PIUS PP. X
EPISTOLA
QUA PIUS PP. X LAUDAT EDENTES COMMENTARIA
A "NOVA GALLIAā€˛ NUNCUPATA*
VENERABILI FRATRI
LUDOVICO NAZARIO
ARCHIEPISCOPO QUEBECENSIUM
Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem.
Nunciasti nobis inter ceteras qui istic strenue pro religione operantur, non in postremis censeri eos qui Commentaria edunt, quibus a Nova Gallia nomen inditum. His videlicet id est propositum Apostolicae Cathedrae documenta tueri, ac duce Thoma Aquinate scientiarum tum naturalium tum divinarum sanam curare progressionem. Scimus autem, ex testimonio tuo, egregios homines propositos hucusque stetisse constanter, suisque studiis ac laboribus non parum contulisse ac conferre ad communem in vestratibus tam Ecclesiae quam civitatis utilitatem. Placet igitur ad optimam voluntatum confirmationem, dilecto filio Lionello Sindsay qui commentariis edendis praeest, ceterisque dilectis filiis qui suam eisdem dant operam, laudationem publice impertiri, eosque hortari ut, Antistiti suo semper addicti ac Beato Petro in Nobis semper obedientes, ne absistant coeptis, sed in tanta opinionum fallacia atque errorum colluvie, quae vera unice, quae recta sunt atque tuta defendant. Testem caritatis Nostrae ac munerum divinorum auspicem, tibi, Venerabilis Frater, praedictisque dilectis filiis Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXIII Martii MCMVIII, Pontificatus Nostri anno quinto.
PIUS PP. X
*ASS, vol. XLI (1908), p. 298.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana