PIUS PP. X
EPISTOLA
VESTRA ERGA*
AD AMBROSIUM MONTAGNE SACERDOTAD BERNARDUM ARCHIEPISCOPUM BOGOTENSEM
CETEROSQUE ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS REIPUBLICAE COLUMBIANAE
Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem. — Vestra erga Christi Vicarium pietas et fides praeclare eminet ex eis litteris, quas occasione solemnis coetus a vobis habiti misistis ad Nos, ut, vestro et totius nationis Columbianae nomine, ob Iubilaeum sacerdotii Nostri gratularemini. Quamquam de omnium vestrum in Nos voluntate nihil unquam dubii Nobis fuit, delectamur valde his litteris, quae certe ad fovendam istius ecclesiae cum Apostolica Sede coniunctionem pertinent. Sed hoc praesertim placet, quod scribitis, vos, quemadmodum Nobis in optatis erat, in unum convenisse, ut, praesidente Delegato Apostolico, de accuranda Columbiani populi sempiterna salute consultaretis. Quae ceperitis consilia, pro certo habemus esse peropportuna : eadem ut frugifera et fructuosa sint, divinae vobis gratiae munera exposeimus. Quorum auspicem et benevolentiae gratique animi Nostri testem, vobis, Venerabiles Fratres, et clero populoque, uniuscuiusque vestrum curae concredito, Apostolicam benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die XIX Decembris MCMVIII, Pontificatus Nostri anno sexto.
PIUS PP. X
*AAS, vol. I (1909), p. 141.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana