PIUS PP. XI
LITTERAE ENCYCLICAE
STUDIORUM DUCEM*
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
SAECULO SEXTO EXEUNTE
A SANCTORUM CAELITUM HONORIBUS
THOMAE AQUINATI DECRETIS.
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Studiorum Ducem sacrae iuventuti in maioribus disciplinis haud ita pridem per apostolicam epistolam Nos, Iuris Canonici statuta eonfirmantes, habendum esse ediximus Thomam Aquinatem. Eiusdem rei magis ac magis nostrorum animis ineulcandae eisque declarandi qua patto in schola tanti Doctoris utilissime versentur, praeclara se Nobis dat occasio, appropinquante die cum abhinc sexcentis annis rite is est in Sanctorum numerum adscriptus. Nam mirabili quadam cognatione inter se scientia veri nominis et, illa virtutum omnium comes, pietas continentur; cumque Deus ipsa veritas bonitasque sit, profecto ad Dei gloriam animarum salute quaerendam — quod est Ecelesiae praecipuum propriumque munus — satis non foret sacrorum administros bene esse a cognitione rerum instructos, visi iidem idoneis virtutibus abundarent. Haec autem doctrinae cum pietate, eruditionis cum virtute, veritatis cum caritate societas, singularis prorsus exstitit in Angelico Doctore; cui quidem iure etiam insigne solis attributum est, utpote qui, scientiae lumen mentibus afferendo, igniculos virtutum in voluntates iniiciat. Qui est igitur omnis sanctitatis et sapientiae fons Deus omnino videtur ostendere in Thoma voluisse, quemadmodum altera ex his rebus alteram adiuvet, id est virtutum esercitatio ad veritatis contemplationem componat, ac vicissim subtilior veritatis meditatio virtutes expoliat atque perficiat. Etenim qui pure vivat et integre domitasque habeat virtute cupiditates, is quidem, tamquam magno impedimento solutus, multo facilius tollere ad caelestia potest animum altiusque Dei arcana introspicere, secundum illud ipsius Thomae: « Prius vita quam doctrina: vita enim ducit ad « scientiam veritatis » (1); idem vero, cum in cognoscendis iis quae sunt supra naturam, studii plurimum collocaverit, ex hoc ipso ad perfecte vivendum non parum se sentiet excitari: neque enim solivaga aut ieiuna, sed valde actuosa dicenda est tantarum rerum scientia, quarum pulchritudo totum hominem ad se rapiat atque convertat.
Haec sunt in primis, Venerabiles Fratres, quae licet ex hac saecularis memoriae recordatione discere: sed quo eadem clarius appareant, visum est Nobis de Thomae Aquinatis et sanctitate et doctrina breviter in his Litteris disserere, tum demonstrare quae inde fluant sacro ordini maximeque saerorum alumnis, denique christiani nominis universitati opportuna documenta.
Quaecumque in genere morum sunt virtutes, Thomas quidem omnes praeclarissimas habuit, easque ita copulatas et connexas, ut, quemadmodum ipse vult, coalescerent in cantate « quae dat « formam actibus omnium virtutum » (2). Sed si sanctitatis huius notas tamquam proprias et peculiares quaerimus, prima omnium occurrit ea virtus, unde quaedam cum angelicis naturis visa est esse Thomae similitudo; castimoniam dicimus, quam cum in praesentissimo periculi discrimine servasset illaesam, dignus est habitus quem mystica zona angeli cingerent. Cum hac tanta puritatis laude par coniuncta erat bonorum fluxorum fuga itemque despicientia in contemnendis honoribus: eonstat summa eum constantia, propinquorum, qui se ad percommodam saeculi condicionem omni ope cogerent, fregisse pervicaciam, ac deinde apud Pontificem Maximum, sacras infulas offerentem, orando effecisse, ne formidatum cibi onus imponeretur. At id quo Thomae sanctitudo maxime distinguitur, ipse est qui appellatur a Paulo sermo sapientiae (3): atque illa duplicis sapientiae, acquisitae et infusae, quae dicuntur, copulatio, quacum nihil tam apte quam humilitas, quam orandi studium, quam Dei caritas convenit.
Humilitatem quidem instar fundamenti fuisse quo ceterae virtutes Thomae niterentur, patet consideranti quam is obedienter in communis vitae consuetudine fratri laico obtemperaret: nec minus perspicuum est legenti eius scripta, ex quibus tam magnum redolet erga Ecclesiae Patres obsequium; ut is quidem « veteres « Doctores quia summe veneratus est, ideo intellectum omnium « quodammodo sortitus » (4) videatur: id ipsum autem egregie illustratur ex eo quod divini ingenii facultates minime in suam ipsius gloriam, sed in emolumentum veritatis impenderit. Ita dum philosophi suae propriae claritudini f ere serviunt, hic in tradenda doctrina omnino sese obscurare studet, ideo nimirum ut sola de se lux caelestis veritatis effulgeat. – Haec igitur humilitas, cum munditie illa cordis, quam memoravimus, summaque sanctarum precuin assiduitate coniuncta, docilem mollemque faciebat Thomae animum ad afflatus et lumina Sancti Spiritus et accipienda et sequenda, in quibus quidem ipsa contemplationis principia consistunt. Quae ut desuper impetraret, saepe omni cibo abstinere, saepe totas comprecando vigilare noctes, identidem ex ingenuae pietatis impetu ad Sacramenti augusti tabernaculum applicare caput, assidue vero ad Iesu Crucifixi imaginem oculos animumque dolenter convertere, confessus familiari suo, sancto Bonaventurae, ab eo maxime libro se, quantum sciret, didicisse. Vere igitur cada in Thomam illud vulgatum de Dominico Patre legifero, qui nisi cum Deo aut de Deo non locutus umquam fuisse dicitur.
Cum autem in Deo, tamquam prima causa eodemque rerum fine ultimo, contemplari omnia soleret, pronum ei erat, sicut in sua Summa Theologica, sic in vita unam et alteram quae memorata est, segui sapientiam; quarum haec apud ipsum est descriptio:
« Per sapientiam quae studio humano acquiritur ... habetur rectum iudicium de rebus divinis secundum perfectum usum rationis ... Sed altera est desursum descendens... et de rebus divinis iudicat, propter quamdam connaturalitatem ad ipsas. Hoc est donum Spiritus Sancti ... quo fit homo perfectus in divinis, non solum discens sed et patiens divina » (5).
Haec igitur a Deo delapsa seu infusa sapientia, ceteris comitata donis Sancti Spiritus, perpetuum in Thoma accepit inerementum, aeque ac caritas, omnium domina et regina virtutum. Etenim illa huic erat certissima dottrina, amorem Dei numquam non oportere crescere « ex ipsa forma praecepti: Diliges Dominum
« Deum tuum ex toto corde tuo; totum enim et perfectum idem sunt ... Finis praecepti caritas est, ut Apostolus dicit (6), in fine autem non adhibetur aliqua mensura, sed solum in his quae sunt ad finem » (7). Quae ipsa est causa quare sub praeceptum perfectio caritatis cadat tamquam illud quo omnes pro sua quisque condicione viti debent. Porro autem quia « caritas proprie facit tendere in Deum unendo affectum hominis Deo, ut scilicet homo non sibi vivat, sed Deo » (8); idcirco in Thoma continenter, cum geminata sapientia, Dei amor augescens, ad extremum perfectum sui oblivionem ingenuit, adeo ut Iesu Crucifixo ita se alloquenti: Bene, Thoma, scripsisti de me eidemque roganti, quam recipies a me pro tuo labore mercedem? responderit: Domine, non nisi Te. Itaque, caritate instinctus, aliorum utilitatibus impense servire non cessabat, vel optimos libros conficiendo, vel fratres laborantes adiuvando, vel in subsidium pauperum suis se vestimentis exspoliando, vel etiam ad sanitatem aegrotantes restituendo, ut cum in Basilica Vaticana, ubi per Paschalia solemnia concionabatur, mulierem, quae vestis eius laciniam tetigerat, ab inveterato sanguinis fluxu repente liberavit.
Atque hic sermo sapientiae a Paulo laudatus in quo alio Doctore, quam in Angelico, luculentior? Qui docendo non satis habet erudire hominum mentes, sed etiam ad Dei amorem, omnium effectorem rerum, redamandum studiosissime impellit voluntates. « Amor Dei est infundens et creans bonitatem in rebus »; sic enim pulcherrime affirmat (9): et hanc divinae bonitatis diffusionem, singula mysteria pertractans, illustrare non desinit. « Unde ad « rationem summi boni pertinet quod summo modo se commu« nicet, quod quidem maxime a Deo fit... per Incarnationem » (10). Nihil vero tam dare huius et ingenii et caritatis vim ostendit, quam Officium ab ipso compositum de augusto Sacramento: quod erga Sacramentum quomodo in omni vita fuisset affectus, illa morientis vox, cum sanetum Viaticum susciperet, declaravit: Sumo Te, pretium redemptionis animae meae, pro cuius amore studui, vigilavi et laboravi.
Sic leviter adumbratis magnis Thomae virtutibus, iam non difficile intelligitur eiusdem praestantia doctrinae; cuius quidem in Ecclesia mirum quantum valet auctoritas. Profecto Nostri decessores tamquam uno ore semper eam laudibus extulerunt. Ipso etiam tum vivo, Alexander IV ita perscribere non dubitavit
« Dilecto filio, Thomae de Aquino, viro utique nobilitate generis « et morum honestate conspicuo ac thesaurum litteralis scientiae « per gratiam Dei assecuto ». – Postquam autem e vivis excesserat, eius non solum virtutes sed doctrinam etiam consecrare visus est Ioannes XXII, cum, ad Patres Cardinales verba faciens, memorabilem illam edidit in Consistorio sententiam: « Ipse plus illuminavit Ecclesiam quam omnes alii Doctores; in cuius libris plus proficit homo uno anno quam in aliorum doctrina toto tempore vitae suae ».
Cum igitur hic intelligentiae scientiaeque, humana maioris, existimatione floreret, eum Pius V in sanctorum Doctorum numerum rato Angelici titulo adscripsit. Ceterum Ecclesiae de hoc Doctore opinionem maximam quid tam aperte indicat quam quod Patres Tridentini duo dumtaxat volumina, Sacram Scripturam et Summam Theologicam, sibi consiliantibus patere super altare reverenter proposita voluerunt? Atque in hoc genere, ne persequamur ex ordine omnia Sedis Apostolicae documenta, quae innumerabilia sunt, feliciter nostra memoria contigit ut, Leonis XIII auctoritate et instantia, Aquinatis disciplina revivisceret; quod quidem illustris decessoris Nostri promeritum tanti est, ut, quemadmodum alias diximus, si multa praeclara sapientissime ab eo constituta gestave non essent, ad immortalem Leonis gloriam hoc unum sufficeret. Iisdem mox vestigiis ingressus est sanctae recordationis Pontifex, Pius X, praesertim Motu proprio Doctoris Angelici, in quo illud praeelare dictum: « Post beatum exitum sancti Doctoris nullum habitum est ab Ecclesia Concilium in quo non ipse cum doctrinae suae opibus interfuerit ». Proxime autem, Benedictus XV, decessor Noster desideratissimus, plus semel id ipsum sibi piacere professus est: cui dandum est laudi quod iuris canonici Codicem promulgavit, ubi, Angelici Doctoris « ratio, doctrina et principia » plane consecrantur (11). Nos vero haec tanta divinissimo ingenuo tributa praeconia sic probamus ut non modo Angelicum, sed etiam Communem seu universalem Ecclesiae Doctorem appellandum putemus Thomam, cuius doctrinam, ut quam plurimis in omni genere litterarum monumentis testata est, suam Ecclesia feeerit. At enim, quia prope infinitum est, quascumque rationes in hac causa decessores Nostri explicarunt, cunctas hic exsequi, tantum videtur Nobis ostendere, et Thomam supernaturali animatum spiritu, unde vivebat, scripsisse, et eius scripta, in quibus omnium sacrarum disciplinarum principia legesque tradantur, universalis dicenda esse naturae.
Etenim sive docendo sive scribendo hic divina pertractat, praeclarissimum dat theologis documentum illius quae inter sensus animi et studia intercedere debet necessitudo maxima. Nam, quemadmodum regionem aliquam longinquam bene habere cognitam non dicitur qui eius descriptionem quamvis subtilem cognoverit, sed qui aliquamdiu ibidem vixerit, sic intimam Dei notitiam sola scientiae pervestigatione nullus assequitur, nisi etiam cum Deo coniunctissime vivat. Iam vero sancti Thomae huc omnis theologia spectat, ut ad intime in Deo vivendum nos adducat. Ut enim puerulus ad Montem Casinum finem non faciebat rogandi « quid est Deus ? », ita quicumque ab eo sunt compositi libri, de mundi creatione, de homine, de legibus, de virtutibus, de Sacramentis, omnes denique in Deo sempiternae salutis auctore versantur.
Itaque de causis horum studiorum sterilitatis disputans, quae sunt vel curiositas, hoc est immoderata scientiae cupido, vel ingenii tarditas, vel contentionis perseverantiaeque fuga, nullum aliud eis vult esse remedium nisi magnam laboris alacritatem, quae pietatis ardore vigeat acque ex spiritus vita profecta esse videatur. Cum igitur triplici lumine studia sacra dirigantur, recta ratione, fide infusa et donis Sancti Spiritus, quibus quidem intelligentia perficitur, his omnibus nemo umquam amplius quam noster abundavit; qui postquam in re quapiam perardua diligenter ingenii sui opes adhibuerat, difiicultatum explanationem a Domino ieiuniis precibusque humillimis implorabat: Deus autem tam benignus supplicem audire consueverat, ut ad eum edocendum Apostolorum principes interdum delegaret. Quare non est mirum, si, cum vitae exitus appropinquabat, eum contemplationis gradum ascenderat, ut quicquid scripsisset, id omne summae levitatis, non secus ac paleas, sibi videri diceret, segue negaret iam dictare posse quicquam; adeo iam solum aeterna spectabat, adeo nihil aliud nisi videre Deum expetebat. Omnino enim, auctore Thoma, hic est qui potissime sacris e studiis percipi fructus debeat, magnus Dei amor magnumque desiderium rerum aeternarum.
Sed is, eum docet esemplo suo, quomodo in eadem studiorum varietate versari nos oporteat, tum praecepta firma et stabilia tradit singularum disciplinarum. Nam principio, quis philosophiae naturam rationemque, partes earumque vim melius esplicavit?. En qua perspicuitate convenientiam consensumque demonstret omnium inter se membrorum, unde huius scientiae tamquam corpus efficitur. «Sapientis est — ait — ordinare. Cuius ratio est quia sapientia potissime est perfectio rationis, cuius proprium est cognoscere ordinem: nam, etsi vires sensitivae cognoscant res aliquas absolute, ordinem tamen unius ad alteram cognoscere est solius intellectus aut rationis. Secundum autem diversos ordines quos proprie ratio considerat, sunt diversae scientiae. Ordo enim quam ratio considerando facit in proprio actu pertinet ad philosophiam rationalem (seu Logicam), cuius est considerare ordinem partium orationis ad invicem et ordinem principiorum ad invicem et ad conclusiones. Ad philosophiam autem naturalem (seu Physicam), pertinet considerare ordinem rerum quem ratio humana considerat sed non facit: ita quod sub naturali philosophia comprehendamus et Metaphysicam. Ordo autem actionum voluntariarum pertinet ad considerationem moralis philosophiae, quae in tres partes dividitur: prima considerat operationes unius hominis ordinatas ad finem, quae vocatur Monastica; secunda considerat operationes multitudinis domestieae, quae appellatur Oeconomica; tertia considerat operationes multitudinis civitatis, quae vocatur Politica » (12). Quas philosophiae partes Thomas diligenter omnes pertractavit, propria singularum via, ita quidem ut ab iis profectus quae maxime humanae rationi coniuncta sunt, gradatim ad remotiora adscendens, denique « in supremo rerum omnium vertice » (13) constiterit.
Ac de mentis humanae potestate seu valore sanctum est quod a nostro traditur. « Naturaliter intellectus noster cognoscit ens et ea quae sunt per se entis in quantum huiusmodi, in qua cognitione fundatur primorum principiorum notitia » (14). Hinc enim stirpitus extrahuntur errores opinionesque recentiorum, qui volunt non ipsum ens intelligendo percipi, sed ipsius qui intelligat, affectionem: quos quidem errores agnosticismus consequitur tam nervose reprobatus Encyclicis Litteris Pascendi.
Quibus autem argumentis Thomas Deum esse docet eumque unum esse ipsum Ens subsistens, ea sunt hodie quoque, sicut aevo medio, omnium firmissima ad probandum: iisdemque liquido confirmatur Ecclesiae dogma in Concilio Vaticano solemniter enuntiatum, quod Pius X praeclare sic interpretatur: « Deum rerum omnium principium et finem naturali rationis lumine per ea quae fatta sunt, hoc est per visibilia creationis opera, tamquam causam per effectus certo cognosci, adeoque demonstrari etiam posse » (15). Eiusdemque de metaphysicis dottrina, quamquam frequenter adhuc iniquorum iudicum acerbitatem natta est, tamen, quasi aurum, quod nulla acidorum natura dissolvitur, vim splendoremque suum etiam nunc integrum retinet; recte igitur idem decessor Noster: « Aquinatem deserere, praesertim in re meta« physica, non sine magno detrimento esse » (16).
Profecto nobilissima quidem in humanis disciplinis est philosophia, sed eam, ut res nunc sunt divina Providentia constitutae, ceteris excellere dicendum non est, cum ad omnem rerum universitatem haud pertineat. Etenim in ipso Summae contra Gentes itemque Summae Theologicae initio, sanctus Doetor alium rerum ordinem describit, positum supra naturam, eumque rationis captum exeedentem, quem homo, nisi ei divina benignitas revelasset, numquam fuisset suspicatus. Haec est regio ubi dominatur fides: fidei autem scientia Theologia nominatur. Iam vero huiusmodi scientia eo perfeetior in quopiam sit oportet, quo is fidei documenta melius calleat, simulque pleniorem aptioremque philosophandi facultatem habuerit. Non est autem dubitandum quin ad summum dignitatis culmen evecta Theologia sit per Aquinatem, cuius et numeris omnibus absoluta rerum divinarum cognitio fuit et intelligentiae vis facta mirifice ad philosophandum. Quare Thomas non tam sua philosophica institutione, quam huius disciplinae studiis, obtinet in scholis nostris magisterii principatum. Neque enim Theologiae est pars ulla, in qua non is incredibilem ingenii sui ubertatem felicissime exercuerit. Nam primum propriis ac genuinis fundamentis constituit apologeticam, bene definito discrimine, quod inter eas res quae rationis et quae fidei sunt, intercedit, accurateque naturali a supernaturali ordine distincto. Itaque sacrosancta Vaticana Synodus, cum statuit quae de religione cognosci naturaliter possunt, e adem ut certo ac sincere cognoscerentur omnia, necessitate quadam revelari divinitus debuisse, ad mysteria vero cognoscenda d ivinam revelationem prorsus fuisse necessariam, iis utitur argumentis quae non aliunde nisi a Thoma mutuata est. Qui sanctum omnibus quicumque doctrinae christianae defension em susceperint, illud vult esse principium: « Assentire iis quae sunt fidei non est levitatis, quamvis supra rationem sint » (17). O stendit enim, etsi quae creduntur arcana sint atque obscura, tamen apertas esse perspicuasque rationes quibus homo ad eredendum adducitur, siquidem « non crederet, nisi videret esse credenda » (18). Atque etiam adiungit, tantum abesse ut fides pro imp edimento aut pro servili hominibus imposito iugo putanda sit, ut contra in maximi beneficii loco sit numeranda, siquidem « fides in nobis inchoatio est quaedam vitae aeternae » (19).
Altera theologiae pars, quae in dogmatum interpretatione vers atur, ipsa quoque auctorem habet omnium locupletissimum Thomam; neque enim quisquam aut penetravit altius aut subtilius exposuit augusta quaecumque sunt mysteria, ut de vita Dei intima, de praedestinationis aeternae obseuritate, de supernaturali mundi gubernatione, de oblata naturis, ratione praeditis, facultate sui finir assequendi, de humani generis redemptione a Iesu Christo fatta eademque per Ecclesiam continuata, perque Sacramenta, quae utraque ab Angelico Dottore « quaedam divinae « Incarnationis reliquiae » appellantur.
Idem praeterea solidam theologiae doctrinam de moribus condidit, quae ad dirigendos totos humanos actus valeat supernaturali hominis fini congruenter. Et quoniam hic piane est in theologia perfectus, ut diximus, rationes certas dat et praecepta vivendi non modo hominibus singulis, sed societati etiam et domesticae et civili; in quo tum oeconomica tum politica morum scientia consistit. Hinc illa praeclara quae sunt in Summae Theologicae parte secunda de paterno regimine seu domestico et de legitimo imperio vel civitatis vel nationis, de iure naturae et de iure gentium, de pace et de bello, de iustitia et de dominio, de legibus et de obtemperatione, de officio vel privatorum necessitati vel prosperitati publicae consulendi, idque cum in naturali ordine tum in supernaturali. Quod si privatim, publice atque in mutuis nationum inter nationes officiis haec sancte inviolateque praecepta serventur, iam nihil aliud requiratur ad eam hominibus conciliandam « pacem Christi in regno Christi » quam orbis terrarum tantopere desiderat. Optandum est igitur, ut quae in gentium iure praesertim esplicando legibusque iis quibus populorum inter ipsos rationes ordinantur, Aquinas docet, ea, cum verae Hationum Societatis – quae dicitur – fundamenta contineant, magis magisque pertractentur.
Nec minus nobilitata est eius in asceticis mysticisque scientia; is enim, universa morum disciplina ad virtutum rationem donorumque revocata, eamdem vel rationem vel disciplinam egregie definit pro vario hominum ordine, sive qui commune institutum secuti, velint vivere, sive qui ad christianam spiritus perfectionem absolutionemque contendant, iique in duplici vitae genere actuosae et contemplativae. Itaque praeceptum de amore Dei quam late pateat, caritas eique adiuncta dona Saneti Spiritus quomodo crescant, multiplices vitae status, ut perfectionis, ut religiosorum, ut apostolatus, quid inter se differant et quae cuiusque natura visque sit, haec et talia asceticae mysticaeque theologiae capita si quis pernosse volet, is Angelicum in primis Doctorem adeat oportebit.
Atque hic, quidquid composuit, accurate in divinis Litteris fundavit et exstruxit. Nam sibi persuasum habens Scripturam in omnibus et singulis partibus vere esse verbum Dei, eius interpretationem ad eas ipsas leges diligenter exigit, quas proxime decessores Nostri, Leo XIII in Encyclicis Litteris Providentissimus Deus, et Benedictus XV Litteris item Encyclicis Spiritus Paraclitus, sanxerunt; positoque eo principio « Auctor principalis Scripturae sacrae est Spiritus Sanctus ... Homo autem fuit auctor «instrumentalis » (20), de Bibliorum absoluta fide historica nullum patitur esse dubium, sed verborum sententiae seu sensus litteralis fundamento ubertatem divitiasque constituit sensus spiritualis, cuius triplex genus allegoricum, tropologicum, anagogicum subtilissime explicare consuevit.
Denique, singulari quodam dono ac munere id habuit noster, ut suae praecepta disciplinae in liturgiae preces hymnosque converteret, itaque divinae Eucharistiae vates et praeco maximus fieret. Etenim, ubicumque terrarum et gentium est Ecclesia catholica, ibi ad sacra studiose utitur semperque usura est his Thomae canticis, in quibus simul summa quaedam inflammatio spirat supplicantis animi, simul de augusto Sacramento, – quod praecipue Mysterium Fidei appellatur, – doctrinae ab Apostolis traditae eiusmodi inest enuntiatio, qua nulla perfectior. Haec si considerentur, itemque illud ipsius Christi praeconium, quod supra attulimus, sane mirabitur nemo quod hic Doctoris Eucharistici quoque cognomen accepit.
Iam ex iis quae hactenus memorata sunt, haec factu quidem peropportuna colligimus. Primum intueantur oportet sanctum Thomam nostri praesertim adolescentes, magnarumque virtutum decora quae in eo elucent, diligenter imitando consectentur; ante omnia humilitatem quod est spiritualis vitae fundamentum et castimoniam. Discant ab homine summi ingenii summaeque doctrinae, cum omnem tumorem animi horrere, tum submissione supplici divini luminis copiam suis conciliare studiis; discant, eodem magistro, nihil tam vigilanter quam voluptatis blandimenta refugere, ne scilicet ad sapientiam contemplandam caligantes mentis oculos adiiciant. Nam quod ipse vivendo praestitit, ut diximus, sic confirmat praecipiendo: « Si quis abstineat a delectationibus corporalibus ut liberius vacet contemplationi veritatis, pertinet hoc ad rectitudinem rationis »(21). Quare divinis admonemur Litteris: In malevolam animam non intrabit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis (22). Itaque si Thomae pudicitia tum cum in extremum discrimen adductam vidimus, cecidisset, verisimile est nequaquam Ecclesiam suum Doctorem Angelicum habituram fuisse. – Quandoquidem igitur videmus, corruptelarum illecebris deceptos, iuvenum plerosque iacturam maturrime facere sanctae puritatis, segue dedere voluptatibus, Nos, Venerabiles Fratres, vehementer vobis auctores sumus ut Militiae Angelicae societatem, castimoniae Thomae praesidio conservandae custodiendae conditam, usquequaque, praecipue in sacrorum alumnis propagetis: indulgentiae autem pontificalis munera, quibus a Benedicto XIII aliisque decessoribus Nostris cumulata est, equidem confirmamus. Et quo facilius animum quis inducat huic Militiae dare nomen, iis qui eam participant facimus potestatem, loco cinguli, gestandi suspensum collo sacrum numisma, cuius in adversa parte imago expressa sit sancti Thomae cum Angelis ei zonam accingentibus, in aversa Dominae Nostrae Reginae Sacratissimi Rosarii.
Quoniam autem sanctus Thomas omnium scholarum catholicarum rite est patronus constitutus, is qui utramque sapientiam, ratione quaesitam divinitusque inditam, mirabiliter in se, ut diximus, coniunxit; qui difficillimis nodis expediendis ieiunia precationesque fere a,dhibuit; qui instar omnium librorum Iesu Christi Crucifixi imagine usus est; idem, inquimus, sacrae iuventuti sit documento, quemadmodum in studiis optimis recte magnoque cum fructu se exerceat. – Homines vero religiosarum familiarum tamquam in speculum inspiciant in Thomae vitam, qui oblatos dignitatis gradus vel amplissimos recusavit ob eam causam ut in perfectissimae obedientiae exercitatione vivere et in suae sanctitate professionis emori posset. – Omnibus denique quotquot sunt Christi fideles cum ab Angelico Doctore pietatis in augustam caeli Reginam capere exemplum, cuius et salutationem Angelicam frequentare et dulce Nomen suis pagellis inscribere consueverat, tum vero ab ipso Doctore Eucharistico amorem in divinum Sacramentum petere licebit. Idque ante alios sacerdotibus, ut est consentaneum: « Quotidie enim unam Missam dicebat (Thomas) nisi cum infirmitas impedisset, et aliam audiebat socii vel alterius, ad quam ipse frequentius ministrabat », ait eius vitae scriptor diligentissimus; at quis explicare dicendo possit quo spiritus fervore sacrum faceret, qua se diligentia ad illud compararet, quas divinae Maiestati grates, eodem confecto, persolveret?
Deinde ad errores effugiendos, in quibus omnium huius temporis miseriarum fons est et caput, religiosius quam umquam alias, est in Aquinatis institutione consistendum. Omnino enim Modernistarum in omni genere Thomas opinionum commenta convincit; in philosophia vim et potestatem humanae intelligentiae, ut memoravimus, tuendo, firmissimisque argumentis Deum esse probando; in re dogmatica supernaturalem a naturae ordine discriminando causasque credendi et ipsa dogmata illustrando; in theologia omnia quae fide creduntur non in opinione niti sed in veritate, eademque immutari non posse ostendendo; in re biblica genuinam divinae inspirationis notionem tradendo; in disciplina morum, in re sociali et in iure recte principia ponendo de iustitia legali aut de sociali itemque de commutativa aut de distributiva, et quae iustitiae cum caritate sint rationes explicando; in ascetica de christianae vitae perfectione praecipiendo, atque etiam aequales suis temporibus adversarios religiosorum ordinum oppugnando. Denique contra illam quae vulgo iactari solet, rationis humanae a Deo solutam libertatem, noster primae Veritatis iura summique Domini in nos auctoritatem affirmat. Hinc apparet satis esse causae quamobrem Modernistae nullum Ecclesiae Doctorem tam metuant quam Thomam Aquinatem.
Quemadmodum igitur olim Aegyptiis in summa annonae caritate dictum est Ite ad Ioseph, a quo sibi ad alendum corpus frumenti suppeditaretur copia, ita iis, quotquot nulle sunt in desiderio veritatis, Ite ad Thomam Nos dicimus, ut ab eo sanae doctrinae pabulum, quo affluit, in sempiternam suorum animorum vitam petant. Atque hoc pabulum in promptu esse et parabile omnibus, cum causa ageretur de ipso Thoma in beatorum caelitum numerum adscribendo, sic est iurisiurandi religione testatum: « Sub huius Doctoris lucida et aperta doctrina floruerunt quamplures magistri religiosi et saeculares, propter modum compendiosum, apertum et facilem ... etiam laici et parum intelligentes appetunt ipsa scripta habere ».
Nos autem, quae et decessores Nostri in primisque Leo XIII (23) et Pius X (24) a decreverunt et Nosmet ipsi anno superiore mandavimus, ea omnia volumus sedulo attendant inviolateque servent ii praesertim quicumque in clericorum scholis maiorum disciplinarum magisteria obtinent. Iidem vero sibi persuadeant tum se suo officio satisfacturos itemque exspectationem Nostram expleturos esse, si cum Doctorem Aquinatem, scripta eius diu multumque volutando, adamare coeperint, amoris huius flagrantiam cum alumnis disciplinae suae, ipsum Doctorem interpretando, communicent, idoneosque eos reddant ad simile studium in aliis excitandum.
Scilicet inter amatores sancti Thomae, quales omnes decet esse Ecclesiae filios qui in studiis optimis versantur, honestam illam quidem cupimus iusta in libertate aemulationem unde studia progrediuntur, intercedere, at obtrectationem nullam, quae nec veritati suffragatur et unice ad dissolvenda valet vincula caritatis. Sanctum igitur unicuique eorum esto quod in Codice iuris canonici praecipitur (25) ut « philosophiae rationalis ac theologiae studia et alumnorum in his disciplinis institutionem professores omnino pertractent ad Angelici Doctoris rationem, doctrinam et principia, eaque sancte teneant »; atque ad hanc normam ita se omnes gerant ut eum ipsi suum vere possint appellare magistrum. At ne quid eo amplius alii ab aliis exigant, quam quod ab omnibus exigit omnium magistra et mater Ecclesia: neque enim in iis rebus, de quibus in scholis catholicis inter melioris notae auctores in contrarias partes disputari solet, quisquam prohibendus est eam segui sententiam quae sibi verisimilior videatur.
Itaque, quoniam universi nominis christiani refert sacra haec saecularia digne celebrari – siquidem in Thoma honorando maius quiddam quam Thomae ipsius existimatio vertitur, id est Ecclesiae docentis auctoritas – placet Nobis admodum ut huiusmodi celebratio anno vertente, a die XVIII mensis Iulii ad exitum anni proximi, toto orbe terrarum fiat, ubieumque adolescentes clerici rite instituuntur; videlicet non solum apud Fratres Praedicatores, cui quidem Ordini, ut verbis utamur Benedicti XV « laudi dandum est non tam quod Angelicum Doctorem aluerit, quam quod numquam postea, ne latum quidem unguem, ab eius disciplina discesserit » (26), sed etiam apud ceteras familias religiosorum, atque in omnibus Clericorum Collegiis, magnis Lyceis scholisque Catholicis, quibus ipse datus est Patronus caelestis. Par erit autem hanc almam Urbem, in qua Magisterium Sacri Palatii aliquandiu gessit Aquinas, ad haec agenda solemnia principem exsistere: sanctaeque laetitiae significationibus ante omnia Pontificium Collegium Angelicum, ubi Thomam tamquam domi suae habitare dixeris, tum quae praeterea Romae adsunt Clericorum Athenaea ceteris sacrorum studiorum domiciliis praestare.
Nos vero ad eiusdem solemnitatis vel splendorem vel fructum augendum haec pro Apostolica Nostra potestate tribuimus:
1) ut in omnibus Ordinis Praedicatorum ecclesiis itemque in quavis alla sacra aede aut sacello quod populo pateat vel patere possit, praesertim apud Seminaria, Collegia vel domus sacrae iuventuti educandae, supplicationes in triduum vel in octavum vel in nonum diem habeantur, propositis iisdem pontificalis indulgentiae muneribus, quae in usitatis sanctorum beatorumque caelitum supplicationibus lucranda proponuntur;
2) ut in ecclesiis tum Fratrum tum Sororum ex Ordine Sancti Dominici semel per solemnia saecularia, quolibet ex iis diebus, liceat omnibus rite peccata confessis et Eucharistico epulo refectis plenariam peccatorum veniam consegui toties, quoties ad altare Sancti Thomae pias preces fuderint;
3) ut item in ecclesiis Ordinis Dominiciani possint sacerdotes sodales vel tertiarii, anno saeculari vertente, quavis feria quarta aut primo quoque die per hebdomadam libero, Missam in honorem Sancti Thomae, ut in eius festo celebrare, cum Gloria tamen et Credo, vel sine iis, pro diei ritu, et plenariam peccatorum remissionem lucrari; cuius indulgentiae etiam qui eidem Missae adfuerint, usitatis quidem condicionibus, compotes sint.
Praeterea faciendum est, ut apud sacra Seminaria ceterasque domos clericis instituendis hoc toto temporis spatio aliqua celebris de philosophia aliisve gravioribus disciplinis disputatio in honorem Angelici Doctoris habeatur. Atque ad agendum posthac ita festum diem Sancti Thomae, quemadmodum patrono omnium scholarum catholicarum dignum est, volumus eum diem studiosis esse feriatum, eumque non tantum solemni sacro, sed etiam – saltem in Seminariis et apud Religiosorum familias – eiusmodi disputatione celebrari, quam modo diximus.
Ad extremum, quo nostrorum studia, Aquinate Magistro, in Dei gloriam Ecclesiaeque fructum cedant quotidie maiorem, his Litteris precandi formulam, qua ipse utebatur, adiungimus, l,rosque obsecramus ut evulgandam curetis. Eam autem quotiescumque quis rite recitaverit, sciat, auctoritate Nostra, septem annorum totidemque quadragenarum poenam sibi esse remissam.
Auspicem vero divinorum munerum ac testem paternae benevolentiae Nostrae, Vobis, Venerabiles Fratres, et clero populoque unicuique vestrum credito apostolicam benedictionem amantissime impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Iunii, in festo Principum Apostolorum, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus nostri secundo.
PIUS PP. XI
___________________________________
ORATIO
Creator ineffabilis, qui de thesauris sapientiae tuae tres Angelorum hierarchias designasti, et eas super caelum empyreum miro ordine collocasti, atgne universi partes elegantissime distribuisti: Tu, inquam, qui verus Fons Luminis et Sapientiae diceris, ac supereminens Principium, infundere digneris super intellectus mei tenebras, tuae radium claritatis, duplices, in quibus natus sum, a me removens tenebras, peccatum scilicet, et ignorantiam. Tu, qui linguas infantium facis disertas, linguam meam erudias atque in labiis meis gratiam tuae benedictionis infundas. Da mihi intelligendi acumen, retinendi capacitatem, addiscendi modum et facilitatem, interpretandi subtilitatem, loquendi gratiam copiosam. Ingressum instruas, progressum dirigas, egressum compleas: Tu qui es verus Deus et homo, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
*A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 309-326.
(1) Comment. in Matth., c. V.
(2) II—II, q. XXIII, a. 8; I–II, q. LXV.
(3) I, Cor., XII, 8.
(4) Leo XIII, ex Card. Caietano, litt. Encscl. Aeterni Patris, d. IV Aug. a. MDCCCLXXIX.
(5) II—II,q. XLV, a. 1, ad 2 et a. 2, c.
(6) I, Tim., t, 5.
(7) II-II, q. CLXXXIV, a. 3.
(8) II-II, q. XVII, a. 6, ad 3.
(9) I, q. XX, a. 2.
(10) III, q. I, a. 1.
(11) Cfr. can. 1366 § 2.
(12) Ethic., lect. 1.
(13) Contra Gentes, II, c. 56 et IV, c. 1.
(14) Contra Gentes, II, c. 83.
(15) Motu proprio Sacrorum Antistitum, diei I Septembris MDCCCCX.
(16) Litt. Encycl. Pascendi, diei VIII Septembris MDCCCVII.
(17) Contra Gentes, I, e. 6.
(18) II–II, q. I, a. 4.
(19) Quodlib., VII, a. 14
(20) Qq. disp. de Verit., q. XIV, a. 2.
(21) II-II, q. CLVII, a. 2.
(22) Sap., I, 4.
(23) Litt. Encycl. Aeterni Patris.
(24) Motu proprio Doctoris Angelici, diei XXIX Iunii MDCCCCXIV
(25) Can. 1366 § 2.
(26) Acta Apostolicae Sedis, vol. VIII, (1916), p. 397.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana