Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NIANGARAËNSIS (DORUMAËNSIS)*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS A VICARIATU APOSTOLICO
 NIANGARAËNSI, NOVA PRAEFECTURA APOSTOLICA
CONSTITUITUR, «DORUMAËNSIS» COGNOMINANDA.

 

Qui cotidie maerore luctuque fere afficimur, ob immania bella quae Christi Ecclesiae hostes veritatis nullo non tempore inferunt, laeto gaudio sane perfundimur quotiens progressus ac quasi triumphos religionis catholicae reputamus, quae, adorando Dei numine favente, et fines profert suos, et populos superna veritate collustrat, et eos denique communicatae gratiae robore firmat. Ob hanc rem, cum venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales S. Congregationi Fidei Propagandae praepositi, re bene reputata sententiaque audita venerabilium Fratrum Alfredi Bruniera, Archiepiscopi titulo Claudiopolitani in Honoriade et in Congo Belgico atque Ruanda Urundi Apostolici Delegati, atque Francisci Oddonis De Wilde, Episcopi titulo Tadamatensis et Vicarii Niangaraënsis, censuerint bonum esse, si per divisionem vicariatus apostolici Niangaraënsis nova ibi loci praefectura excitaretur, Nos id omnino probantes, consensumque eorum supplentes qui in hoc negotio aliquod ius habeant, de Nostra summa et apostolica auctoritate haec, quae sequuntur, statuimus et iubemus. Ab apostolico vicariatu Niangaraënsi, Patribus ex Ordine Fratrum Praedicatorum commisso, eam partem separamus quae his limitibus continetur; ad septemtriones, finibus vicariatus apostolici Niangaraënsis; ad orientem solem, cursu fluminis Garamba a suis fontibus usque ad locum quo in flumen Dungu influit; ad meridiem, flumine ipso Dungu, quod postea Uele cognominatur, eo usque loci, quo flumen Naka in istud influit, urbibus Dungu et Niangara exceptis; item cursu fluminis Naka usque ad suos fontes; dein linea quae, occidentem versus, prope accedit ad limites inter Districtus civiles, uti dicuntur, de Poko et Viadana et eo pervenit quo flumen Nakua in flumen Poko influit ; flumine denique Nakua usque ad suos fontes et linea recta quae a fontibus fluminis Nakua occidentem versus, limites inter vicariatum apostolicum Niangaraënsem et vicariatum Bataënsem tangit; ad occidentem, postremo, finibus quae in praesens apostolicum vicariatum Niangaraënsem a vicariatibus Butaënsi et Bondoënsi dividunt. Quo territorio novam praefecturam apostolicam condimus, Dorumaënsem appellandam ab eius principe urbe; cui, ut congruum, omnia iura, honores, privilegia damus, quae sunt ceterarum propria praefecturarum. Praefecto vero apostolico etiam onera imponimus sibi congruentia. Dorumaënsem hanc circumscriptionem Patribus ex Ordine Fratrum Eremitarum S. Augustini committimus, quos vehementer hortamur ut summo studio Christi regno proferendo allaboret. Ceterum, haec Nostra mandata venerabilis Frater Alfredus Bruniera exsequetur, cui in id necessarias potestates facimus, cuilibet delegandas, si visum fuerit, dummodo viro sacerdotii dignitate insigni. Idem autem actae rei documenta exarari iubebit, quorum exempla, sincere conscripta, ad S. Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Quod si eo tempore alius Delegationi Apostolicae in Congo Belgico et Ruanda Urundi praeerit, hic iussa Nostra faciet.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die quarto et vicesimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
S. Congr. de Propaganda Fide Praefectus

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

           

  Hannibal Ferretti, Proton. Apost.
             
Albertus Serafini, Proton. Apost.

*A.A.S., vol.  L (1958), n. 12-13, pp. 619-621

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana