Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

 DILECTI FILII*

INDULGENTIAM ET PRIVILEGIUM ALTARIS B. MARIAE VIRGINIS "A FRAXINO" NUNCUPATI,
IN DIOECESI VERONENSI.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Dilecti filii sacerdotes designati ad provehenda sollemnia quatercentenaria festa, quae ob memoriam Apparitionis B. M. Virginis a Fraxino nuncupatae prope Pischariam in dioecesi Veronensi habenda sunt, supplici Nos adeunt prece, ut eidem vetusto ac perinsigni sanctuario, de thesauro Ecclesiae Nobis divinitus commisso, singulares nonnullas gratias largiri, de Apostolica benignitate velimus. Nos autem inspecto gravi commendationis officio dilecti filii Nostri Bartholomaei S. R. E. Cardinalis Bacilieri ex dispensatione Apostolica Episcopi Veronensis, votis his piis annuentes, de Omnipotentis Dei misericordia ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum Eius auctoritate confisi, altare B. M. Virginis a Fraxino, in memorato Sanctuario situm, Apostolico missarum pro defunctis privilegio, per praesentes ita decoramus, ut quandocumque sacerdos aliquis saecularis, vel cuiuslibet ordinis regularis, missam pro cuiusque fidelis anima, quae Deo in charitate coniuncta ab hac luce migraverit, ad memoratum altare rite litaverit, anima ipsa, si ita Deo placuerit, a purgatorii poenis liberetur. Pari insuper auctoritate largimur, ut servatis ecclesiasticorum canonum praescriptionibus ad ipsum Virginis altare Sacrum facientes, missam votivam B. M. Virginis celebrare possint quotidie exceptis dominicis, festis duplicibus primae et secundae classis, vigiliis feriis octavisque privilegiatis. Tandem ut spirituali fidelium ad Sanctuarium dictum confluentium bono consulamus, omnibus et singulis fidelibus ex utroque sexu qui admissorum confessione sacramentali expiati, atque epulis coelestibus refecti, Virginis a Fraxino Sanctuarium diebus dominicis, ac festis B. M. Virginis visitent, ibique pro christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effundant, quo ex iis die id agant Plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. His vero fidelibus qui corde saltem contrito quovis anni die, preces ut superius diximus fundentes, idem Sanctuarium celebrent, de numero poenalium in forma Ecclesiae solita septem annos expungimus. Porro sinimus fidelibus ipsis fas siet, si malint, plenariis his ac partialibus indulgentiis, functorum vita labes poenasque expiare. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die V Ianuarii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.


*AAS, vol. II (1910), n. 4, pp. 140-141.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana