PIUS PP. X
EPISTOLA
IS TUUS*
AD VITALEM LEHODEY ABBATEM EX ORDINE CISTERCIENSIUM REFORMATORUM
Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem. — Is tuus liber de Les vois de Voraison mentale, cuius Nobis dedisti exemplar, quanquam in argumento sacris auctoribus usitato versatur, non tu tamen rem supervacaneam fecisti scribendo; imo valde utilem, nec solum religiosis hominibus, sed omnibus, quicumque perfectionem christianae vitae assequi contendunt. Certe de opere isto tale intelligendum est iudicium; quibus tua et doctrina et peritia iure probatur. Nos igitur cum gratias tibi agimus, tum gratulamur; et quos ex labore tuo fructus communis pietatis expectas, ii ut uberes sequantur, exoptamus. Divinorum autem munerum auspicem, et benevolentiae Nostrae testem, tibi, dilecte fili, Apostolicam benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die XIII Decembris MCMVIII, Pontificatus Nostri anno sexto.
PIUS PP. X
*AAS, vol. I (1909), p. 139-140.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana