Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS X NORMAS TRADIT CIRCA ORDINEM S. SEPULCHRI*

VENERABILI FRATRI FHILIPPO PATRIARCHAE HIEROSOLYMITANO - HIEROSOLYMAM

 

Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem.

Quam multa te Ordinemque a Sancto Sepulchro universum benevolentia complectamur, exploratum haud ita pridem habuisti, quum, Roma e commorato, licuit tibi, plus semel, animum Nostrum per occasionem perspicere de Equestri Ordine studiose sollicitum, huiusque memoriarum, sive de comparatis in Ecclesiam meritis, sive de servata diligenter cum Romano Pontifice coniunctione, non oblitum. Horum quidem recordatio meritorum facit ipsa per se ut nulli Decessorum in diligendo Equestri Ordine concedamus; siquidem et aequum arbitramur et iucundum reperimus eas illustrium hominum Sodalitates singularibus benevolentiae indiciis augere, quae et Ecclesiae sint ornamento, et humano generi civilique cultui utilitati. Quapropter voluntatem Nostram luculentum in modum Ordini universo testaturis, illud placet decernere, gratiaeque caussa paternique animi ergo permittere, ut qui in Equestrem Ordinem sunt adlecti, insigne Sodalitatis trophaeo militari decorent, superiore in parte collocando, propria Ordinis cruce per sericam taeniam undati operis colorisque nigri inde pendente. Magno deinde Magisterio Ordinis uni Pontificis Summi Personae adservato, volumus ut quem Patriarchatus latini Hierosolymitani munere fungi contingat, in eo, utpote Locum Tenente Ordinis eiusdem, ius et potestas confirmata permaneant Equitum auctoritate Nostra nominandorum, qui quidem in trinam distribuendi classem, ut antea, erunt, Equitum, id est, primae classis, seu a Magna Cruce; Equitum alterius classis, seu Commendatorum quibus exornandis licebit, secundum peculiaria promerita, addere numisma; Equitum denique tertiae classis, nullo peculiari describendorum nomine.

Quo vero splendidior in omni orbis terrarum regione dignitas Equestris coetus appareat, itemque quo aptius negotia persolvantur Ordinis, id plane probamus, aliquot, pro cuiusque necessitate regionis, ex Equestri Ordine deligi et constitui, qui, quod ad Ordinem spectat, vicem Patriarchae obtineant eiusque personam publice referant; Equites autem omnes non dissimili ac antea, utentur veste, nisi quod album ex lana pallium superinduent, rubra cruce ad sinistrum contexta. Qui tamen, ut supra memoravimus, vices Patriarchae tuentur, eos, praeter ornamenta cetera, crux etiam, Ordinis propria, colore rubro, distinguet, medio e pectore emicans, si vestimentum Sodalitatis adhibeant, dextra vero e parte pectoris eminens, si nigro habitu incedant. Id denique placet statuere ut, vacante Patriarchali Hierosolymitana Sede, ei Equiti, sub auctoritate Cardinalis a publicis Ecclesiae negotiis, communes, quae nihil morae ferant, demandandae expediendaeque res Ordinis sint, qui Romae personam Patriarchae, ut supra dicimus, gerat.

Singularia eiusmodi minimeque ambigua Nostri in claru.n Ordinem studii argumenta deferentes, id sine dubitatione confidimus, non modo omni te nisurum ope ut traditas antiquae gloriae memorias in Equestri Ordine tuearis amplificesque, verum etiam Equites singulos incitamenta inde fore suscepturos ut suam cum Apostolica Sede unitatem, grati animi adiuvante virtute, arctiore vinculo devinciant.

Testem paternae voluntatis Nostrae, auspicemque caelestium gratiarum tibi et Equestri Ordini universo Apostolicam benedictionem amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae, die III Maii MCMVII, Pontificatus Nostri anno quarto.

 

PIUS PP. X


 

*AAS, vol. XL (1907), pp. 321-322.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana