Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE APOSTOLICAE

QUIBUS IN URBE ABOLENTUR PAROECIAE
S. THOMAE "IN PARIONE" ET S. LUCIAE "DEL GONFALONE"
AC INSTITUUNTUR PAROECIAE S. MARIAE AD AEDEM NOVAM ET S. IOACHIMI IN PRATIS*

 

Almae Urbis Nostrae conditiones novae, cum necessitatem alias res novandi invexere, tum illud iamdudum postulant, ut praesens paroeciarum distributio, quippe quae multis partibus desierit esse opportuna, commutetur. Harum enim, amplificata magnis cum aedificiorum accessionibus civitate, ingens disparitas consecuta est: quum quidem interiores quae sunt paroeciae, exiguis circumscriptae finibus, exiguum complectantur incolarum numerum, quae vero in regionibus sunt extremis et latissime pateant et incolis redundent adeo, ut non, quemadmodum oportet, curationi satisfiat animarum. Quapropter Leo XIII fel. rec. decessor Noster, paroecias ipsas aequabilius atque ad sacrorum administrationem accommodamus partiri cogitans, anno MDCCCCII idoneis delectis viris provinciam mandavit excogitandae communiter rationis, qua id effici propositum posset. Mandatum hi nuper exsecuti, repertam a se rationem ad nos detulerunt: quam tamen non uno eam tempore totam, sed partim ac sensim adducere ad effectum decrevimus. — Itaque initium rei facientes his Litteris, Nos, de plenitudine Apostolicae potestatis, paroecias exstinguimus et abolemus duas, id est Sancti Thomae in vico Parione et Sanctae Luciae quae vernacula lingua dicitur del Gonfalone: itemque duas earum loco instituimus fundamusque paroecias, id est, Sanctae Mariae ad Aedem Novam et Sancti Ioachimi in pratis. Ad quas bona, reditus et iura extinctarum paroeciarum omnia et singula transferimus: ita quidem, ut quae fuerunt paroeciae Sanctae Luciae attributa, ea posthac ad paroeciam Sancti Ioachimi, quae autem paroeciae Sancti Thomae, illa ad paroeciam Sanctae Mariae pertineant. Utriusque vero novae paroeciae spatium eis continebitur terminis, qui postea ex auctoritate Nostra definientur.

Praesentes Litteras et in eis contenta et statuta quaecumque, nulla unquam ex causa, colore et capite, etiam ex eo quod paroeciarum patroni sive ecclesiastici sive laici vel alii quilibet in praemissis seu in eorum aliquo, ius aut interesse, quamvis ex fundatione, dotatione vel ex alio quovis titulo habentes vel habere praetendentes etiam quomodolibet in futurum, illis non consenserint, seu ad ea vocati et auditi non fuerint, de subreptionis, obreptionis aut nullitatis vitio seu aliquo defectu inexcogitato et substantiali, notari, impugnari aut in controversiam et iudicium vocari posse: sed tamquam ex Pontificiae Providentiae officio, et Motu proprio, certa scientia, matura deliberatione, deque Nostrae Apostolicae potestatis plenitudine editas omnimoda firmitate perpetuo validas et efficaces existere, et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus inviolabiliter observari volumus et decernimus, sublata cuicumque, etiam Cardinalitia dignitate fulgenti, quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate; irritum quoque et inane decernentes quidquid in contrarium scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Non obstantibus de iure quaesito non tollendo aliisque Nostris et Cancellariae Apostolicae Regulis, Praedecessorum Nostrorum Constitutionibus et Ordinationibus et quarumcumque ecclesiarum etiam Patriarchalium seu Ordinum et Congregationum, iuramento et confirmatione Apostolica vel quavis alia firmitate roboratis, statutis et consuetudinibus, etiam Motu proprio aliisque quibuslibet in contrarium praemissorum concessis, de illis eorumque totis tenoribus praesentibus pro expressis habentes, pari Motu, scientia et Apostolicae auctoritatis Nostrae plenitudine, plenissime et latissime specialiter derogamus. Praesentium vero transumptis seu exemplis etiam impressis, manu tamen Notarii Apostolici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eamdem fidem in Iudicio et extra haberi volumus quae ipsis praesentibus haberetur si originaliter exhiberentur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae suppressionis et extinctionis, erectionis et translationis, derogationis, indulti, decreti, statuti, mandati et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Apostolorum Eius Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum anno Incarnationis Dominicae Millesimo Nongentesimo Quinto, Kalendis Iunii, Pontificatus Nostri anno secundo.

A. Card. Di PIETRO, Pro-Datarius
ALOISIUS Card. MACCHI

 


*AAS, vol. XXXVIII (1905-06), pp. 65-67.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana