentur: exploratum enim perspectumque habebat quam prae litterarum ignorantia impedirentur rudes homines quominus in meliorem rei quoque oeconomicae condicionem traducerentur. Nec insuper praeteriit quin in christianis consociationibus iidem colligerentur opifices, ut, quos mala atheorum ac materialistarum doctrina permulceret et excitaret, iis potius rectus socialis ordo suaderet amice atque utilitati esset. Ne autem in cassum aut ad breve tantum tempus laboraret, omni ope annisus est ut, christianae rei socialis iure meritoque prae- nuntius, ad certas denique civiles leges digne foverentur operarii, pueris et mulieribus consuleretur, operandi cogerentur tempora, aequa merces solveretur actique laboris congruens praemium, quies sancte servaretur diebus festis praecepta, feriarumque rationes. Illud etiam addatur, spiritualia eum subsidia operariorum coetibus comparasse, ut eos efficeret quanto plures nitendo posset salutis aeternae compotes. Eo idcirco permotus consilio, ad spirituales exercitationes, vesperi actas, vocandos consulebat, ad nocturnam augusti Sacramenti adorationem, ad placandum Dei nomen, iniuriis blasphemiisque violatum.
At non solum operarius ordo summe ei cordi fuit, sed universa quoque christianorum familia, quorum alacriores in variis idoneisque consociationibus congregatos ad eximia quaeque incitabat, ut pro Christi religione intrepidi certarent, Romani Pontificis praecepta et hortamenta quam religiosissime secuti. Quae profecto omnia nequeunt mente considerari, quin Leonardus Murialdo antecessor quoque habeatur consociationum ab actione catholica nuncupatarum, illorumque negotiorum fautor quae sacra solet Ecclesiae auctoritas apostolatus causa laicorum ordini manciare. Nec est demum silentio praetereundum Dei virum, quo aptius efficaciusque coepta sua firmaret lateque proferret, quam saepissime in vulgus quamque copiosissime prelo excusos libros misisse, folia libellosque, quibus hortando et monendo non solum opifices movebat ut sua terrena supernaque iura tuerentur, sed eos etiama corrupta pravorum scriptorum colluvione revocabat ad salubrioresque adducebat haustus. Sibi tamen suisque, pro causa hac optima dimicantibus, firmam legem et constantem imposuit, ut in scribendo summa adhiberentur moderatio et prudentia maximeque ea, quae mater est vel comes virtutum reliquarum, caritas.
Horum profecto laborum incitamentum et quasi praemium Litterae illae Encyclicae fuisse videntur, a verbis «Rerum Novarum» incipientes, quas Leo XIII, imm. rec. Decessor Noster, de opificum condicione foras dedit, die XV mensis maii, anno MDCCCXCI. Quas ut legit, incredibile est qua eius animus fuerit laetitia captus et elatus, quantum operae dederit ut Romani Pontificis sententias sive diligentius ipse altiusque perscrutaretur, sive vulgi mentibus pro viribus iniceret. Iam tamen ab operae suae initiis nonnullos delegerat, tanti laboris socios, presbyteros et laicos, perexiguum quidem, at maxime frugiferum, illius Congregationis semen, a Sancto Ioseph appellatae, quam anno MDCCCLXXIII animose instituit, cum prudentibus antea viris diu collatis consiliis atque Taurinensis Archiepiscopi plane habita consensione. Sodales autem suos, ut humilitatem et caritatem virtutes haberent praecipuas, magis magisque hortatus est, Sancti Ioseph exemplo ducti et incitati, qui munus suum alto animo et alacri obiit, a strepitu tamen alienus atque populari plausu. Quodque officium ei, ut par erat, commissum fuit summi Congregationis praepositi, idem ille pari animi modestia ac firmitate accepit ad vitaeque usque exitum explevit. Horum quae diximus aliorumque negotiorum auctor princeps suasorque cum esset, mirum est qua simul animi propensione Leonardus Murialdo in caelis esse studebat, ad divi Pauli hortamenta (cf. Phil. 3, 10). Quam caelestium rerum desiderationem alebant cotidianae sacri breviarii preces; alebat eius in sacratissimum Iesu Christi Cor, in Deiparam Virginem in eiusque Sponsum cultus singularis; alebant denique eucharisticum, quo religiosissime litabat, sacrificium atque diu ad augusti Sacramenti sacrarium adhibitae, diei noctisque spatio, supplicationes, totius scilicet vitae instituto morumque disciplina significans quam sit virtutum ferax sincera in Deum pietas quamque potissimum valida in apostolatus munere obeundo. Sed qui vitam in tantam operum curarumque molem impenderat, extremis vitae annis iterum iterumque in morbum incidit, ex quo tamen identidem convaluit, ad novos gravioresque paratus sustinendos labores. Cui tandem, deficientibus viribus, mortiferus morbus febresque fragile corpus extenuarunt, illeque die XXX mensis martii, anno MDCCCC, sanctissime e vita excessit, quin tamen circumstantes ante moneret sodales ut, et ipsi a strepitu alieni atque populari plausu generosi Deo servirent; assiduam inter se mutuamque servarent concordiam; erga adulescentulos, animi delicias, summa praeprimis agerent caritate.
Statim post eius mortem magna veneratione coli coeptus est. Qua propter, magis in dies crescente eiusdem sanctitatis fama, sueti instituti sunt ordinarii atque apostolici processus de eius vita scriptis virtutibus deque prodigiis quae, Dei famulo deprecante, a Deo ferebantur patrata. Quibus peractis, Nostra ipsi auctoritate sanximus tuto procedi posse ad eius beatificationem. Quod sollemni ritu Romae factum est, publice in Petriana basilica lectis apostolicis Litteris Nostris, sub anulo Piscatoris datis, iisque a verbis «Vos estis» incipientibus, diem III mensis novembris, anno MDCCCCLXIII. Cumque cultus erga beatum illum virum in vulgus cresceret novaque, eo impetrante, dicerentur a Deo effecta miracula, causa iterum sumpta est de eodem sanctitatis infula decorando, die IV mensis martii, anno MDCCCCLXV. Duo interim ex pluribus Sacrae Rituum Congregationi proposita sunt ad canonizationem prodigia, atque in suetis coetibus quam diligentissime perpensa. In eo autem conventu, qui habitus est die VII mensis octobris, anno MDCCCCLXVIII, venerabilis Frater Noster Paulus S. R. E. Cardinalis Giobbe, huius causae relator, dubium disceptandum proposuit, an videlicet et de quibus miraculis, post indultam eidem beato ab Apostolica Sede venerationem, certe constaret. De quo, qui aderant Patres Cardinales atque Sacrae Rituum Congregationis Praelati et Officiales propositas sanationes miraculo tribuendas esse affirmarunt.
Deinde Nos, de disceptatis rebus ad amussim certiores facti, die X mensis novembris, superioris anni, peculiari decreto ediximus constare de duobus miraculis a Deo patratis per intercessionem beati Leonardi Murialdo, scilicet instantaneae perfectaeque sanationis pueri Fabritii Miglio ab acuta pericardite staphilococcica ullo absque exitu pericarditis adhaesivae-constrictivae; et instantaneae perfectaeque sanationis infantis Titianae Briccarello a gastro-enterite et encephalopathia probabilis naturae viralis. Denique in sacro Consistorio, ad Aedes Vaticanas die XV mensis decembris, superiore anno, celebrato, post auditam sententiam sive plurimorum Patrum Cardinalium sive sacrorum eorum Praesulum quibus ius fuit hoc super negotio mentem suam aperiendi, decrevimus eundem beatum esse in Sanctorum numerum referendum atque dignum honoribus pronuntiandum quae Ecclesia iis tribuit, qui in caelesti gloria sanctitudinis praemia consecuti sint. Quod quidem, Deo iuvante, hodie Ipsi fecimus, idque summa Nostra christianique populi laetitia. In Petriano enim templo, undique gentium maximeque ex Italia puerorum iuvenumque confluentibus coetibus, plurimisque astantibus S. R. E. Cardinalibus sacrisque Romanae Curiae et catholicae Ecclesiae Antistitibus, precibus concedendum esse aestimavimus venerabilis Fratris Nostri Pauli S. R. E. Cardinalis Bertoli, Praefecti Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum, petentis ut Beatum Leonardum Murialdo Sanctum renuntiaremus. Antea igitur sanctis Caelitibus in vota vocatis divinoque implorato Paraclito ut superni luminis copia menti Nostrae magis magisque coruscaret, ut supremus Ecclesiae universae Magister haec pronuntiavimus verba:
Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatum Leonardum Murialdo Sanctum esse decernimus ac definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eum in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.
In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quibus verbis prolatis, has Litteras Decretales confici et expediri iussimus. Post grates denique omnipotenti Deo una cum astantibus, valde effuseque plaudentibus, actas, de novensili Sancto eiusque miris virtutibus et operibus sermonem habuimus, eiusque patrocinium, augustiore ritu divinum sacrificium ad aram templi maximam facientes, primi invocavimus. Omnibus itaque quae inspicienda erant bene perpensis, quae supra acta memoravimus universae Ecclesiae renuntiamus, mandantes ut harum Litterarum exemplis et locis, etiam typis editis, manu tamen alicuius tabellionis subscriptis sigilloque impressis, eadem prorsus habenda sit fides, quae his tribueretur si ostenderentur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis maii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.
Ego PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Ego EUGENIUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.
Ego IOSEPHUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Albanensis Cardinalis PIZZARDO.
Ego BENEDICTUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Praenestinae Cardinalis ALOISI MASELLA.
Ego FERDINANDUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Veliternae Cardinalis CENTO.
Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. ecclesiae suburb. Tusculanae Cardinalis CICOGNANI.
Ego IOSEPHUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Sabinensis et Mandelensis Cardinalis FERRETTO.
Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula Presbyter Cardinalis AGAGIANIAN.
Ego ALAPHRIDUS titulo S. Mariae in Domnica Presbyter Cardinalis OTTAVIANI.
Ego PAULUS titulo S. Mariae in Vallicella Presbyter Cardinalis GIOBBE.
Ego CAROLUS titulo S. Agnetis extra Moenia Presbyter Cardinalis CONFALONIERI.
Ego ALBERTUS tit. S. Pudentianae Presbyter Cardinalis DI IORIO.
Ego FRANCISCUS tit. Ss. duodecim Apostolorum Presbyter Cardinalis ROBERTI.
Ego PAULUS tit. S. Andreae de Hortis Presbyter Cardinalis MARELLA.
Ego ARCADIUS MARIA tit. Immaculati Cordis B. M. V. Presbyter Cardinalis LARRAONA.
Ego VILLELMUS THEODORUS tit. S. Theodori in Palatio Presbyter Cardinalis HEARD.
Ego ALOISIUS tit. S. Laurentii in Damaso Presbyter Cardinalis TRAGLIA.
Ego ILDEBRANDUS tit. S. Sebastiani ad Catacumbas Presbyter Cardinalis ANTONIUTTI.
Ego EFREM tit. S. Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis FORNI.
Ego IOSEPHUS tit. S. Athanasii Presbyter Cardinalis SLIPYI.
Ego FRANCISCUS tit. SS. Petri et Pauli in Via Ostiensi Presbyter CardinalisŠEPER.
Ego IOANNES tit. SS. Trinitatis in Monte Pincio Presbyter Cardinalis VILLOT .
Ego CAESAR tit. Dominae Nostrae a Sacro Corde in Circo Agonali Presbyter Cardinalis ZERBA.
Ego IOANNES tit. SS.Silvestri et Martini in Montibus Presbyter Cardinalis COLOMBO.
Ego IOSEPHUS tit. S. Mariae Liberatricis ad Collem Testaceum Presbyter Cardinalis BELTRAMI.
Ego GABRIEL MARIA tit. S. Sabinae Presbyter Cardinalis GARRONE.
Ego MAXIMILIANUS tit. SS. Cordis Iesu ad Castrum Praetorium Presbyter Cardinalis DE FURSTENBERG.
Ego ANTONIUS tit. S. Mariae supra Minervam Presbyter Cardinalis SAMORÈ.
Ego PETRUS tit. S. Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis PARENTE.
Ego CAROLUS tit. S. Marcelli Presbyter Cardinalis GRANO.
Ego ANGELUS tit. SS. Ambrosii et Caroli ad Viam Latam Presbyter Cardinalis DELL' ACQUA.
Ego DINUS tit. Sacratissimi Cordis Iesu Christi Regis Presbyter Cardinalis STAFFA.
Ego CONRADUS tit. S. Calixti Presbyter Cardinalis URSI.
Ego MICHAËL tit. SS. Nominis Iesu Presbyter Cardinalis PELLEGRINO.
Ego IOANNES tit. Iesu Divini Magistri Presbyter Cardinalis WRIGHT.
Ego ANTONIUS S. Eugenii Papae Diaconus Cardinalis BACCI.
Ego MICHAËL S. Pauli Apostoli in Arenula Diaconus Cardinalis BROWNE.
Ego FRIDERICUS S. Ioannis Bosco in Via Tusculana Diaconus Cardinalis CALLORI A VIGNALE.
Ego AEGIDIUS S. Iosephi ad Viam Triumphalem Diaconus Cardinalis VAGNOZZI.
Ego PERICLES S. Apollinaris Diaconus Cardinalis FELICI.
Ego BENNO S. Georgii in Velabro Diaconus Cardinalis GUT.
Ego PAULUS S. Hieronymi a Caritate in Via Iulia Diaconus Cardinalis BERTOLI.
Ego SILVIUS S. Agathae Diaconus Cardinalis ODDI.
Ego IOSEPHUS Omnium Sanctorum in Via Appia Nova Diaconus Cardinalis PAUPINI.
Ego IACOBUS S. Eustachii Diaconus Cardinalis VIOLARDO.
Ego IOANNES SS. Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis WILLEBRANDS.
Ego MARIUS S. Ioannis Decollati Diaconus Cardinalis NASALLI RCCA A CORNELIANO.
Ego SERGIUS SS. Nominis Mariae ad Forum Traiani Diaconus Cardinalis GUERRI.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S. R. E. Cancellarius |
PAULUS Card. BERTOLI |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 3, pp. 177-184
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana