Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUOD COGNOVIMUS*

VENERABILI FRATRI AGNELLO, EPISCOPO NOLANO,
OB L EXPLETOS ANNOS SACERDOTII

 

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Quod cognovimus ex tuis proximis litteris te propediem quinquaginta sacerdotii annos completurum, id Nobis scilicet valde gratum fuit, praesertim quia videbamus dari Nobis causam eius testandae benevolentiae, qua te ob merita prosequimur. Itaque, cum tibi iam nunc gratulamur quod virtutem diligentiamque tuam usque adhuc provexit divina benignitas, magnamque et aetatis et meritorum accessionem optamus, tum pontificalis indulgentiae muneribus volumus fausti diei, in quem memoria tuae consecrationis incidet, augere laetitiam eamque facere fructuosiorem. Quare in eum diem damus tibi, ut, cum Sacrum facies, plenariam peccatorum veniam a Deo impetres; atque hoc idem tribuimus omnibus; de tuo grege fidelibus, qui, rite Confessione abluti et Sanctissimi Eucharistia refecti, te ipsum et Nos remque christianam Deo commendaverint. Auspicem autem divinorum munerum, tibi, venerabilis frater, et Clero populoque tuo apostolicam benedictionem amantissime impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum die XVII Februarii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 

 PIUS PP. X


*AAS, vol. II (1910), n. 5, pp. 189-190.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana