PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
BREVE APOSTOLICUM
SUPERIORE IAM AETATE*
SANCTA FRANCISCA XAVERIA CABRINI,
V. OMNIUM EMIGRANTIUM PATRONA APUD DEUM CONSTITUITUR.
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Superiore iam aetate, sed praesertim hac, qua degimus, perturbata et iniqua, plurimos ad quaeritandum victum atque ad hominum nequam insectationes et laqueos declinandos a patriis avelli focis novimus et in transmarinas regiones commigrare. Quodsi hi eo modo fortunam interdum valent amplificare, saepe tamen in sat magnum discrimen spirituale veniunt, quin nonnulli, Fidei patrimonio naufragi, sancta maiorum instituta plane dediscunt. Atque exstitit mulier, virtutis et probitatis lumen spectabile, Francisca Xaveria Cabrini, quae gloriosum exsudavit laborem demigrantes et animo et corpore relevandi.
Multis ergo in locis Americae Septentrionalis, Mediae, Australis, ludos infantiae pro patria extorrium subole condidit, aperuit scholas pro eadem, publica instituit hospitia pupillorum. Ex ea ipsa gente, quae alibi sedes collocaverat, adversa valetudine affectos saepe invisebat, in carceribus detentos solabatur, capitis damnatos flexanimo sermone componebat ad pianda facinora et ad supplicium christiana cum moderatione subeundum. Pelago pluries se credens, tumescentes tempestates fusis precibus compescuit animosque demigrantium erexit atque confirmavit ; quae vecturam interdum obstruebant, difficultates easque graves, ipsa sustulit cum modestia et fide. Ita vivens et post mortem, Sanctorum gloria circumfluens, nobilis haec Ecclesiae alumna praesidio erat et est miseris eius generis hominibus ea quidem caritate, quae, ut ait Sanctus Augustinus, « ad alios se inclinat, ad alios se erigit, aliis blanda, aliis severa, nulli inimica, omnibus mater » (De cath. rud. XV).
Quapropter merito appellata est Sancta Francisca Xaveria Cabrini « Mater Emigrantium » et, hoc nomine praestabilis, in vota solet vocari. Quare Institutum Missionariarum a Sacratissimo Corde, quod ipsa condidit, omnesque emigrantes per Venerabiles Fratres Archiepiscopos et Episcopos Civitatum Foederatarum Americae Septentrionalis et Canadensis Dicionis Nobis supplicaverunt, ut Sanctam Franciscam Xaveriam Cabrini omnium Emigrantium Caelestem apud Deum Patronam renuntiare dignareniur. Nos autem, antiquissimum rati saluti consulere eorum qui, de finibus suis exeuntes, alias quaerunt sedes, precibus huiusmodi libenti animo statuimus obsecundare. Idcirco, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, omnibus rei momentis attente perpensis, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctam Franciscam Xaveriam Cabrini, Virginem, omnium Emigrantium Caelestem apud Deum Patronam constituimus et declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis quae praecipuis coetuum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere ; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque ad quos spectant, seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum ex Arce Gandulphi, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Septembris, anno MCML, Pontificatus Nostri duodecimo.
De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiisGILDO BRUGNOLA
Officium Regens
Pontificiis Diplomatibus expediendis
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIII,
Tredicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1951 - 1° marzo 1952, pp. 575 - 576
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana