Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IOSEPHI DE GRAJAÚ (CAROLINENSIS IN BRASILIA)*

A PRAELATURA «NULLIUS» S. IOSEPHI DE GRAJAÚ
QUAEDAM TERRITORIA DETRAHUNTUR, QUIBUS NOVA PRAELATURA
EFFICITUR, «CAROLINENSIS IN BRASILIA» APPELLANDA.

 

Qui aeque ac S. Petrus ideo ad summum Ecclesiae sanctae imperium vocati sumus ut fidelium multitudinem pasceremus, eiusdemque utilitatibus inserviremus, ad id etiam spectandum censemus, ut, videlicet, singularum Ecclesiarum fines ita describantur ut amplior fiat populis opportunitas christianae fidei ac pietatis officiis fungendi. Cum ergo venerabilis Frater Armandus Lombardi, Archiepiscopus titulo Caesariensis Philippi atque in Republica Brasiliana Apostolicus Nuntius, ab hac Romana Sede petierit ut in regione seu Statu, uti dicunt, Maranhão nova praelatura « nullius » conderetur, Nos, consilio petito a venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus S. Congregationi Consistoriali praepositis, deque sententia venerabilium Fratrum Iosephi de Medeiros Delgado, Archiepiscopi S. Ludovici in Maragnano, et Aemiliani Iosephi Lonati, Episcopi tituli Epiphanensis in Cilicia eiusdemque Praelati « nullius » S. Iosephi de Grajaú, id censentes congrue fieri, admotis precibus concedendum esse arbitramur. Qua de re, eorum consensum supplentes qui in hoc negotio aliquod ius habeant, de Nostra summa et apostolica auctoritate haec, quae sequuntur, decernimus et iubemus. A praelatura «nullius » S. Iosephi de Grajaú territorium separamus municipiorum sic vulgo cognominatorum : Carolina, Amarante, Imperatriz, Montes Altos, Porto Franco, Presidente Vargas; ex quibus novam praelaturam «nullius» constituimus Carolinensem in Brasilia appellandam ; quae iisdem finibus terminabitur ac simul sumpta municipia quae diximus, ut per civilem legem terminantur. Quam praelaturam metropolitanae Sedi S. Ludovici in Maragnano suffraganeam facimus. Caput novae praelaturae ac Sedes sacri Antistitis urbs Carolina erit; templum autem, quod S. Petro de Alcantara dicatum est, in eadem civitate, ad dignitatem praelaticiam perducimus, cui iura damus, quae ceteris eiusdem ordinis; Praelato vero, praeter iura, obligationes etiam imponimus quae sui gradus Praesulibus fieri solent. In primis autem ei hoc oneris imponimus ut in suo territorio Seminarium saltem elementarium construat, iuxta normas iuris communis et S. Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus, pueris excipiendis iisque educandis. Cum autem tempus advenerit, optimos quosque Romam mittet, ut in Pontificio Collegio Piano-Brasiliano sacra Theologia atque Philosophia recte imbuantur. Mensam, quam dicunt, efficient : Curiae proventus, a fidelibus oblata pecunia, congrua bonorum pars, quae, iuxta canonem 1500 C.I.C. novae Sedi ob venient. Cum autem hae Litterae ad effectum deductae fuerint, sacerdotes ei circumscriptioni adscripti erunt, ubi beneficium aut officium habeant; ceteri vero clerici, ei in qua legitimo degant domicilio. Regimen, administratio praelaturae, hisque similia, codice I. C. temperentur; documenta vero et acta ad novam praelaturam spectantia, ad eius Curiam episcopalem mittantur, religiose custodienda. Ceterum, volumus ut has Litteras Nostras exsequendas curet venerabilis Frater Armandus Lombardi, vel ille qui tempore exsecutionis Nuntiaturae Apostolicae in Brasilia praeerit, factis ad id necessariis potestatibus, quae poterunt cuivis delegari viro, dummodo in ecclesiastica dignitate constituto. Idem autem documenta exarari faciet, eademque sincere conscripta ad S. Congregationem Consistorialem cito mittet.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficácitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderetur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die quarto decimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

           

  Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
             
Bernardus De Felicis, Proton. Apost.

*A.A.S., vol.  L (1958), n. 11, pp. 615-617

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana