Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

LITTERAE APOSTOLICAE

DEO IN HONOREM*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS CONFERUNTUR ECCLESIAE
 NOSTRAE DOMINAE BONAE SPEI APUD «HAINAUT» IN TORNACENSI DIOECESI.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Deo in honorem « Nostrae Dominae Bonae Spei » dicatam et apud parvam urbem vulgo « Hainaut », intra Tornacensis dioeceseos fines positam, Ecclesiam insigne pietatis, historiae artisque monumentum merito habendam esse et per saecula iugiter constanterque habitam, Venerabilis Frater Carolus Maria Himmer, Episcopus Tornacensis, Nobis ample testatus est. Etenim a Sancto Odone, e primoribus Sancti Norberti, incliti Ordinis Praemonstratensis Institutoris, alumnis, ineunte XII saeculo condita, Ecclesia ipsa, una cum amplissimo monasterio, celebre fuit coenobium, quod, caelestis cuiusdam vitae plus quam humanae domicilium, Summi Pontifices ac Viri Principes innumeris privilegiis auxerunt atque donis. Labentibus vero saeculis, coenobium ipsum tum ab haereticis Hollandiae tum saevissimo magnae eversionis Gallicae tempore, multa perpessum est damna, donec, ineunte saeculo XIX , a monachis relictum, Episcopo Tornacensi traditum est, qui parvum Dioecesis Seminarium in eo statuit. Continens autem Ecclesia vetustum servat, inde a saeculo XIV, Virginis Mariae, Deiparae et Caeli Reginae, Simulacrum, quod, bellicis civilibusque illaesum perturbationibus, Sacerdotes omnes nec non sacrorum alumni atque civitatis finitimaeque regionis fideles ardenti Mariali pietate colunt. Quae sacra Aedes, ex toto denuo aedificata atque anno MDCLXXVI perfecta, artificio eoque structurae genere, quod « neo-classicum » vocant, fulget pretiosaque decoratur supellectile. Tandem die X mensis Iunii anno MCMXXX sollemni fuit ritu consecrata. Quibus omnibus permotus, dilectus filius hodiernus Seminarii Nostrae Dominae Bonae Spei Moderator, nomine proprio nec non Sacerdotum, alumnorum atque fidelium, enixis humilibusque Nos adiit precibus, ut Ecclesiam memoratam titulo ac privilegiis Basilicae Minoris benigne decorare dignaremur. Nos autem, ipsius Ecclesiae antiquitatem et pulchritudinem probe considerantes atque peculiare paterni animi Nostri testimonium erga tam illustre in Beatissimam Virginem Mariam religionis domicilium tribuere volentes, huiusmodi precibus, amplissima Tornacensis Episcopi, quem supra laudavimus, commendatione suffultis, annuendum libenti censuimus animo. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Ecclesiam Nostrae Dominae Bonae Spei, apud « Hainaut » et intra Tornacensis dioecesis fines positam, titulo ac dignitate Basilicae Minoris, omnibus cum iuribus ac privilegiis liturgicis, Ecclesiis itidem insignibus rite competentibus, exornamus. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere ; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super bis, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Aprilis, anno MCMLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis

GILDO BRUGNOLA
a Brevibus Apostolicis


*A.A.S., vol.  L (1958), n. 17, pp. 847-848

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana