Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

SODALITIUM*

CONCESSIO TITULI ET PRIVILEGIORUM ARCHISODALITATUM
CONFRATERNITATI VIRGINIS DE SION PRO IUDAEORUM CONVERSIONE IMPETRANDA
IN ECCLESIA " ECCE HOMO " CONSTITUTAE,
CUM FACULTATE AGGREGANDI UBIQUE TERRARUM

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Sodalitium cui vulgo titulus est « Associatio precum pro Iudaeorum conversione impetranda » paucis abhinc annis Parisiis inchoatum et ab Archiepiscopo Parisiensi probatum, tanta, favente Deo, brevi, incrementa suscepit, ut per totam fere Galliam diffusum, mox in universum catholicum terrarum orbem feliciter propagatum reperiatur. Indulgentiis a Sede Apostolica ditatum, nunc circiter centum millibus sodalibus constat, illudque moderantur religiosi viri, qui sacerdotes Nostrae Dominae de Sion appellantur. Iamvero cum iidem sacerdotes, suffragantibus Patriarcha Hierosolymitano, et Archiepiscopis Parisiensi, Viennensi Westmonasteriensi, atque Carthaginensi, Nos enixis precibus flagitaverint ut tam frugifero sodalitio centrum constituere, illudque Archisodalitatis titulo ac privilegio augere de Apostolica benignitate velimus, Nos quibus nihil antiquius est, quam ut communione precum veram Iesu Christi fidem deerrantes amplectantur, votis his piis annuendum quantum in Domino possumus existimavimus. Quare de Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium vi, huic sodalitio sive societati, centrum constituimus, in ecclesia ad arcum Ecce Homo ubi a Hierosolymitano Patriarcha die XVII Aprilis mensis anno MCMVIII, feria nempe sexta in Parasceve, erecta fuit Confraternitas titulo Nostrae Dominae de Sion eiusque statuta probata fuerunt.

Illam autem confraternitatem pro Iudaeorum conversione impetranda constitutam, Apostolica similiter auctoritate, tenore praesentium ad Archisodalitatis titulum et gradum, perpetuum in modum evehimus, omnibus ei iuribus et privilegiis additis, quae ad Archisodalitia de more pertinent. Propterea concedimus Moderatori atque officialibus praesentibus et futuris societatis huius sic per Nos ad archisodalitii dignitatem evectae, ut ipsi in posterum, servatis forma Constitutionis Clementis PP. VIII Praedecessoris Nostri rec. mem. aliisque apostolicis ordinationibus desuper editis, omnes et singulas eiusdem nominis atque instituti societates ubique terrarum existentes, eidem Archisodalitio legitime aggregare queant; utque illis singulas et universas indulgentias, relaxationes ipsi Archiconfraternitati a Sede Apostolica concessas et aliis communi cabiles, communicare licite similiter valeant. Decernentes praesentes litteras firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et spectare poterit in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, aliis Constitutionibus et ordinationibus Apostolicis ceterisque, speciali licet atque individua mentione et derogatione dignis, in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die XXIV Augusti MCMIX, Pontificatus Nostri anno septimo.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.


*AAS, vol. II (1910), n. 4, pp. 137-138.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana