PIUS PP. X
EPISTOLA
PII X AD EPISCOPOS HUNGARIAE PRO SOLEMNIIS
SEPTEM SAECULARIBUS S. ELISABETH HUNGARICAE*
DILECTIS FILIIS NOSTRIS
CLAUDIO S. R. E. PRESB. CARD. VASZARY ARCHIEP. STRIGONIENSI
IOSEPHO S. R. E. PRESB. CARD. SAMASSA ARCHIEPISCOPO AGRIENSI
VENERABILIBUS FRATRIBUS CETERIS
ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS HUNGARIAE
Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem.
Tempus propediem aderit, vestrae maxime genti expectatum, memoriam Sanctae Elisabethae Hungaricae insueta laetitia renovandi, septimo post diem eius natalem exacto saeculo. Omnino ad haec apparanda solemnia summam apud vos esse omnium ordinum consensionem et alacritatem accepimus: nec miramur; consentaneum est enim, qua vos religione tam clarum patriae lumen semper coluistis, eam nunc singularem in modum apparere. Illud admirationem affert, sane gratissimam, quod, ut intelligimus, habendis Elisabethae honoribus, non modo una ex Archiducibus, christianae caritatis officiis probatissima, praecipuam ante alios curam operamque tribuit, sed ipse Rex Apostolicus, nullo antehac exemplo, auspicem se ac patronum impertit. Itaque, auctoritate Augustae Domus cum tantis cumulata studiis civium, facile est prospicere, erga sanctissimam foeminam nunquam significationes factas esse tam illustres pietatis publicae. Summopere Nos quidem ista delectant, quae cum declarant quam vivax in vobis sit avita fides, tum vero spem Nobis dant fructuum optimorum, eorumque christiano populo universo, non soli Hungariae vestrae, salutarium. Neque enim putandum est, sine benigno quodam Dei consilio fieri, ut specimen sanctitatis, quod in illa Andreae regis filia, oblatum est Ecclesiae saeculo tertiodecimo, rursus, insigni eius commemoratione vestra, expositum in luce orbis catholici, omnium oculos atque animos ad se convertat. Profecto in vitam et mores intuentem Elisabethae, vehementer capiant necesse est maximarum exempla virtutum omne genus, quum brevi quidem ea, cursum aetatis, at in summa fortunae varietate confecerit. In aula Thuringiae, ubi desponsa et destinata Ludovico ducis filio adolescebat ad nuptias, puellula quantam virtutis maturitatem ostendit! Intento ad Deum semper animo, mortalia contemnere, subesse obedienter, generose simultates contumeliasque perferre, quas vel modestia cultus, vel studium paupertatis, vel pietatis ardor ei comparabat. Compresser parum per hostiles animos coniunctae contra istorum vota nuptiae, quo interim spatio Elisabethae laudes, nemine iam obsistente, visae sunt elucere splendidius. Scilicet mulierem fortem, divinis adumbratam Litteris, agnovit Thuringia, coniugi unanimo natisque et familiae sua diligentissime officia praestantem, simul inopes omnes et calamitosos materna charitate complectentem; id quod maxime exstitit in an nonae gravitate, quum populo fame periclitanti in primis liberalitate misericordiaque ducis suae quaesita salus. Consecuta sunt tempora, plena miseriarum atque luctus, quum viri in Palaestinam discessum immaturamque subinde mortem, atque, erumpente iterum eoque violentius invidiae flamma, spoliationem dignitatis et omnium bonorum tulit. Coacta cum parvis natis mendicato sustentare vitam ipsa, regius sanguis et Thuringiae domina, tum enimvero dedit obsequii erga divinam voluntatem, amoris adversus inimicos, patientiae et fortitudinis documenta maxima. Quae, conversis feliciter tandem rebus, quum posset ex egestate ignominiaque emergere, noluit tamen: sed, instituto, Francisci Assisiensis, similitudinem Iesu Crucifixi cupidissime appetens, vitae genus, nuditate poenitentiaque asperrimum, ad extremum usque spiritum, duxit. Iam ex his velut primis lineamentis patet, quantum christianae perfectionis exemplar in Elisabetha muliebre secus praecipue, virgines, nuptae, viduae habeant sibi quaeque propositum. Quod utinam pleraeque contendant imitando assequi: saluti societatis christianae, magnam partem, consultum erit. Nos quidem certe universas, ut id studeant, hortamur: sed potissime ex eis in Ordinem Franciscalium Tertium adlectas; quae, quum peculiari apud Deum patrona Elisabetha utantur, debent studiosius ceteris virtutes eius velle exprimere. Ad saecularia sacra quod attinet, ut Hungarorum erga beatissimam foeminam ametur pietas, atque ut caeremoniarum celebritas augeatur, libet Nobis aliquod pontificalis indulgentiae munus afferre. Novimus, vos a die 16 mensis Novembris proximi supplicationem in triduum per Hungariam totam in certis destinatisque templis habituros. Quotquot igitur unoquoque die huic supplicationi interfuerint, eis damus, ut ipsa supplicatio ad labes animi expiandas septennis supplicationis instar sit. Quicumque autem, die festo Sanctae Elisabethae, templum ab Ordinario loci designatum adierint, ibique peccatorum confessione rite abluti Sancta de altari reverenter libaverint, remque christianam Deo religiose commendaverint, eisdem concedimus, ut plenariam de admissis suis veniam impetrent. Postremo Episcopis omnibus Hungariae, qui eo ipso festo die sacrum pontificali ritu facturi sint, ut, sacro peracto, nomine et auctoritate Nostra benedicant populo, libenter permittimus. Auspicem interea divinorum munerum, ac testem singularis Nostrae benevolentiae, vobis, dilecti filii Nostri et Venerabiles Fratres, atque Hungariae universae Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.
Datum rtomae apud S. Petrum, die XXVIII Septembris MCMVII, Pontificatus Nostri anno quinto.
PIUS PP. X
*ASS, vol. XLI (1908), pp.193-194.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana