Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS X LAUDAT BINA VOLUMINA
CIRCA VITAM VEN. MARIAE MAGDALENAE POSTEL*

DILECTO FILIO ARSENIO LEGOUX
PROTONOTARIO APOSTOLICO

 

Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

De vita et moribus Ven. Dei Famulae Mariae Magdalenae Postel bina quae tu edidisti volumina, non equidem miramur, quod pii prudentesque homines vulgo laudent vehementerque probent. Nam primum ipsa opportunitas argumenti placet. Obversatur hic enim ante oculos mentis imago lectissimae foeminae, cuius religio atque actuosa caritas diuturno spatio aetatis illuxit Galliae per turbulentissima praesertim tempora, haud multum his dissimilia temporibus, quibus vivimus: mirificeque capiunt animos magnarum virtutum eius exempla, nominatim quum, maximis circumfusis difficultatibus et periculis, occultae vel administrationi sacrorum vel tuitioni sacerdotum generosa prospiceret. Quae quidem exempla idcirco videtur Deus revocari hodie velle, quum tam trepidis rebus utitur Ecclesia atque ipse est divinus cultus in discrimine, ut eadem catholicae in primis mulieres ex Gallia intelligant sibi esse proposita ad imitandum. Tu vero sic ista omnia exponis, ut legentes teneas tua non solum eruditione et doctrina, sed etiam pietate. Inflammatus quippe, ut palam est, huius praeclarae Vitae studio, scribendi genus adhibes, quod facile incendit alios in admirationemque Mariae Magdalenae traducit. Quare gratiam tibi habemus et de oblatis muneri voluminibus et de ipso in hoc opus insumpto labore; quem cupimus et confidimus multis fructuosum futurum. Auspicem caelestium bonorum ac testem paternae benevolentiae Nostrae, tibi, dilecte fili, Apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXII Novembris anno MCMVI, Pontificatus nostri quarto.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXIX (1906), pp. 581-582.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana