Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM VICARIUS APOSTOLICUS*

DISTRACTO TERRITORIO EX VICARIATU APOSTOLICO DE CHENGTINGFU IN SINIS ERIGITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DE CHAOSHIEN, ET CLERO INDIGENAE COMMITTITUR.

 

Ad futuram rei memoriam. — Cum Vicarius Apostolicus de Chengtingfu in Sinis Nos edocuerit sui vicariatus territorium esse latissimum atque incolarum multitudine refertum, ita ut ipso in vicariatu Fidei catholicae propagatio atque animarum christifidelium inibi degentium ministerium magnis sint plena difficultatibus, visum est Nobis hac uti opportunitate ut ex eodem vicariatu pars quaedam separaretur, quae quidem indigenae clero, tamquam Missio indipendens constituta, committeretur. Ad hanc quoque rem in finem perducendam consensit venerabilis frater Delegatus Noster Apostolicus in Sinis; quapropter collatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Propagandae Fidei praepositi sunt, ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae auctoritatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, ab actuali vicariatu apostolico de Chengtingfu totum territorium seiungimus, quod e civilibus subpraefecturis de Chaoshien, Ningtsing, Lungping, Paisiang, Lincheng, Kaoyi, constitutum est, idemque in novam praefecturam apostolicam erigimus, quam de Chaoshien nuncupatam curis indigenae cleri in Domino ad Nostrum tamen et Sanctae huius Sedis beneplacitum committimus. Haec Nos, bono regionis eiusdem prospicientes, studiosa providentia statuimus, decernentes praesentes Apostolicas Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari, sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque atque inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII m. Martii an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 13, pp.

594-595

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana