AULA CONCILIARE
DISCORSO DI PAOLO VI
AI PADRI CONCILIARI RIGUARDO LA SUA VISITA ALL'ONU
Martedì, 5 ottobre 1965
Venerabiles Fratres,
Iter, quod trans Oceanum suscepimus, hic, unde initium cepit, prospere, Deo auxiliante, conficitur. Ad extraordinarium Coetum Consilii Nationum Coniunctarum nuntium salutis et pacis attulimus, quem hoc Sacrosanctum Concilium Nobis commiserat. Ibi allocuti sumus sodales amplissimi illius Instituti mundum complectentis, qui personas gerunt centum amplius Civitatum orbis terrarum, ut communem eorum voluntatem concordiae et pacis servandae confirmaremus, ut eos cohortaremur, ad pergendum opus, abhinc viginti annos inchoatum eoque pertinens, ut bella amoveantur, quaevis inter populos conflictatio cum honore ac dignitate dirimatur et ut remedia quaerantur necessitatibus et malis, quibus profectus civilis omnibusque consentaneus adhuc praepeditur. Recte autem meminimus ad inceptum tam grave ac diuturnum perficiendum oportere, ut id in sapientia innitatur, quae a Deo est et nobis data fuit per Christum.
Non necesse habemus vobis exponere quanta cum humanitate simus excepti; quam observanti cum studio auditi, quam commotis animis populus se Nobis circumfuderit; quam amanti reverentia dilecti illi et fideles filii metropolis Americanae Nos sint prosecuti: haec enim omnia, per imagines televisificas abundanter pervulgata et explicata, vobis tam nota sunt quasi vos ipsi praesentes ibi adfueritis duplici singularique eventui: scilicet cum Romanus Pontifex primum terram a Christophoro Columbo abhinc quinque fere saecula inventam et cum civili consortione socia ratione coniunctam, invisit et cum Petri Successor idemque Vìcarius Christi primum auspicato convenit Coetum eorum, qui omnium fere gentium orbis terrarum pro munere gerunt personas et qui ibidem congregati attenderunt verba Moderatoris Ecclesiae Catholicae.
Iter Nostrum fuit quidem valde festinatum, brevissima fuit mansio Nostra in terra illa continenti, sed finis, ob quem ibi sumus morati, dignus sane est, qui animos moveat nostros: is enim fuit causa pacis in mundo tuendae.
Gratias agimus Deo, Venerabiles Fratres, quod Nobis datum fuit quodammodo ad totius orbis terrarum homines nuntium pacis deferre. Numquam hic evangelicus nuntius edictus est coram auditorio frequentiore et — hoc etiam addere licet — paratiore et avidiore ad eum audiendum. Numquam idem nuntius visus est significare una simul miserentem veluti vocem caeli et supplicem vocem terrae, scilicet ostendendo arcanum consilium divinum circa humanum genus plane congruere cum intimis desideriis eiusdem humanae familiae; atque adeo numquam munus Ecclesiae, mediatricis inter Deum et homines, comprobatum esse argumentis magis perspicuis, magis opportunis ex Dei providentis consilio, magis huic aetati consentaneis.
Aegre equidem ferimus, quod in tam praeclaro eventu princeps fuit humillima persona Nostra (sed nonne Deus, ut gloriam sibimet ipsi attribuat grandium rerum, quas gestas historia nostra commemorat, ministros eligit impares momento et eflicientiae earum?); aegre id ferimus, sed ea de causa non minore afficimur gaudio de vi prophetica, quae nuntio Nostro est adiecta: etenim in nomine Christi hominibus praedicavimus pacem.
Animadvertimus autem ex eiusmodi munere consequi aliquid spectans ad eum, qui onere illo obstringitur; qua in cogitatione finem esse volumus itineris Nostri.
Novistis verba annuntiata eum, a quo prolata sunt, gravibus officiis devincire; officiis videlicet, ex quibus ipse sibi constet oportet, alias necessitudine attingat, exemplum aliis praebeat. Quid valet verbum, nisi operosa voluntate id pro se et per se ad effectum’deducendi comprobetur?
Auctoritas alicuius verbi oritur quidem e veritate, cuius est veluti repercussus sonus vel imago, sed in rebus humanis maiorem accipit efficaciam e modo, quo ab eo, qui illud protulit, ad effectum perducitur; vox quidem emittitur, sed exemplum praeconis Evangelii animis persuadet. Grave igitur quiddam consequitur ex eo quod annuntiavimus pacem. Ecclesia Catholica maius officium et onus suscepit causae pacis inserviendi eo quod per os Nostrum causam eius peroravit.
Sine dubio non est munus Nostrum neque vobis propositum ad res politicas et oeconomicas animum applicare, in quarum provincia ipse ille ordo constituitur, quo pax civilis efficitur. Sed possumus ac debemus etiam adiutricem operam praebere ad pacem civilem stabiliendam ac quidem assiduo auxilio morali et aliquo modo caritatis quoque praesentis veraeque officiis.
Nonne hoc ipso tempore Concilium Oecumenicum id prorsus agit, ut rationes inter Ecclesiam et mundum huius aetatis intercedentes efficaces reddantur ac salutares? Hac ipsa re ad pacem firmandam operam conferimus, quae procul dubio validior et praestantior evadet, si, persuasum nobis habentes pacem in iustitia ut in fundamento inniti debere, iustitiae erimus tutores. Iustitia enim opus est humanae consortioni, Christus vult, ut eam appetamus et sitiamus. Novimus vero iustitiam gradatim progredi, et, paulatim proficiente societate, etiam animos moneri illam nondum esse perfectam et absolutam, et apparere discrimina manifesta et remedium poscentia, quibus genus humanum adhuc discruciatur. Nonne haec discrimina agnita inter civium ordines et inter nationes, pacem in gravissimum periculum adducunt? Haec omnia nota sunt quidem. Ea autem nos hortantur, ut consideremus quomodo iis remedia afferre possimus: in condicionem populorum, qui ad profectum civilem adhuc nituntur, animos oportet intendamus; scilicet, quo apertius rem dicamus, caritas nostra erga Pauperes, qui sunt in mundo quorumque est innumerabilis numerus, oportet fiat sollicitior, efficacior, generosior.
Alia, quae consideranda occurrunt, ad idem, quod inde consequitur, nos perducunt, in re religiosa et morali. Oportet fides nostra caritati deserviat, sive in disceptationibus oecumenicis sive in rationibus, quae nobis sunt, circa rem spiritualem et socialem, cum hominibus bonae voluntatis cuiusvis generis, cuiusvis religionis; nonne hoc idem est ac conferre operam ad pacem et nonne hoc etiam propositis consihisque nostris continetur?
Ea autem proposita et consilia nostra perscrutemur et ad effectum adducamus oportet aucto cum vigore, eo quod pacis facti sumus defensores, veluti finis, quem omnes persequi debemus: scilicet Deus nobis tribuat, ut testimonium actionis subsequatur testimonium verbi.
Vos denique omnes, Venerabiles Fratres, qui nobiscum «ministerium reconciliationis» (2 Cor. 5, 18) obitis, vos fideles hic praesentes, vos, qui nationum geritis personas, vos, Observatores dignissimi, una Nobiscum concupiscite Pacem, preces fundendo et operando pro ea: Benedictionem Apostolicam impertientes, oramus, ut «Deus . . . pacis sit cum omnibus vobis» (Rom. 15, 33).
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana