Index   Back Top Print

[ EN  - IT  - LA  - PT ]

PIUS PP. XII

EPISTULA ENCYCLICA

SUMMI MAERORIS*

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS,
 EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES : PUBLICAE ITERUM INDICUNTUR PRECES
AD POPULORUM IMPETRANDAM PACEM ATQUE CONCORDIAM.

 

Venerabiles Fratres
salutem et Apostolicam Benedictionem

Summi maeroris non desunt Nobis summaeque laetitiae causae. Siquidem ex una parte cernimus multitudines undique gentium per Sacrum, qui volvitur, Annum Romam confluere, ibique insigne communis fidei, fraternae concordiae incensae que pietatis praebere spectaculum; idque tali peregrinantium numero, qualem per saeculorum decursum haec alma Urbs, tot celeberrimos experta eventus, umquam adhuc non vidit. Quas quidem innumeras multitudines amantissimo Nos excipimus animo, paterno recreamus alloquio ac novis praeclarisque propositis sanctitatis exemplis, ad morum renovationem christianae que perfectionem vitae, non sine uberibus fructibus, revocamus.

Ex altera tamen parte oculis obversantur Nostris publicae eiusmodi populorum condiciones, quae graves Nobis sollicitudines anxitudinesque afferant. De concilianda tandem optatissima pace utique a multis disseritur, scribitur, praedicatur; sed ea, quae solida huius pacis fundamenta esse debent, a nonnullis vel negleguntur, vel aperte repudiantur. Etenim, haud paucis locis non veritas, sed mendacium fucata quadam ratione effertur; non amor, non caritas, fovetur, sed odium excitatur ac livida simultas; non civium concordia extollitur, sed seditiones commoventur ac turbae. Atqui, ut sinceri accordati homines fatentur, hoc agendi modo neque invicem discrepantes Nationum causae, quae in praesens acriter agitantur, recte componi possunt, neque proletariae classes ad meliorem fortunam, ut oportet, adduci. Nihil enim umquam boni peperit odium, nihil mendacium, nihil seditio. Opus est quidem indigentem plebem ad statum homine dignum evehi; non tamen vi, non tumultuationibus, sed iustis legibus. Necesse quidem est controversias omnes, quae populos seiungunt ac dividunt, quam primum dirimere; sed veritate auspice, iustitia duce.

Dum tetris caelum infuscatur nubibus, Nos, quibus Nationum omnium libertas, dignitas, prosperitas tantopere cordi sunt, facere non possumus quin omnes cives eorumque moderatores ad pacem, ad concordiam adhortemur. Considerent omnes quid bellum, ut experiundo novimus, afferat : ruinas, mortem omne que genus miseriarum. Progrediens aetas talia instruxit ac comparavit arma, immania ac letifera, quae possunt non modo exercitus ac classes, non modo urbes, oppida, pagos, non modo inaestimabiles religionis, artis, culturae thesauros ad interitum reducere, sed insontes etiam pueros, eorum matres, aegrotos debilesque senes. Quidquid pulchrum, quidquid bonum, quidquid sanctum hominum ingenium edidit, id omne, vel fere omne destrui potest. Si igitur bellum, nostris praesertim temporibus, sanae cuiusvis menti tamquam aliquid omnino horrificum atque mortiferum obversatur, fore sperandum est ut — probis omnibus enitentibus, iis praesertim, quorum in manibus populorum sunt sortes — obscurae ac minaces caeli nubes, quae trepidos in praesens animos tenent, arceantur; ac gentibus tandem aliquando pax veri nominis illucescat.

Attamen, quandoquidem novimus « omne datum optimum et omne donum perfectum desursum esse, descendens a Patre luminum » (cfr. Iac. 1, 17), opportunum ducimus, Venerabiles Fratres, publicas iterum indicere supplicationes ad populorum impetrandam conciliandamque concordiam. Pastoralis vestrae sollertiae erit greges vobis concreditos non modo ad impensas Deo admovendas preces adhortari, sed ad piae etiam paenitentiae expiationisque opera excitare, quibus Aeterni Numinis maiestati, tam gravibus criminibus privatim publiceque laesae, grata praebeatur satisfactio.

Dum vero, pro officio vestro, hanc invitationem Nostram cum christifidelibus communicaturi estis, eos etiam admonetote quibus ex principiis liceat rectam ac solidam haurire pacem, et quibus rationibus oporteat eam componere ac confirmare. Ea siquidem, ut probe nostis, ex christianis tantummodo principiis christianisque praeceptis, sincere religioseque in usum deductis, haberi potest. Haec enim homines ad veritatem, ad iustitiam, ad caritatem advocant; eorum cupidinibus modum imponunt ; sensuum facultates compellunt ad rectae obediendum rationi, rationem autem movent ad obtemperandum Deo; omnes denique iubent, eos etiam qui civitates Nationesque regunt, debitam libertatem religioni agnoscere, utpote quae non modo ad sempiternam nos conducat assequendam salutem — quod quidem praecipuum est — sed ipsius etiam rei publicae fundamenta tueatur.

Ex iis, quae diximus, facile cernitur, Venerabiles Fratres, quam longe ii absint a vera ac firma procuranda pace, qui sanctissima Catholicae Ecclesiae iura proculcent; qui sacros administros a suo officio libere obeundo prohibeant eosque etiam in vincula vel in exsilium coniciant; qui litterarum ludos, scholas ceteraque instituta, quae christianis regantur normis, vel praepediant, vel omnino proscribant ac deleant; qui denique erroribus, calumniis atque obscenitatibus omne genus populum ac flexanimam praesertim iuventutem ab integritate morum, ab innocentia, a virtute ad corruptelarum vitiorumque oblecta menta pertrahant.

Ac patet etiam quam longe a veritate aberrent qui falso criminentur hanc Apostolicam Sedem ac Catholicam Ecclesiam percupere ut nova habeatur belli conflagratio. Numquam quidem defuere, neque remotis neque proximis temporibus, qui exercitibus subiugare populos contenderent ; at Nos a pace recte concilianda non destitimus umquam; at Ecclesia non armis, sed veritate subicere gentes desiderat, easque ad virtutem et ad humanum divinumque cultum conformare. Etenim « arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo » (2 Cor. 10. 4).

Haec omnia aperte doceatis oportet; quandoquidem tum solummodo, cum nempe christiana praecepta in tuto nonantur ac privatam moderentur publicamque vitam, tum solummodo sperare licet fore ut, humanis compositis rebus, civium classes, populi ac gentes fraterna concordia copulentur.

Impetrent a Deo communes, quae habebuntur, supplicationes ut incensa haec vota Nostra effecta dentur; ut nempe non tantum, divina adspirante gratia, omnium mores christiana virtute renoventur, sed publicae etiam populorum rationes ita quam primum ordinentur ut, iniusta restincta in ceteros dominandi cupidine, singulae Nationes debita fruantur libertate; quam quidem debitam libertatem et religioni sanctissimae et suis omnibus civibus concedant, quemadmodum divina humanaque iura postulant.

Qua spe freti, cum vobis singulis universis, Venerabiles Fratres, tum clero populoque vestro, iisque peculiari modo, qui hortationi huic Nostrae volenti obtemperabunt animo, Apostolicam Benedictionem, caelestium auspicem gratiarum Nostrae que benevolentiae testem, amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XIX mensis Iulii, anno MDCCCCL, Pontificatus Nostri duodecimo.

 

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XII,
Dodicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1950 - 1° marzo 1951, pp. 518 - 521
Tipografia Poliglotta Vaticana

A.A.S., vol. XXXXII (1950), n. 9-10,  pp. 513 - 517.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana