PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ETSI NOS*
DE URBIS VICARIATU
Etsi Nos in Apostolici ministerii fastigio constitutos urge at instantia quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum (II ad Corinth. XI), nihilo minus vel ab ipso Nostri pontificatus exordio, illustrium Decessorum vestigia sequuti, haud praetermisimus in praecipuis habere sacram procurationem dilectae huius Urbis ecclesiaeque omnium principis, cui arcano divinae Providentiae consilio praepositi sumus.
Quapropter multa per occasionem a Nobis edicta sunt, sive ad cleri disciplinam tuendam, roborandam, sive ad amplificandum divinum cultum, sive ad paroecias aptius atque opportunius ordinandas; pluribus etiam peculiaris ac privati momenti rebus provisum.
Sed illud potissimum obversabatur animo, ut officiis quoque dioecesanae Curiae almae huius Urbis, hoc est Vicariatus Nostri, accessio aliqua fieret in melius; quo idem novis legibus canonicis plenius responderet, novis temporum adiunctis conveniret aptius, et expediendis negotiis celerius prospiceret. Cuius perficiendi consilii auctores etiam Nobis exstiterunt viri non pauci prudentia ac dignitate conspicui.
Nunc vero, quum licuerit Vicariatui Nostro propriam sedem in Urbe, eam quem ulto commodiorem amplioremque attribuere, propositi Nostri in rem deducendi opportunum tempus advenisse indicavimus. Quapropter rebus omnibus matura deliberatione perpensis, Apostolica auctoritate Nostra ea quae sequuntur constituimus atque decernimus.
Volumus autem ac decernimus ut venerabilis frater Noster Iosephus Ceppetelli Patriarcha Constantinopolitanus, cui officio primo praeesse et munus Commissarii adtribuimus, honoris causa, nomen Vicesgerentis, ipse tantum, durante munere servet.
5. Quamquam singula officia et qui eis praesunt, coniunctim et amico foedere procedere debeant, quo melius finem suum, hoc est divinam gloriam et populi salutem, collatis viribus, assequantur; nemo tamen, etsi ordine et gradu dignior, in alterius officii negotiis se immisceat, salvis tamen iis quae circa rem oeconomicam in cap. IV huius legis praescripta sunt.
6. Deficiente vel impedito, quavis de causa, etiam propter Conclave, Cardinali Vicario, singuli Praelati per se ipsi omnia quae ad suum officium spectant secundum praescripta in hac lege moderabuntur, ac de fideli ministerii sui adimplemento iuxta canonicas leges respondebunt.
CAPUT I.
PRIMUM VICARIATUS OFFICIUM.
De divino cultu et visitatione apostolica.
7. Ad consulendum divini cultus ordini et decori, et ad pastoralem visitationem in Urbe peragendam, ob peculiares conditiones in quibus versatur civitas totius catholicae religionis caput, Decessor Noster Clemens VIII, constitutione Speculatores die 8 mensis iunii an.1570, Congregationem Visitationis Apostolicae certis praefinitis legibus erexit. Ut autem iura et officia huius Congregationis aptius pro temporum adiunctis definiret, die 21 mensis decembris anno1847 Pius IX apostolicis litteris Beati Petri novas eidem Congregationi leges constituit.
In praesenti vero, servantes, in iis quae rem attingunt, praescriptiones Decessorum Nostrorum, et executioni mandantes quae Nos ipsi in constitutione Sapienti consilio die 29 mensis iunii anno1908 statuimus, opus Visitationis apostolicae in Urbe eiusque dioecesi concredimus peculiari coetui, seu Commissioni PP. Cardinalium, cuius Praeses erit Cardinalis Noster in Urbe Vicarius et membra nata Cardinal es Praefecti SS. Congregationum Concilii et Religiosorum.
8. A secretis huius coetus erit Commissarius Nostri Vicariatus, de quo in num.3 diximus.
9. Tabularium et archivum, quae propria erant S. Congregationis Visitationis ante constitutionem Sapienti consilio huic officio cedunt.
Pariter inter officiales Vicariatus connumerabuntur qui administri erant memoratae S. Congregationis, sub modo tamen et cum titulo et muneribus quae huic novae Vicariatus ordinationi respondeant.
Eiusdem autem arca nummaria in custodiam transibit officii quarti Vicariatus.
10. Mandamus autem atque decernimus, ut singulis quinquenniis, eo ipso anno quo Italiae Ordinarii obligatione tenentur relationem de statu suae dioecesis S. Sedi exhibendi, ab hac Commissione Visitatio apostolica fiat in Urbe eiusque dioecesi, nulla alia requisita Nostra vel Successorum Nostrorum praescriptione, et nullo loco aut persona exceptis, praeter S. R. E. Cardinales, palatia apostolica et S. Sedis officia.
11. Prima autem huiusmodi lustratio, nova hac lege peragenda, fiat anno 1916. Quae autem in praesenti habetur, ipsa die qua haec constitutio editur, intermittatur.
12. Antequam annus incipiat Visitationis in Urbe peragendae, PP. Cardinales memorati coetus convenient, ut socios visitationis eligant a Summo Pontifice approbandos, qui una cum Cardinali Vicario, partita provincia, ecclesias et pia loca lustrabunt; atque ut alia decernant, quae opportuniora ad felicem visitationis exitum videantur.
13. In visitatione peragenda regulae servabuntur quae decreto A remotissima S. Congregationis Consistorialis die 31 decembris an.1909 statutae sunt.
14. Socii visitationis tamen nullum edant decretum, nihilque ipsi constituant aut iubeant; tantummodo videant, referant, proponantque coetui PP. Cardinalium quae corrigenda vel stabilienda censeant in ecclesiis piisve locis a se lustratis.
Decreta autem legesve ne ferantur, nisi a memorato coetu PP. Cardinalium, vel eius nomine et auctoritate a Commissario Vicariatus.
15. Si quae in visitatione occurrant, quae gravia sint et provisionem cito postulent, ea a Cardinali Vicario vel a Commissario Summo Pontifici quamprimum referantur.
Expleta autem visitatione, ab eodem Commissario scripta relatio Summo Pontifici exhibenda conficietur de omnibus summatim maioris momenti rebus quae in visitatione compertae sint, ac de decretis.
16. Quo autem visitatio tutius et expeditius perficiatur, officium alterum de cleri disciplina et officium quartum de oeconomica administratione eorumque administri ne omittant quae cognitu necessaria vel opportuna sint cum visitatoribus sive ultro sive ad ipsorum petitionem communicare.
17. Officio primo insuper competit tum visitationis anno, tum extra hoc tempus, moderari quidquid in ecclesiis, sacellis aliisque sacris Urbis locis cultum divinum spectat, sacras functiones, sanctorum reliquias, sacras imagines, legatorum adimplementum, prout disposita sunt in memoratis apostolicis litteris Pii IX, et ante constitutionem Sapienti consilio in usu erant penes S. Congregationem Visitationis.
18. Lipsanotheca, et coetus ab archeologia eta musica sacra huic officio adiunguntur, integris in reliquo manentibus eorum ordine ac statu.
19. Si qua itaque difficultas aut quaestio ad archeologiam sacram vel musicam ecclesiasticam spectans exoriri contingat, aut si quid consilii his de rebus capere velit Cardinalis Vicarius, sub eius vel Commissarii ductu memorati coetus congregabuntur.
20. Volumus praeterea ac statuimus ut penes hoc officium primum novus coetus seu commissio ab arte sacra constituatur, et hac prima vice Nobis reservamus eligere et nominare qui ei coetui adscribantur.
In posterum vero ipsi, praeside Cardinali Vicario vel Commissario, deligent et Summo Pontifici proponent eos qui huic coetui accenseantur.
Horum consilio Cardinalis Vicarius utetur in iis omnibus quae ad sacram aedium constructionem, conservationem, restaurationem, ornatum et similia pertineant.
21. Recensio in hoc officio fiat et diligenter servetur omnium ecclesiarum Urbis, cum adnotationibus necessariis aut opportunis de ipsarum statu.
CAPUT II
OFFICIUM ALTERUM.
De cleri et christiani populi disciplina.
22. Officium de cleri et populi c hristiani disciplina, quatuor partibus continetur. Hae sunt: 1.° de clero, 2.° de institutis religiosis mulierum, 3.° de scholis, collegiis aliisque laicis ephebeis, 4.° de confraternitatibus aliisque consociationibus et operibus socialibus.
23. In singulis quatuor huius officii partibus unus erita secretis, qui sub auctoritate ac nutu Cardinalis Vicarii et Adsessori curam proxime habebit omnium quae pro sua officii parte gerenda sint.
24. Singularum partium a secretis eligentura Summo Pontifice, proponente Cardinali Vicario: ceteri officiales ab ipso Cardinali Vicario, facto ante periculo.
PARS SEU SECTIO 1.a - De Clero saeculari et regulari.
25. Ad hanc sectionem spectat,
a) curare et providere intra limites a sacris canonibus constitutos ea omnia quae ad cleri saecularis et religiosorum disciplinam necessaria vel opportuna sint;
b) haeresibus pravisque opinionibus, quae forte suboriantur, advigilare, servatis regulis quae in canonicis praescriptis ac signanter in encyclicis litteris Pascendi die 8 mensis septembris 1907, et motu proprio Sacrorum Antistitum die 1 mensis septembris 1910 constitutae sunt;
c) indulta concedere ad libros evulgandos et ad ephemerides seu diaria moderanda vel edenda;
d) curam habere de seminariis aliisque clericorum collegiis a Cardinalis Vicarii iurisdictione non exemptis;
e) doctrinae periculum instituere clericis ad sacras ordinationes eosque ad illas admittere;
f) attestationes vulgo celebret praebere, quibus constet sacerdotes posse in ecclesiis et sacellis ad celebrandum admitti;
g) commendatitias aliasque litteras testimoniales clero concedere.
h) Huic item officio reservatur approbatio ad sacramentales confessiones excipiendas et ad sacras conciones habendas;
i) designatio ad munus confessarii in ecclesiis et institutis quibuslibet;
l) electio sacerdotum qui munere rectorum fungantur in templis, et eorum qui sacellarii, vulgo cappellani, sacris operentur in sodalitatibus et institutis quibuslibet, nisi ea electio aliis legitime sit reservata;
m) provisio paroeciarum.
In quibus omnibus peragendis vel curandis Vicariatus administri cavebunt, ut communis iuris-normae et laudabiles Urbis consuetudines retineantur.
26. Praescriptaa f. r. Leone XI II Decessore Nostro per decretum S. C. Concilii Anteactis temporibus die 23 mensis decembris 1894 et a Nobis in litteris ad E.mum Urbis Vicarium die 6 mensis augusti 1905 renovantes, mandamus, ut in posterum nullus clericus sive ad Romanum clerum, sive ad alia dioeceses pertinens a quolibet, etiam Cardinalitia dignitate praefulgente, assumatur seu eligatur ad aliquod officium vel beneficium quod stabilem vel diuturnam commorationem in Urbe requirat, nisi qui illum seligere velit, secretis litteris ab E.mo Urbis Vicario ante expetierit, utrum aliquid ex parte Vicariatus obstet, nihilque obesse sciverit.
Quaelibet vero provisio, seu officii assignatio, aliter facta nulla et irrita erit, abrogatis hac de re privilegiis et exemptionibus quibuslibet, etiam peculiarem mentionem requirentibus, quae sint huic praescriptioni contrariae.
27. Recensio hac in sectione habebitur cleri universitam saecularis quam regularis, adnotatis ad singula nomina commorationis loco, aetate, suis cuiusque muniis aliisque adiunctis personae.
28. His omnibus quae in hoc capite recensentur officiis explendis Cardinalem Vicarium adiuvabunt, praeter huius partis administros, varii coetus a canonicis legibus iam praescripti, hoc est, examinatores cleri, consultores ad parochi amotionem decernendam, consilium vigilantiae, deputati seminariis, commissio directiva pro sacerdotali ministerio.
29. Postremus hic coetus in posterum constabit quinque saltem sacerdotibus a Cardinali Vicario cum approbatione Summi Pontificis eligendis, qui maturae sint aetatis, virtute, prudentia et rerum cognitione praeclari. Ii quea consiliis erunt Cardinalis Vicarii in assignatione munerum, officiorum et beneficiorum cleri.
30. Quo autem examinatores praesentis temporis necessitatibus valeant aptius occurrere, collegium, quod nunc est, apostolica auctoritate supprimimus et suppressum declaramus, aliudque novis legibus constituimus iuxta ea quae infra decernimus.
a) Romani cleri examinatores in posterum duodeviginti erunt e clero saeculari et regulari delecti.
b) Quoties in synodo eorum electio fieri nequeat, ipsi eligentur a Cardinali Vicariorum Summi Pontificis approbatione, et per quinquennium dumtaxat.
c) Hac tamen prima vice, ne forte contingat ut omnes examinatores simul officio cadant, novem ipsorum per decennium eligentur.
d) Qui ab Urbe intra sex menses non reversuri discedunt, qui diuturno morbo affecti impares fiunt, qui munus assumunt quod nequeat cum examinatoris officio componi, hoc ipso de officio decidunt.
e) Quoties his de causis, vel alio canonico titulo, vel morte accidat ut unus examinatorum deficiat, alius eius loco nominabitur, qui tamen in officio persistet dumtaxat usque ad exitum quinquennii illius examinatoris in cuius subrogationem successit.
f) Examinatores qui cadunt possunt a Cardinali Vicario denuo eligi.
g) Omnes examinatores ad invitationem Cardinalis Vicarii operam suam diligenter navabunt experimentis habendis ad provisionem paroeciarum, ad clericorum ordinationem, ad approbationem sacerdotum petentium excipere sacramentales confessiones aut sacras habere conciones; itemque, ubi sit opus, ad amotionem alicuius parochi decernendam, iuxta novissimum decretum Maxima cura.
h) Aliquot ipsorum convocari poterunt, ut in rebus ad disciplinam pertinentibus maioris momenti vel difficilioris definitionis consilium suum praebeant sub ductu Cardinalis Urbis Vicarii, vel Adsessoris, vela secretis huius sectionis.
i) Poterit etiam Cardinalis Vicarius ipsorum alicui committere ut aliquod negotium examinet et scripto redigat votum suum, aliave agat quae ad cleri disciplinam custodiendam utilia vel necessaria videantur et a Vicariatus officialibus praestari congrue nequeant.
SECTIO 2.a -De institutis religiosis mulierum
31. Cum expediat ut monasteria aliaeque religiosae mulierum domus, quae in Urbe sunt, uni eidemque ordinariae iurisdictioni subsint, decernimus et statuimus, ut omnes in posterum, a die quo haec Constitutio vim et executionem habere incipiet, auctoritati et ordinariae iurisdictioni unius Cardinalis Vicarii subiectae sint, suppressis exemptionis privilegiis, quibus earum nonnullae aliquibus S. R. E. Cardinalibus, aut Praelatis saecularibus vel regularibus obnoxiae erant, et conservato dumtaxat memoratis PP. Cardinalibus protectionis munere, quod modo in eas ipsi obtinent, aut in futurum eisdem concedi poterit.
32. Regendis et gubernandis his omnibus monasteriis et religiosis mulierum domibus Cardinalem Vicarium adiuvabunt, prout in praesens iam obtinet, sex sacerdotes maturae aetatis, virtute et prudentia praeclari, qui, divisa Urbe in totidem regiones, delegati erunt monasteriorum regionis singulis attributae.
33. Huius sectionis a secretis munus erit,
a) indicem conficere et ordinate servare monasteriorum omnium ac domorum religiosarum, cum recensione numeri religiosarum, moderatricum, operum quibus vacant, sacerdotum qui ibidem sacra ministeria explent et cum aliis indicationibus ad rem facientibus;
b) interesse coetibus ad quos delegati conveniunt, et scripto redigere ac servare quae in eis acta vel decreta sint;
c) executioni demandare quae statuta sunt, si a Cardinali Vicario vel ab Adsessore ad hoc delegetur; et supplere si opus sit in casibus particularibus et ex delegatione, ut supra, aliquem ex delegatis in suis muneribus.
34. Delegatorum vero erit singulas domos in sua regione vel aliter suae curae commissas identidem visere; atque sub ductu et auctoritate Cardinalis Vicarii vel Adsessoris curare, ut in eis instituti disciplina servetur, ut scholae aliaque pia opera, quae in eis habeantur, recte procedant, ut rei familiaris administratio rite geratur, ut in pace et sanctitate moniales seu sorores convivant.
Ipsorum quoque erit postulantes ac novicias examini subiicere, et vigilare ut in singulis domibus adsint sacerdotes qui sacellarii seu cappellani officio fungantur, iidemque confessionibus excipiendis et sacris concionibus habendis sancte studioseque vacent.
Praeterea diebus a Cardinali Vicario pro sua prudentia statutis convenient, ut de rebus difficilioris momenti, aut de iis quae ad commune bonum spectant, praeside Cardinali Vicario vel Adsessore, pertractent.
35. Si qua autem peculiaris praescriptio necessaria sit sive circa regularem religiosarum disciplinam, sive circa pia opera, quibus religiosae mulieres vacant, aut circa sacerdotes qui sacrum ministerium apud eas explent, delegati hoc negotium ne sibi sumant ipsi, sed rem deferant Cardinali Vicario vel Adsessori in ordinario delegatorum conventu, vel etiam extra, sive ipsi per se sive ope a secretis huius sectionis, ubi res urgeat aut alias necesse sit.
36. Curabunt etiam singulis bienniis scripto referre quae de statu domorum religiosarum in sua regione notatu digna sint, quae laudanda, quae emendanda, quae opportune statuenda videantur; quo plenius et maturius Cardinalis Vicarius sive ipse per se sive in conventu delegatorum omnia perpendere, et quae necessaria sunt valeat statuere.
37. Optamus denique ut remunerationes, quas religiosa haec instituta donare singulis mensibus vel annis valent sacerdotibus qui in ipsarum bonum vel in earumdem domibus sacrum ministerium exercent, in posterum ad Vicariatum mittantur, ab eoque, nona religiosis mulieribus, iis ad quos spectat prudenti Cardinalis Vicarii iudicio tribuantur.
SECTIO 3.a - De scholis, collegiis aliisque educationis laicorum institutis.
38. Scholae ad erudiendam laicam utriusque sexus iuventutem, tam diurnae quam nocturnae, tam inferiores seu primariae quam superiores quaelibet, quovis nomine nuncupentur, omnes in posterum auctoritati et iurisdictioni Cardinalis Vicarii proxime suberant.
Pari modo eius auctoritati proxime obnoxia erunt collegia aliaque instituta in quibus laica utriusque sexus iuventus educationis causa colligitur, salvis canonicae exemptionis religiosorum regulis.
39. Cessabunt vi praesentis Constitutionis et in Cardinalem Vicarium transferentur iura et officia quae in aliquot scholas, asyla, collegia et pia instituta hucusque propria erant sive Praefecti domus Pontificiae, sive Antistitis a largitionibus Pontificis, sive Pontificii coetus praeservationis fidei.
Pariter cessabunt et in Cardinalem Vicarium transferentur iura et officia quae in aliquot scholas Urbis tecnicas, uti vocant, aut gymnasiales similesve ad S. Congregationem Studiorum pertinebant.
40. Reditus a Nobis quotannis tribui soliti ad harum omnium scholarum sustentationem, aliique quia singulis memoratis Pontificiis coetibus vel Praelatis pro scholis seu institutis unicuique propriis detinebantur aut offerebantur, in unum collecti a Cardinali Vicario administrabuntur iuxta normas constitutas in Officio IV, ac distribuentur inter varias scholas et instituta iuxta fundatorum et offerentium voluntatem, iustitia et aequitate servata.
41. Coetus pontificius a decessore nostro v. m. Leone XIII anno 1878 institutus nonnullis scholis moderandis, qua talis cessabit: eiusque loco Consilium scholasticum sub Cardinalis Vicarii seu Adsessoris auctoritate et nutu constituetur.
Qui huic consilio adscribantur eligendi erunt a Cardinali Vicario, iisdem pro rei natura servatis regulis ac superius pro examinatoribus est constitutum.
42. In scholis, collegiis aliisque educationis institutis, quae a Vicariatu temporali ratione sustentantur, scholastici consilii officium erit, nominare ac removere, si opus sit, moderatores et magistros, libros ab alumnis utendos deligere, interiorem disciplinam inspicere ac tueri; cavere rectae, et, quoad liceat, perfectae iuvenum institutioni; conservationi aedium aularumque scholasticarum ad vigilare.
Quoties vero agatur de expensis faciendis, nil statuatur nisi vocato in consilium Praefecto administrationi, de quo infra in cap. IV, eiusque voto requisito.
43. In scholis vero et institutis, quae a pia aliqua causa vel religiosa aliqua familia sustentantur, scholastici consilii munus erit cognoscere quinam sint moderatores et magistri, quinam libri textus; utrum institutio religiosa et moralis sufficiens ac recta sit; qua ratione christiana doctrina tradatur et quaenam pietatis exercitationes fiant; utrum institutio civilis conformis sit legibus utilisque, et in scholis nil contra leges tuendae valetudinis habeatur. Si quid autem vel omnino reprehendendum vel minus rectum inveniatur, Consilium, seu de Consilii voto Cardinalis Vicarius, hoc denunciabit moderatoribus piae causae aut religiosae familiae, ut opportuna remedia parentur.
44. Curae et vigilantiae scholastici consilii suberunt etiam opera illa omnia quae patronatus scholastici vel post scholas nomine veniunt, vel alio simili titulo nuncupantur.
45. Ad suum vigilantiae curaeque officium explendum, scholasticum consilium aliquot inspectores deliget, quorum opera utetur ad scholas, et memorata superius instituta atque opera invisenda.
46. A secretis huius sectionis munus erit,
a) indicem texere et ordinate servare omnium scholarum, collegiorum et institutorum de quibus supra, adnotando quinam sint moderatores et magistri, quot habeantur discipuli seu alumni, quinam sit status rerum et morum in instituto;
b) interesse conventibus consilii scholastici, ac recensere et in tabularium referre acta et decreta Cardinalis Vicarii eiusque scholastici consilii;
c) executioni mandare quae a Cardinali Vicario eiusque scholastico consilio statuta sint, si hoc expresse in mandatis habeat.
SECTIO 4.a - De confraternitatibus aliisque consociationibus
et operibus socialibus.
47. Ad hanc sectionem in primis pertinet cura et vigilantia in sodalitates et archisodalitates, quantum ad Vicariatum de iure spectare potest, salvis scilicet singularum legibus, statutis ac privilegiis ab ecclesiastica seu Apostolica auctoritate rite recognitis, quibus praesenti Constitutione nihil detrahitur.
48. Insuper quum complura alia ex Dei gratia in Urbe sint consociationes et opera, quae pium aliquem finem religionis, caritatis aut iustitiae propositum habent, in bonum nunc ipsorum sociorum, nunc aliorum, aut totius societatis; haec omnia et quotquot alia similia in posterum instituentur curae huius Vicariatus partis atque auctoritati et iurisdictioni Cardinalis Vicarii proxime subiecta esse volumus ac iubemus.
Si quae itaque consociatio vel si quod pium opus aliquem Praelatum vel S. R. E. Cardinalem protectorem habeat, hoc protectionis munus ita accipi et intelligi debet, ut iurisdictio Cardinalis Vicarii integra semper maneat.
Auctoritas et iurisdictio Cardinalis Vicarii in memoratas consociationes et opera necessario sibi vindicat, ut ab eo ipsa rata habeantur, ab eodemque statutorum approbationem impetrent in iis quae ad pium ipsorum finem referuntur, nisi forte a Summo Pontifice statuta ipsa directo receperint.
Eiusque quoque erit, vel Adsessoris, vigilantiam in ea exercere, curam de iis habere, salvis semper legitimis eorundem statutis; et sacerdotes adsistentes, delegatos, destinatos confessionibus excipiendis, vel utcumque moderatores eisdem praebere.
49. His exercendis muneribus suppetias Cardinali Vicario ferent varii coetus seu consilia, quae ad dirigenda uniuscuiusque generis opera et consociationes instituta forte inveniantur, vel in posterum instituentur.
Adeoque primum in socialibus operibus auxilio erit Cardinali Vicario et Adsessori consilium dioecesanum actionis catholicae in Urbe, quae iuxta apostolicas litteras Il fermo proposito iam exstat: in coetibus virorum a S. Vincentio a Paulo consilium centrale romanum: iri consociationibus dominarum caritatis a S. Vincentio a Paulo aliud centrale Urbis consilium: et ita in similibus.
50. Inter socialia opera cum principem locum obtineat, et longe maxime ad bonum religionis et societatis intersit pium opus catechismi, volumus ac mandamus, ut non intermissa cura ac praecipua illuda Cardinali Vicario geratur.
51. Itaque in singulis paroeciis, ad normam eorum quae in constitutione Acerbo nimis die 15 mensis aprilis anno1905 praescripta sunt, consociatio canonice constituta habeatur, cui nomen congregatio doctrinae christianae. Cardinalis autem Vicarius et Adsessor vigilent sedulo ut parochi, ipsisque subiectae congregationes quas diximus, catechismum doceant ad legis praescriptum, eo modo ac ratione quibus maxime alliciantur pueri ut intersint et germanam fidei morumque doctrinam hauriant.
52. Ut autem Cardinalis Vicarius curam et vigilantiam tanto operi, necessariam assidue possit et efficaciter exercere, consilium sex saltem sacerdotum constituet, quorum electio a Nobis et successoribus Nostris pro tempore erit approbanda: iidem inofficio per quinquennium per durabunt eta munere decident eodem modo ac examinator es cleri, de quibus supra subnum. 30.
53. Sacerdotum huius consilii munus erit,
a) statis temporibus, sub ductu Cardinalis Vicarii vel Adsessoris convenire, ut quae necessaria vel opportuna sint ad catechismi opus excolendum, perficiendum in singulis paroeciis decernant;
b) invisere de mandato Cardinalis Vicarii vel Adsessoris singulas paroecias, ecclesias vel scholas ubi catechismus doceatur, et videre ac referre qua methodo, quo fructu christiana doctrina tradatur, et utrum scholae quae habentur sint satis ad iuventutis utriusque sexus institutionem, an aliae horis et locis aptioribus aperiendae sint;
c) certamina instituere ad praemia inter praestantiores catechismi alumnos unius vel plurium paroeciarum.
54. Archisodalitatis a christiana doctrina quae in Urbe penes ecclesiam S. Mariae a planctu instituta est, iura et officia ad hoc unum circumscripta volumus, et praesenti constitutione circumscribimus, ut curam et administrationem suae ecclesiae et piorum legatorum quae in ea sunt habeat, et ceteras sodalitate a christiana doctrina ad indulgentiarum participationem aggregare valeat: in moderatione autem catechismi dioecesani se non immisceat. Statuta igitur huius archisodalitii hoc sensu erunt immutanda et a Cardinali Vicario approbanda.
55. Quod vero spectat hospitalia quae in Urbe modo sunt, pluribus privilegiis donata, dum usui vel iuri detrahere nolumus, quo religiosis alicuius Ordinis vel Congregationis animarum cura in aliquibus ex iis piis domibus reservata est, statuimus et praescribimus, ut in posterum nemo religiosus vira suis Praepositis ad has pias domus in hunc finem mittatur, nisi de consensu et approbatione Cardinalis Vicarii: cui praeterea attribuimus vigilantiam in eos exercere, et, si opus sit, eosdem a munere removere; sicut eidem attribuimus et reservamus vigilantiam in moniales quae ibidem pium caritatis opus praestiturae versantur: sublatis in hac parte privilegiis quibuslibet, etiam peculiarem mentionem merentibus, quae hisce dispositionibus adversentur.
Mandamus itaque ut in posterum moderatores Ordinum et Congregationum, antequam religiosum aliquem suum ad hospitalia mittant, eius nomen proponant Cardinali Vicario, huiusque beneplacitum exspectent, ut licite possit sacrum ministerium ibidem exercere.
56. A secretis huius sectionis officium erit,
a) indicem texere et conservare omnium sodalitatum et archisodalitatum Urbis, nec non consociationum et operum socialium, cum recensione eorum qui praesident, numeri sodalium, loci quo hi conveniunt aut ubi pium opus est situm;
b) interesse conventibus coetuum seu consiliorum, de quibus in num.49 et num.53, lett. a), in regesto conscribere et in tabulario asservare quae gesta aut statuta sint;
c) executioni mandare, si expressis verbis iubeatur a Cardinali Vicario vel ab Adsessore, quae circa consociationes et opera haec decreta sint.
APPENDIX. - De delegato ad agrum romanum.
57. Ad aptius consulendum iis qui in romano agro versantur, usque dum praesentes conditiones rerum subsistant, volumus ac decernimus, ut sub Cardinalis et Adsessoris auctoritate ac nutu sacerdos habeatur, qui curam proxime habeat earum rerum omnium quae in eodem agro ad cleri et fidelium salutem ac disciplinam decernenda gerendaque sunt.
Vocabitur delegatus ad agrum romanum; eiusque electio fiet a Cardinali Vicario cum approbatione Summi Pontificis.
CAPUT III.
OFFICIUM TERTIUM.
De iudiciariis negotiis.
58. Ordinarius et unicus iudex primae instantiae in omnibus causis quae apud forum ecclesiasticum Romanae dioecesis agi possunt, quolibet alio tribunali et iurisdictione hucusque vigente suppressis, erit ipse Cardinalis Urbis Vicarius.
59. Qui tamen non ipse per se causas videbit, nisi expressis verbis in aliquo casu ob peculiares rationes sibi id reservaverit; sed per suum Auditorem, qui nempe suum locum in re iudiciaria teneat et unum tribunal cum eo constituat, quique ut dioecesanae romanae curiae Officialis habebitur.
60. Ipse vero causas iudicandas non assumet, nisi prius de re docuerit Cardinalem Urbis Vicarium. Quo annuente iudicium instituet, et usque ad sententiam definitivam perducet, servatis communis iuris regulis.
61. Ad eum reservatur quoque iudicium de quaestionibus funeraticiis aliisque quae Camerarii cleri hucusque propria erant, cuius proinde officium et iurisdictio suppressa manent.
62. Auditori dabitur adiutor substitutus, cuius electio Summo Pontifici reservatur.
63. Si qua causa ex iuris norma non ab uno iudice sit definienda, sed a tribunali collegiali, huius praeses erit ipse Auditor, nisi Cardinalis Vicarius ius praesidendi sibi reservaverit.
64. Electio eorum, qui in tribunali collegiali coniudicum officio fungantur, Summo Pontifici reservatur. Inter eos vero quinam in speciali aliqua et certa causa cum Cardinali Vicario vel Auditore ad iudicandum sedeant, decernere Cardinali Vicario attribuimus.
65. Ad officium de iudiciariis negotiis, hoc est, ad Auditorem et ad officiales eidem subiectos, spectat quoque processus conficere de dispensationibus matrimonialibus, de mandatis liberi status seu contrahendi, de correctione fidei nativitatis, matrimonii et similium actorum, de recognitione subscriptionum et documentorum, aliaque huius generis.
Quibus in negotiis pertractandis ac definiendis communis iuris regulae, et his deficientibus, laudabiles ac probati Vicariatus usus erunt servandi.
66. Erunt insuper in hoc officio de iudiciariis negotiis Promotor iustitiae, ac Defensor vincul a Cardinali Vicario cum approbatione Summi Pontificis eligendi.
Nil autem vetat quominus haec munera uni eidemque tribuantur, si ille par sit eisdem rite satisfaciendis.
67. Notarii, cancellarius aliique inferiores administri, qui necessarii sint explendis muneribus huius officii propriis, a Cardinali Vicario eligentur, praemisso eorum examine.
CAPUT IV.
OFFICIUM QUARTUM.
De administratione oeconomica.
68. Unica erit omnibus Vicariatus officiis administratio oeconomica sub dependentia Cardinalis Vicarii et Praelati eidem administrationi Praefecti.
69. Ad eam conferendi sunt reditus universi qui ex rescriptis aliisque titulis quibusvis Vicariatui eiusque variis officiis obveniant. Ipsa aream nummariam et pecuniae capita custodiet, quae Vicariatui et antiquae sacrae Congregationi Visitationis erant propria: ipsa pensiones et renumerationes persolvet, subsidia distribuat (nisi aliter Cardinalis Vicarius in aliquo casu faciendum censuerit), oneribus satisfaciet, expensis occurret sive ordinariis sive extraordinariis, quae a Cardinali Urbis Vicario vel a Praelatis Vicariatus officiis praepositis probatae erunt.
70. Quamvis autem unica sit administratio, sors et reditus ex fundatione, aut ex expressa piorum oblatorum voluntate, aut ex praescriptione Summi Pontificis alicui officio vel operi attributa, sarta tecta ei servabuntur, et ab huius officii moderatoribus in praescriptum finem erogabuntur.
71. Huius quoque officii erit curam habere de conservatione ei recta gestione bonorum paroeci alium, praesertim beneficio vacante, et bonorum ad pias causas pertinentium, maxime si hae piae causae propria ac distincta administratione a canonicis legibus recognita careant.
72. Arca nummaria secundum canonicas normas custodietur.
73. Duo praeterea erunt inferiores administri a Cardinali Vicario cum approbatione Summi Pontificis eligendi, praestita pecuniaria cautione, quae respondeat sorti vel pecuniae, de quibus ipsi possunt aliquando disponere: eisque, si necessitas exigere videatur, dari poterit a Cardinali Vicario cum approbatione Summi Pontificis aliquis adiutor.
74. Alter ipsorum ratiocinatoris munere fungetur: alter vero distributoris et capsarii officium potissimum peraget.
75. Singulis mensibus Praefectus administrationi rationem reddet Cardinali Vicario accepti et expensi.
Quotannis vero epitomen totius administrationis conficiet, approbationi Cardinalis in Urbe Vicarii et Summi Pontificis subiiciendam.
CAPUT V.
De interna officiorum disciplina.
76. Quae normae circa internam disciplinam statutae sunt in sacris Congregationibus aliisque S. Sedis Officiis post constitutionem Sapienti consilio eaedem cum proportione serventur in variis Vicariatus officiis.
Praesertim vero custodiantur quae statuta sunt de iure iurando praestando ac de officiorum disciplina.
77. Singula quatuor officia tabularium suum, vulgo protocollo habebunt, in quo recensio erit rerum ad illud officium spectantium, et acta et documenta servabuntur, de quibus adhuc quaestio esse poterit: deinde ad archivum mittentur.
78. Tum tabularium tum archivum duplex erit, secretum aliud, aliud non secretum.
79. Ex his autem, etsi non secretis, nullum documentum neque exemplar extrahatur, neque cum ullo communicetur, nisi de mandato Cardinalis Vicarii, vel Praelatorum ad quorum officium res spectet.
80. Administrorum, quibus tabularii vel archivi cura commissa est, munus erit acta et documenta recensere, custodire, ordinate servare, eorumque exemplar, recepto mandato, conficere et suis quaeque officiis tradere.
81. Archivarius, seu archivo praefectus,a Summo Pontifice eligetur. Suberit autem directe Cardinali Vicario, eoque deficiente vel absente, Commissario Vicariatus, salva tamen dispositione can.79, de quo supra .
82. De tempore quo varii administri in officii aulis esse debent ac de feriis, Cardinalis Vicarius normam Nobis proponat, habita ratione legum quae apud SS. Congregationes obtinent, quasque Nos Ipsi probavimus.
Decernentes praesentes litteras firmas, validas et efficaces semper esse et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere a die eius promulgationis in Commentario de Apostolicae Sedis actis; atque irritum esse et inane si secus super his a quoquam contigerit attentari, non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, aliisque constitutionibus et ordinationibus Apostolicis vel quavis firmitate alia roboratis, statutis, consuetudinibus, ceterisque contrariis quibuslibet etiam specialissima mentione dignis.
Datum Romae apud S. Petrum anno Incarnationis dominicae millesimo nongentesimo duo decimo, Kalendis Ianuariis, festo Circumcisionis D. N. I. C, pontificatus Nostri anno nono.
A. CARDINALIS AGLIARDI
|
C. CARDINALIS DE LAI |
*AAS, vol. IV (1912), n. 1, pp. 5-22.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana