PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
LITTERAE APOSTOLICAE
CUPIMUS IMPRIMIS*
AD VENERABILES FRATRES AC DILECTOS FILIOS ARCHIEPISCOS,
EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS CETERUMQUE
CLERUM AC POPULUM SINARUM PACEM ET
COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES.
Salutem et Apostolicam Benedictionem,
Cupimus imprimis impensam profiteri vobis benevolentiam Nostram erga Sinarum gentem universam, quae inde a remotissimis temporibus et rebus gestis, et litterarum monumentis, et humanae culturae fulgore inter ceteros Asiae populos enituit, quaeque, cum Evangelii lumen, saeculi sapientiam in immensum exsuperans, ipsi illuxit, maiora inde hausit animi ornamenta, christianas nempe virtutes, quae civiles perficiunt atque confirmant. Nullis siquidem doctrinis, quae verae doctrinae sint, nullis privatae publicaeque vitae institutis — quae iustitia, libertate, caritate regantur — catholica, ut probe nostis, repugnat religio, sed eadem potius provehit, erigit, adauget. Ipsa enim peculiare singulorum populorum ingenium, peculiaremque indolem, artem humanitatisque cultum, non respuit nec renuit, sed studiose amplectitur; iisdemque quasi amicta varietatibus libentissime exornatur.
Quamobrem summo Nos maerore affecti sumus, cum comperimus Catholicam apud vos Ecclesiam quasi inimicam genti vestrae haberi, describi, impugnari; eiusque sacrorum Antistites, ceteros administros ac religiosos religiosasque sodales saepius, proh dolor, vel e sua deturbari sede, vel a suis muneribus libere obeundis prohiberi, quasi eadem non caelestibus rebus, non animis virtute conformandis roborandisque, non mentibus in litterarum ludis ac scholis collustrandis, non humanis denique doloribus in valetudinariis, in infantium, puerorum senumque hospitiis relevandis solandisque inserviat, sed terrenis potius utilitatibus ac terrenae dominationis studio.
Hac de causa, quamquam in recens datis Encyclicis Litteris, quibus initium « Evangelii praecones », omnes allocuti sumus christifideles, qui in extremis orientalis orbis partibus multa idcirco passi sunt ac patiuntur, quo fuerunt ac sunt religionis suae tenacissimi; ad vos tamen iterum patet cor Nostrum, vosque peculiari modo per has litteras affari cupimus, vos solari, vos paterno adhortari animo, probe noscentes angustias, anxietates adversitatesque vestras. Ac quandoquidem non minus Nobis cognitum est qua firma fide, qua studiosa erga Christum eiusque Ecclesiam pietate flagratis, gratias agimus Deo Patri per Unigenam Filium suum nostrumque Divinum Redemptorem, qui supernam vobis vim praebuit ac praebet ad sancta certanda certamina pro sua gloria animorumque salute.
Ad vos e quavis terrarum orbis parte catholici omnes mentem animumque admirabundi convertunt; « fides vestra annuntiatur in universo mundo » (Rom. 1, 8); atque illud etiam vobis Apostoli gentium convenit: « Tentati sunt... egentes, angustiati, quibus dignus non erat mundus » (Hebr. 11, 37-38). Non dedecori igitur, sed gloriae vobis vertitur, si « vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini » (Phil. 29).
Quoniam autem Dei causa agitur eiusque Ecclesiae sanctae, « in nullo terreamini ab adversariis » (Ibidem, 1, 28); sed fortes estote illa quidem animi fortitudine, quae non humanis opibus, sed divina gratia innititur, supplicibus impetrata precibus. Ac vestras angustias, dolores angoresque vestros suave quasi holocaustum Deo offeratis, ut velit tandem ipse benignus pacem, tranquillitatem libertatemque Sinarum Ecclesiae dilargiri, omnibusque suadere — quod ceteroquin sole splendidius refulget — eam non terrena, sed superna quaerere, homnesque suos asseclas pro officio suo ad caelestem patriam per adipiscendas virtutes probeque facta convertere ac dirigere.
Non desunt quidem — ut omnes norunt ac facile cernunt — qui terreno dominatu potiri conentur, eumdemque cotidie magis dilatare atque augere; at non id aucupatur, non id petit Ecclesia. Ea siquidem evangelicam veritatem propagare studet ; qua profecto veritate animos exornat hominum, eos meliores efficit caeloque dignos, fraternam civibus concordiam conciliare contendit, miseros pro facultate solatur ac relevat, ipsaque humanae societatis fundamenta christianis virtutibus, quibuslibet armis validioribus, solidat atque confirmat. Qui eam amplectuntur, nemini cedunt in patria caritate; publicae auctoritati ex officii conscientia ac secundum Dei normas obtemperant; debita omnibus reddunt, imprimis sempiterno Numini. Ea non unum populum, non unam gentem ad se advocat, sed omnes cuiusvis generis, cuiusvis stirpis homines superna illa Christi caritate diligit, qua singuli universi fraterna invicem necessitudine inter se coniungantur oportet. Quamobrem nemo asseverare potest eam peculiari imperio ac dominatui servire, parique modo fas non est ab ea petere, ut diffracta unitate, qua Divinus ipse eius Conditor eam insignitam voluit, ac disiunctis in unaquaque Natione constitutis Ecclesiis, eaedem ab Apostolica hac Sede, ubi Petrus Iesu Christi Vicarius in successoribus suis ad saeculorum usque obitum vivit, misere abstrahantur. Quilibet christianorum coetus id fecerit, veluti palmes a sua vite abscissus arescet (cfr. Io. 15, 6), neque salutares poterit edere fructus.
Haec vos, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, optime nostis; atque adeo id genus insidiis, etsi callidis, etsi obtectis, etsi veritatis specie fucatis, firmam opponitis voluntatem vestram. Neque vobis ignotum est ea solummodo de causa ad vos esse ab exteris Nationibus missos Evangelii praecones, ut nempe immensis gentis vestrae necessitatibus, ad christianam religionem quod attinet, consulant, cleroque indigenae, qui adhuc iisdem necessitatibus impar numero est, adiutricem operam navent. Quamobrem, vixdum Apostolica haec Sedes potuit Dioeceses vestras sacrorum Antistitibus concredere, qui cives vestri essent, id fecit libentissime. Quintus enim ac vicesimus revolutus est annus, ex quo Decessor Noster fel. rec. Pius XI, pro sua in Sinarum Ecclesiam flagranti caritate, primos Episcopos sex, vestra ex gente delectos, in Petrianae Basilicae maiestate ipsemet consecravit; ac Nosmet ipsi, cum nihil antiquius habeamus. quam ut Ecclesiae vestrae incrementa constabiliantur fiantque maiora in dies, paucis ante annis Ecclesiasticam Hierarchiam in Sinis rite constituimus; ac civem vestrum, primum in historiae annalibus, Romanae Purpurae dignitate insignivimus.
Quodsi petitur ut omnes Evangelii satores, qui, dilecta patria cuiusque sua derelicta, suis laboribus apud vos suisque sudoribus dominicum excoluere agrum, e regionibus vestris, tamquam iisdem infesti abigantur, res profecto petitur non modo ingrata, sed ipsi etiam succrescenti Ecclesiae vestrae damnosissima. Idcirco quod non unius ex exteris Nationibus iidem cives sunt, sed ex multis, immo ex omnibus deliguntur, ubicumque catholica religio iam floret christianique apostolatus studium vigescit, patet omnino Catholicam Ecclesiam peculiari nota sua universalem esse, atque hos Evangelii praecones nihil aliud quaerere, nihil optare magis, quam ut terram vestram quasi alteram patriam amplectantur, eamque christianae doctrinae lumine collustrent, christianis moribus informent, superna caritate adiuvent, ac pedetemptim, adaucto tandem apud vos indigenarum clero, ad plenam illam maturitatem perducant, qua quidem socia et adiutrice exterorum Missionalium opera iam non indigeat.
Neque minus perspectum esse debet probis omnibus sacras virgines, quae apud vos etiam in litterarum ludis, in pupillaribus domibus, in valetudinariis infirmorumque hospitiis, veluti solatores angeli, operam praestant suam, divino illo amore duci, quo, terrenis nuptiis posthabitis, ac caelesti Sponso coniunctae, filios vestros, pauperculos praesertim ac derelictos, quasi filios sibi sumant, ac superna quadam suavique maternitate pro viribus eos alant, recte instituant atque educent.
Haec omnia agit, ut probe nostis, Catholica Ecclesia ex Divini Conditoris sui iussu atque mandato; haec agit, dicimus, neque aliud petit, nisi ut debita apud omnes libertate fruatur, qua possit munera explere sua in ipsius populi bonum salutaremque utilitatem. Quodsi calumniis falsisque criminationibus insimuletur, sacri eius Pastores eiusque asseclae animo ne concidant, sed Iesu Christi pollicitationibus fidentes innitantur, quae sollemnibus hisce declarantur verbis : « Portae inferi non praevalebunt adversus eam » (Matth. 16 , 18); « et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi » (Idem, 28, 20). Quin immo pro insectatoribus ipsis incensissimas ad Deum preces admoveant, ut velit ipse benignus sua luce ac flexanima gratia sua eorum mentes collustrare et permovere, easque ad supernas convertere veritates. Haec vos agere pergite, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, nullis periculis, nullis difficultatibus territi, sed excelsae illius Divini Redemptoris sententiae memores: « Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Beati qui esuriunt ac sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Beati estis vos, cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversus vos, mentientes, propter me : gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in Caelis » (Idem, 5, 5-12). Quemadmodum primaeva aetate Apostoli « ibant gaudentes quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati » (Act. 5, 41), ita vos omnes ne terreamini, sed oculis, inentibus, animisque ad Caelum conversis, superna illa afficiamini laetitia supernisque solaciis, quae ex proba conscientia oriuntur, firmaque spe foventur sempiterni praemii.
Iam alias per temporum decursum Ecclesia vestra insectationes sustinuit ac toleravit acerrimas; iam sacro martyrum cruore terrae vestrae purpuratae fuere; attamen vos illud iure meritoque vobis iterare potestis: « Plures efficimur, quoties metimur. . .; semen est sanguis christianorum » (Tertull. Apolog. 50; ML I, 534). Utique, ut omnes cernunt, humana omnia, sive tristia, sive laeta, sive debilia, sive potentissima, serius ocius dilabuntur; at ea, quam Christus Dominus condidit, societas ad occasum usque saeculorum per ardua et aspera, per insidias ac per triumphos, per certamina ac per victorias, aeterni Numinis ductu suum iter pergit, suoque pacifico ac salutari munere fungitur : oppugnari etenim potest, vinci non potest. Divinitus igitur datis promissis firmo aniino confisi, nihil timeatis; quemadmodum post tempestates ac procellas iterum sol affulget, ita Ecclesiae vestrae post tot rerum angustias, perturbationes, dolores pax, tranquillitas, libertas tandem aliquando, Deo favente, illucescent. Interea vero una cum vestris precibus et Nostrae et christifidelium omnium supplicationes impensissime arctissimeque coniunguntur; ac quasi suavi vi facta, a misericordiarum Patre contendunt ut quam primum et quam felicissime haec eveniant.
Id impetrent, precamur, ii sancti Martyres, qui iam maioribus vestris invicto fuere exemplo, quique in Caelis immortali gloria fruuntur; id impetret imprimis Deipara Virgo Maria, Sinarum Regina, quam vos tam incensa pietate adamatis ac colitis. Iis praesertim, qui in periculis, in angustiis, in carceribus, in exsilio versantur, solatrix potentissima adsit; iisque nominatim, qui apud vos, pacifica constituta sodalitate, eius servitio mancipantur eiusque gloriantur nomine, praesto sit, detque robur, solacium, auxilium.
Dum Nos ad Caelum supplices manus attollimus, ac christianae fortitudinis conciliatricem divinam vobis imploramus gratiam, huius auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, cum vobis, singulis universis, Venerabiles Fratres, tum cunctis gregibus pastorali sollertiae vestrae concreditis, Apostolicam Benedictionem amantissime in Domino impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XVIII mensis Ianuarii, in festo Cathedrae Romanae S. Petri, anno MDCCCCLII, Pontificatus Nostri tertio decimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIII,
Tredicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1951 - 1° marzo 1952, pp. 555 - 560
Tipografia Poliglotta Vaticana
A.A.S., vol. XXXXIV (1952), n. 3, pp. 153 - 158.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana