PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PUNIENSIS (IULIENSIS)*
A DIOECESI PUNIENSI QUAEDAM TERRITORIA DETRAHUNTUR,
QUIBUS NOVA PRAELATURA «NULLIUS» EFFICITUR, «IULIENSIS» APPELLANDA.
Qui disponente benignissime Deo universae Christi Ecclesiae gubernandae onus ac mandatum accepimus, censemus sane plurimum ad dioecesium bonum conferre, si quam apte earum territoria earumque fines describantur. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Franciscus Lardone, Archiepiscopus titulo Rhizaeanus et in Republica Peruviana Apostolicus Nuntius, ab hac Romana Sede expostulaverit ut in sua regione, divisa dioecesi Puniensi, nova excitaretur praelatura « nullius », Nos id rati bene fieri, precibus admotis concedendum esse arbitramur. Quapropter sententia audita venerabilis Fratris Alberti Dettmann et Aragón, Episcopi Puniensis, atque consensu eorum suppleto qui in negotio aliquid iuris habeant, de Nostra summa et apostolica auctoritate haec, quae sequuntur, statuimus et iubemus. A dioecesi Puniensi omne provinciarum Chucuito et Huancané territorium ac tres curias seu paroecias vulgari nomine Acora, Chucuito et Pichacani, in provincia Puno sitas, separamus; quibus terris novam praelaturam « nullius » efficimus, Iuliensem appellandam, iisdem scilicet finibus ac territoria e quibus coalescit, terminandam. Eius autem urbs caput atque Praelati domicilium, civitas Juli erit; cuius templum curiale, beato Petro Apostolo dicatum, ad dignitatem templi praelaticii evehimus, cum debitis iuribus et honoribus. Praelato vero Ordinario etiam onera imponimus, quae ad Praesules sui gradus spectare solent. Conditam praelaturam Ecclesiae Arequipensi suffraganeam facimus; item eius sacrorum Antistes Archiepiscopo eiusdem Sedis metropolitanae subicietur obnoxius. Iubemus praeterea ut educandis pueris, qui ad sacerdotii munera capienda suavissima Dei gratia invitentur, Seminarium saltem elementarium construatur, ad normas iuris communis et S. Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus. Cum vero ii adoleveverint, optimi Romam mittantur ut, Pontificio Collegio Piano Latino Americano recepti, philosophia atque sacra theologia imbuantur. Praelaticiam mensam efficient sive curiae episcopalis reditus, sive stipendium ab auctoritate civili solvendum, sive pecunia quae a populo dabitur, sive denique bonorum pars quae, divisis possessionibus dioecesis Puniensis ad can. 1500 O. I. C, novae Sedi obveniet. Quod ad clerum attinet, condita Ecclesia Iuliensi, ea pars quae in territorio eius legitime degat, tamquam proprius clerus eidem inscriptus habeatur. Eegimen, administratio praelaturae atque similia, omnino iuris Canonici legibus temperentur; omnia postremo acta et documenta ad praelaturam hanc pertinentia vel respicientia, quam primum ad eius curiam episcopalem mittantur, in tabulario religiose servanda. Ceterum, quae per has Apostolicas sub plumbo Litteras mandavimus, venerabilis Frater Franciscus Lardone exsequenda curabit, cui omnes potestates agendae rei facimus, cuilibet delegandas, dummodo in ecclesiastica dignitate constituto. Idem documenta exarari faciet, eaque, sinceris exemplis, ad S. Congregationem Consistorialem cito mittet. Quod si alius, cum res peragi debebit eidem Nuntiaturae Apostolicae praesit, hic mandata et iussa Nostra faciet.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat ; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die tertio mensis Augusti, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.
CELSUS Card. COSTANTINI |
Fr. ADEODATUS I. Card. PIAZZA |
Hamletus Tondini
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. L (1958), n. 2, pp. 144-145
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana