PIUS PP. XII
LITTERAE ENCYCLICAE
DIVINO AFFLANTE SPIRITU*
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS,EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM
ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES ITEMQUE
AD UNIVERSUM CLERUM ET CHRISTIFIDELES CATHOLICI ORBIS:
DE SACRORUM BIBLIORUM STUDIIS OPPORTUNE PROVEHENDIS
VENERABILES FRATRES, DILECTI FILII
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Divino afflante Spiritu, illos Sacri Scriptores exararunt libros, quos Deus, pro sua erga hominum genus paterna caritate, dilargiri voluit « ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus » (2 Tim. 3, 16 s.). Nihil igitur mirum, si Sancta Ecclesia hunc e caelo datum thesaurum, quem doctrinae de fide et moribus pretiosissimum habet fontem divinamque normam, ut ex Apostolorum manibus illibatum accepit, ita omni cum cura custodivit, a quavis falsa et perversa interpretatione defendit, et ad munus supernam impertiendi animis salutem sollicite adhibuit, quemadmodum paene innumera cuiusvis aetatis documenta luculenter testantur. Recentioribus autem temporibus, Sacras Litteras, cum divina earum origo et recta earumdem explanatio peculiari ratione in discrimen vocarentur, maiore etiam alacritate et studio tutandas ac protegendas suscepit Ecclesia. Itaque iam sacrosancta Tridentina Synodus « libros integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia catholica legi consueverunt et in veteri vulgata latina editione habentur, pro sacris et canonicis » esse agnoscendos sollemni edixit decreto (Sessio IV decr. I; Ench. Bibl. n. 45). Ac nostra aetate Concilium Vaticanum, ut falsas de inspiratione doctrinas reprobaret, hos eosdem libros, « pro sacris et canonicis » ab Ecclesia habendos esse declaravit « non ideo quod sola humana industria concinnati, sua deinde auctoritate sint approbati, nec ideo dumtaxat, quod revelationem sine errore contineant, sed propterea, quod Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum habent auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt » (Sessio III cap. 2; Ench. Bibl. n. 62). Deinceps vero, cum contra sollemnem hanc catholicae doctrinae definitionem, qua libris « integris cum omnibus suis partibus » divina eiusmodi vindicatur auctoritas, quae cuiusvis erroris immunitate fruatur, catholici quidam scriptores ausi essent Scripturae Sacrae veritatem ad res tantum fidei morumque coarctare, cetera autem, sive physici sive historici generis, ceu « obiter dicta » et cum fide — prout ipsi contenderunt — minime conexa reputare, Decessor Noster imm. mem. Leo XIII Encyclicis Litteris Providentissimus Deus, die XVIII mensis Novembris anno MDCCCLXXXXIII datis, et illos errores iure meritoque confodit, et Divinorum Librorum studia praeceptis normisque munivit sapientissimis.
Quandoquidem vero quinquagesimum exeuntem annum recolere addecet, cum Encyclicae hae Litterae, quae princeps studiorum biblicorum habentur lex, editae sunt, Nos quidem, pro ea, quam inde a Summi Pontificatus exordiis de sacris disciplinis curam professi sumus (Sermo ad alumnos Seminariorum . . . in Urbe, die 24 Iunii 1939: A. A. S. XXXI [19391 pp. 245-251), illud opportunissime factum iri censuimus, si et ea, quae Decessor Noster sapienter statuit eiusque successores ad opus stabiliendum perficiendumque contulerunt, confirmemus et inculcemus, et quae in praesens tempora postulare videantur decernamus, ut omnes Ecclesiae filios, qui hisce studiis se dedunt, ad rem tam necessariam tamque laudabilem magis magisque incitemus.
I
Haec prima ac summa Leonis XIII cura fuit, ut doctrinam de Sacrorum Voluminum veritate exponeret et ab impugnationibus vindicaret. Gravibus igitur verbis edixit nullum omnino haberi errorem cum hagiographus de rebus physicis loquens, « ea secutus sit quae sensibiliter appareant », ut ait Angelicus (cfr. Iª q. 70 art. I ad 3), verba faciendo « aut quodam translationis modo, aut sicut communis sermo per ea ferebat tempora, hodieque de multis fert rebus in cotidiana vita, ipsos inter homines scientissimos ». Ipsos enim « scriptores sacros, seu verius — verba sunt Augustini — (De Gen. ad litt. 2, 9, 20 — Migne PL 34 col. 270 s. ; CSEL 28, 3, 2 p. 46) Spiritum Dei, qui per ipsos loquebatur, noluisse ista — videlicet intimam adspectabilium rerum constitutionem — dicere homines nulli saluti profutura » (Leonis XIII Acta XIII p. 355; Ench. Bibl. n. 106); quod quidem « ad cognatas disciplinas, ad historiam praesertim, iuvabit transferri », nimirum «haud dissimili ratione adversariorum fallacias » refellendo et « historicam Sacrae Scripturae fidem ab eorum impugnationibus » tuendo (cfr. Benedictus XV Enc. Spiritus Paraclitus : A. A. S. XII [1920] p. 396; Ench. Bibl. n. 471). Neque Sacro Scriptori errorem imputandum esse, ubi « quaedam librariis in codicibus describendis minus recte exciderint » aut « germana alicuius loci sententia permaneat anceps ». Denique nefas omnino esse « aut inspirationem ad aliquas tantum Sacrae Scripturae partes coangustare, aut concedere sacrum ipsum errasse scriptorem », cum divina inspiratio « per se ipsa non modo errorem excludat omnem, sed tam necessario excludat et respuat, quam necessarium est Deum, summam Veritatem, nullius omnino erroris auctorem esse. Haec est antiqua et constans fides Ecclesiae » (Leonis XIII Acta XIII p. 357 s.; Ench. Bibl. n. 109 s.).
Hanc igitur, quam Decessor Noster Leo XIII tanta cum gravitate doctrinam exposuit, Nos quoque auctoritate Nostro proponimus et, ut ab omnibus religiose teneatur, inculcamus. Nec minus sollerter iisdem vel hodie obsequendum esse statuimus consiliis et incitamentis, quae ille, pro suo tempore, sapientissime adiunxit. Nam cum novae nec leves surgerent difficultates et quaestiones, tum ex prae iudicatis rationalismi usque quaque grassantis opinionibus tum maxime ex antiquissimis monumentis passim in orientalibus regionibus effossis et exploratis, idem Decessor Noster sollicitudine muneris apostolici impulsus, non modo ut praeclarus eiusmodi catholicae revelationis fons tutiu, atque uberius ad utilitatem dominici gregis pateret, verun etiam ut eumdem ne pateretur ulla in parte violari, optavi et cupiit, « ut plures patrocinium Divinarum Litterarun rite susciperent tenerentque constanter; utque illi potissi me, quos divina gratia in sacrum ordinem vocavit, maio rem in dies diligentiam industriamque iisdem legendis, me ditandis, explanandis, quod aequissimum est, impenderent » (cfr. Leonis XIII Acta XIII, p. 328; Ench. Bibl. n. 67 s).
Quapropter idem Pontifex, ut iam pridem Scholam studiis Bibliorum Sacrorum colendis Hierosolymae ad Sancti Stephani, cura quidem Magistri Generalis Sacri Praedicatorum Ordinis conditam, laudaverat et comprobaverat, ex qua, ut ipsemet ait, « ipsa res biblica non levia cepit incrementa maioraque exspectat »(Litt. Apost. Hierosolymae in coenobio d. d. 17 Sept. 1892: Leonis XIII Acta XIl pp. 239-241, V. p. 240); ita postremo suae vitae anno novam etiam adiecit rationem, qua haec studia, per Encyclicas Litteras Providentissimus Deus tantopere commendata, cotidie magis perficerentur et quam tutissime proveherentur. Litteris enim Apostolicis Vigilantiae, die 30 octobris anno 1902 datis, Consilium, seu Commissionem, quam vocant, gravium virorum constituit, « qui eam sibi haberent provinciam, omni ope curare et efficere, ut divina eloquia et exquisitiorem illam, quam tempora postulant, tractationem passim apud nostros inveniant, et incolumia sint non modo a quovis errorum afflatu, sed etiam ab omni opinionum temeritate » (cfr. Leonis XIII Acta XXII p. 232 ss.; Ench Bibl. nn. 130-141, v. nn. 130, 132); quod quidem Consilium Nos quoque, Decessorum Nostrorum exemplum secuti, re ipsa firmavimus et auximus, illius ministerio, ut pluries antea, usi, ut Sacrorum Librorum interpretes ad sanas illas catholicae exegeseos leges revocaremus, quas Sancti Patres et Ecclesiae Doctores et Summi ipsi Pontifices tradiderunt (Pontificiae Commissionis de Re biblica Litterae ad Excmos PP. DD. Archiepiscopos et Episcopos Italiae d. d. 20 Aug. 1941: A. A. S. XXXIII [1941] pp. 465-472).
Heic autem haud abs re alienum videtur grate recolere, quae Nostri subinde Decessores in eumdem finem praecipua et utiliora contulerunt, quaeque felicis incepti Leoniani dixerimus sive complementa sive fructus. Ac primo quidem Pius X, volens « certam suppeditare rationem, unde bona paretur copia magistrorum, qui gravitate et sinceritate doctrinae commendati, in scholis catholicis Divinos interpretentur Libros, . . . academicos prolytae et doctoris in Sacrae Scripturae disciplina gradus. . . a Commissione Biblica conferendos » instituit (Litt. Apost. Scripturae Sanctae d. d. 23 Febr. 1904: Pii X Acta I pp. 176-179; Ench. Bibl. nn. 142-150, v. nn. 143-144); deinde legem tulit « de ratione studiorum S. Scripturae in Seminariis Clericorum servanda » eo nempe spectans, ut sacrorum alumni « non modo vim rationemque et doctrinam Bibliorum haberent ipsi perceptam et cognitam, sed etiam scite probeque possent et in divini verbi ministerio versari, et conscriptos Deo afflante libros ab oppugnationibus . . . defendere » (cfr. Litt. Apost. Quoniam in re biblica d. d. 2 7 Mart. 1906 : Pii X Acta III pp. 72-76; Ench. Bibl. nn. 155-173, V. n. 155); denique, « ut in Urbe Roma altiorum studiorum ad Libros Sacros pertinentium haberetur centrum, quod efficaciore, quo liceret, modo doctrinam biblicam et studia omnia eidem adiuncta, sensu Ecclesiae catholicae promoveret », Pontificium Institutum Biblicum condidit, quod, inclitae Societatis curis concreditum, « altioribus magisteriis omnique instrumento eruditionis biblicae ornatum » voluit, eiusque leges ac disciplinam praescripsit, hac in re « salutare ac frugiferum propositum » Leonis XIII sese exsequi professus (Litt. Apost. Vinea electa d. d. 7 Maii 1909: A. A. S. I [1909] pp. 447-449; Ench. Bibl. nn. 293-306, V. nn. 296 et 294).
Haec denique omnia proximus Decessor Noster fel. rec. Pius XI perfecit, inter alia decernens, ne ullus esset « Sacrarum Litterarum disciplinae in Seminariis tradendae doctor, nisi, confecto peculiari eiusdem disciplinae curriculo, gradus academicos apud Commissionem Biblicam vel Institutum Biblicum adeptus legitime esset ». Quos quidem gradus eadem iura eosdemque effectus parere voluit, ac gradus in Sacra Theologia vel in Iure canonico rite collatos; itemque statuit ne ulli conferretur « beneficium, in quo canonice inesset onus Sacrae Scripturae populo explanandae, nisi, praeter alia, is esset licentia aut laurea in re biblica potitus ». Atque una simul exhortatus tam summos Ordinum regularium Sodalitatumque religiosarum Moderatores, quam catholici orbis Episcopos, ut ex alumnis suis aptiores ad Scholas Instituti Biblici celebrandas et ad gradus academicos ibi adipiscendos mitterent, hortationes eiusmodi suo exemplo confirmavit, annuis, in id ipsum efficiendum, ex largitate sua reditibus constitutis (cfr. Motu proprio Bibliorum scientiam d. d. 27 Apr. 1924: A. A. S. XVI [1924] pp. 180-182; Ench. Bibl. nn. 518-525).
Idemque Pontifex, postquam fuit, Pio X rel. rec. favente et approbante, anno MCMVII « delatum Sodalibus Benedictinis munus pervestigationum studiorumque apparandorum, quibus innitatur editio Conversionis Latinae Scripturarum, quae Vulgatae nomen inverti » (Epistula ad Revmum D. Aidanum Gasquet d. d. 3 Dec. 1907: Pii X Acta IV pp. 117-119; Ench. Bibl. n. 285 s.), hoc idem, quod diuturnum tempus magnosque sumptus postulat, «operosum et arduum facinus », cuius permagnam utilitatem egregia ostenderant volumina iam in lucem edita, firmius securiusque constabilire volens, Urbanum S. Hieronymi Coenobium, quod in illud opus unice incumberet, a fundamentis exstruxit, et bibliotheca ceterisque investigationis subsidiis uberrime ditavit (Const. Apost. Inter praecipuas d. d. 15 Iun. 1933: A. A. S. XXVI [1934] pp. 85-87).
Nec silentio heic praetereundum esse videtur, quantopere iidem Decessores Nostri, datis occasionibus, Sacrarum Scripturarum sive studium, sive praedicationem, sive piam denique lectionem ac meditationem commendaverint. Etenim Pius X sodalitatem a S. Hieronymo, quae consuetudinem, sane laudabilem, legendi meditandique sacrosancta Evangelia christifidelibus suadere studet, idque pro viribus facilius reddere, vehementer probavit; et ut alacriter in incepto persisteret hortatus est, edicens « eam esse omnium utilissimam rem quae tempori magis respondeat », quippe quae haud parum conferat ad « abolendam opinionem Scripturis Sacris vernacula lingua legendis repugnare Ecclesiam aut impedimenti quidpiam interponere » (Epist. ad Emum Card. Cassetta Qui piam d. d. 21 Ian. 1907: Pii X Acta IV pp. 23-25). Benedictus autem XV, revoluto decimo ac quinto saeculo, ex quo Maximus in Sacris Litteris exponendis Doctor e vita excessit, postquam tum eiusdem Doctoris praecepta et exempla, tum principia ac normas a Leone XIII et ab Se datas religiosissime inculcavit, atque alia hoc in rerum genere maxime opportuna neque unquam oblivioni tradenda commendavit, hortatus est « filios Ecclesiae universos, clericos potissimum, ad Sacrae Scripturae reverentiam, cum pia lectione assiduaque meditatione coniunctam »: monuitque « in his paginis cibum quaerendum esse, unde vita spiritus ad perfectionem alatur », ac « praecipuum Scripturae usum ad divini verbi ministerium pertinere sancte fructuoseque exercendum »; itemque iterum dilaudavit operam Societatis ab eodem S. Hieronymo nuncupatae, cuius cura Evangelia et Acta Apostolorum quam latissime pervulgantur, « ita ut nulla iam sit christiana familia quae iis careat, omnesque cotidiana eorum lectione et meditatione assuescant » (Litt. Encycl. Spiritus Paraclitus d. d. 15 Sept. 1920: A. A. S. XII [1920] pp. 385-422; Ench. Bibl. nn. 457-508, V. nn. 457. 495. 497. 491).
Non modo autem hisce Decessorum Nostrorum institutis, praeceptis, incitamentis, sed eorum etiam omnium, qui diligenter iisdem obsecundarunt, operibus ac laboribus, cum in meditando, in pervestigando, in scribendoque, tum in docendo, in concionando, in Sacrisque Libris vertendis ac propagandis exantlatis, aequum ac gratum est profiteri Sacrarum Scripturarum scientiam et usum inter catholicos haud parum profecisse. Permulti enim e scholis, in quibus altiores de re theologica et biblica disciplinae traduntur, ac praecipue e Nostro Pontificio Instituto Biblico, iam prodierunt et in dies prodeunt Scripturae Sanctae cultores, qui incenso studio erga Sacra Volumina animati, hoc eodem impenso studio adulescentem clerum imbuunt, eamque, quam hauserunt, doctrinam eidem sedulo impertiunt. Eorum non pauci scriptis quoque rem biblicam multifariam provexerunt et provehunt; sive cum sacros textus ad criticae artis normas concinnatos edunt, eosque explicant, illustrant, in vulgatas linguas vertunt, sive cum fidelibus ad piam eorumdem lectionem et meditationem proponunt, sive denique cum profanas disciplinas ad Scripturam explanandam utiles excolunt atque adsciscunt. Ex hisce igitur aliisque inceptis, quae in dies latius propagantur et invalescunt, ut, exempli gratia, de re biblica consociationibus, congressibus, coetibus per hebdomadam habitis, bibliothecis, sodalitatibusque meditandis evangeliis, spem concipimus haud dubiam fore, ut in posterum et reverentia et usus et scientia Sacrarum Litterarum etiam atque etiam ad animorum bonum ubique proficiant, dummodo studiorum biblicorum rationem a Leo XIII praescriptam, ab eius Successoribus luculentius perfectiusque declaratam, a Nobis vero confirmatam et auctam — quae quidem unice tuta est atque experimento comprobata — firmius, alacrius, fidentiusque retineant omnes, illis haudquaquam impediti difficultatibus, quae, ut in humanis rebus assolet, huic quoque praeclaro operi numquam deerunt.
II
Biblicae disciplinae, ceterarumque quae eidem utilitati sunt, condiciones, his quinquaginta annis valde mutatas esse nemo est, quin facile possit animadvertere. Nam, ut alia praetereamus, quo tempore Decessor Noster Encyclicas Litteras Providentissimus Deus edidit, vix unus vel alter in Palaestina locus effossionibus ad eiusmodi res pertinentibus coeperat explorari. Nunc vero id genus investigationes et numero auctae sunt plurimum, et severiore ratione atque arte ipso usu expolita, multo plura ac certiora nos docent. Quantum porro lucis ex illis investigationibus ad Sacros Libros rectius pleniusque intellegendos eliciatur, norunt periti omnes, norunt quotquot his studiis dant operam. Augetur autem harum explorationum momentum repertis identidem monumentis scriptis, quae ad cognitionem linguarum, litterarum, eventuum, modum ac cultuum antiquissimorum multum conferunt. Atque haud minoris momenti est inventio et inquisitio, adeo frequens aetate hac nostra, papyrorum, quae ad cognoscendas litteras, institutionesque publicas et privatas, temporis praesertim Servatoris Nostri, tantopere valuere. Ac praeterea vetusti Sacrorum Librorum codices inventi et sollerti data opera editi sunt; exegesis Ecclesiae Patrum latius pleniusque pervestigata est; antiquorum denique modus loquendi, narrandi, scribendique innumeris exemplis illustratur. Haec omnia, quae, non sine providentis Dei consilio, aetas haec nostra consecuta est, Sacrarum Litterarum interpretes quodammodo invitant atque admonent, ut ad Divina Eloquia penitius perscrutanda, illustranda clarius, lucidiusque proponenda, tanta hac luce data alacriter utantur. Quodsi, summo cum animi solacio, cernimus eosdem interpretes invitationi huic naviter iam obsecutos esse, atque adhuc obsequi, id non postremus profecto, nec minimus fructus est Encyclicarum Litterarum Providentissimus Deus, quibus Decessor Noster Leo XIII, hunc novum disciplinae biblicae florem quasi animo praesagiens, exegetas catholicos et ad laborem advocavit, et iisdem quae esset laboris via ac ratio sapienter definivit. Ut autem labor non modo constanter perseveret, sed in dies etiam perficiatur ac reddatur fecundior, Nos quoque Encyclicis his Litteris consequi cupimus, in id maxime intenti ut omnibus ostendamus, quae agenda restent, et qua mente exsegetae catholico tantum ac tam excelsum munus hodie adgrediendum sit, utque operariis, in vinea Domini sedulo laborantibus, novos stimulos novumque animum addamus.
Catholico interpreti, qui ad Sacras Scripturas intellegendas explanandasque accederet, iam Ecclesiae Patres, imprimisque Augustinus, veterum linguarum studium et ad textus primigenios recursum magnopere commendabant (cfr. ex. gr. S. Hieron. Praef. in IV Evang. ad Damasum — Migne PL 29 col. 526-527 a 6-5 a 7; S. Aug. De doct. christ. 2, 16 — Migne PL 34 col. 42-43). Verumtamen ita tunc temporis ferebant litterarum condiciones, ut non multi, iidemque imperfecte tantum, hebraicam linguam noscerent. Media vero aetate, cum Scholastica Theologia maxime florebat, graeci etiam sermonis cognitio apud Occidentales adeo iam dudum imminuta erat, ut ipsi summi illorum temporum Doctores, in Divinis Libris explicandis, sola niterentur latina conversione, quam Vulgatam vocant. Ex contrario nostris hisce temporibus non graeca tantummodo lingua, quae inde a renatis humanioribus litteris ad novam quodammodo vitam revocata est, omnibus paene antiquitatis et litterarum cultoribus est familiaris, sed hebraicae quoque aliarumque orientalium linguarum cognitio inter litteratos viros late propagata est. Tanta porro nunc suppetit subsidiorum copia ad eos sermones addiscendos, ut Bibliorum interpres qui, illis neglectis, ad textus primigenios praecluserit sibi aditum, levitatis et socordiae notam effugere minime possit. Exegetae enim est etiam minima quaeque, quae Divino Flamine inspirante, ex hagiographi calamo prodiere, summa cum cura ac veneratione quasi arripere, quo penitius pleniusque mentem eius intellegat. Quare diligenter id agat, ut linguarum biblicarum ac ceterorum quoque orientalium sermonum in dies maiorem sibi comparet peritiam, suamque interpretationem omnibus illis fulciat adiumentis, quae a cuiusvis generis philologia repetantur. Id quidem divus Hieronymus, pro suae aetatis cognitionibus, sollicite consequi studuit; idque etiam haud pauci ex magnis saeculi XVI et XVII exegetis, quamquam multo minor tum fuit quam hodie linguarum scientia, indefesso studio ac fructu non mediocri appetivere. Eadem igitur ratione primigenium illum textum explanari oportet, qui ab ipso sacro auctore conscriptus maiorem auctoritatem maiusque pondus habet, quam quaelibet, utut optima, sive antiqua sive recentior conversio; quod facilius profecto utiliusque fieri potest, si cum cognitione linguarum etiam solida criticae artis peritia, ad eumdem textum quod attinet, coniungitur.
Quantum momentum in eiusmodi critice sit collocandum, scite monuit Augustinus, cum inter praecepta Sacrorum Librorum studioso inculcanda curam emendati textus habendi primo loco posuit. « Codicibus emendandis — ita ille ait clarissimus Ecclesiae Doctor — primitus debet invigilare sollertia eorum qui Scripturas Divinas nosse desiderant, ut emendatis non emendati cedant » (De doct. christ. 2, 21 — Migne PL 34 col. 46). Hodie vero haec ars, quae critices textualis nomine venit et in edendis profanis scriptionibus magna cum laude et fructu adhibetur, in Libris quoque Sacris, ob ipsam reverentiam divino eloquio debitam, iure optimo exercetur. Id enim ex instituto suo praestat, ut textum sacrum, quantum fieri potest, quam perfectissime restituat, a depravationibus infirmitate amanuensium illatis eum expurget, eumque a glossis et lacunis, a verborum inversionibus ac repetitionibus ab aliisque omne genus mendis, quae in litteras per multa saecula traditas irrepere solent, pro viribus liberet. Ac vix opus est animadvertere istiusmodi criticen, quam abhinc aliquot decenniis non pauci arbitrio plane suo adhibuerunt, atque ita non raro, ut quis dixerit eosdem ad inferendas in sacrum textum praeiudicatas suas opiniones id fecisse, hodie eam legum stabilitatem et securitatem attigisse, ut insigne facta sit instrumentum ad divinum eloquium purius accuratiusque edendum, et ut quilibet abusus facile detegi possit. Neque oportet hoc loco in memoriam revocare — quippe quod omnibus Sacrae Scripturae cultoribus notum ac perspicuum sit — quando videlicet Ecclesia, inde a primis saeculis ad aetatem usque hanc nostram, haec criticae artis studia in honore habuerit. Hodie igitur, postquam huius artis disciplina ad tantam pervenit perfectionem, rei biblicae studiosorum munus est honorificum, etsi non semper facile, omni ope curare, ut quam primum a catholicis opportune apparentur tam Sacrorum Librorum, quam antiquarum conversionum editiones ad has normas redactae, quae nempe cum summa sacri textus reverentia accuratam coniungant omnium legum criticarum observationem. Atque omnes probe sciant diuturnum hunc laborem non solum esse necessarium ad scripta divino instinctu data recte perspicienda, sed vehementer etiam ex pietate illa postulari, qua providentissimo Deo, qui hos libros veluti paternas litteras e maiestatis suae sede propriis filiis misit, gratos nos esse summopere decet.
Neque arbitretur quisquam hunc primorum textuum usum; ad critices rationem habitum, praescriptis illis quae de Vulgata I.atina Concilium Tridentinum sapienter statuit (Decr. de editione et usu Sacrorum Librorum; Conc. Trid. ed. Soc. Goerres t. 5 p. 91 s.), ullo modo officere. Constat enim e litterarum monumentis Concilii Praesidibus fuisse creditum, ut ipsius Sacrae Synodi nomine Summum Pontificem rogarent - quod illi quidem fecerunt - ut Latina prima editio, dein vero et Graeca et Hebraica, quoad fieri posset, corrigerentur (Ib. t. 10 p. 471; cfr. t. 5 pp. 29, 59, 65; t. 10 p. 446 s.), in Ecclesiae Sanctae Dei utilitatem tandem aliquando vulgandae. Cui voto, si tunc propter temporum difficultates aliaque impedimenta non plene responderi potuit, in praesens, ut fore confidimus, doctorum catholicorum collatis viribus perfectius ampliusque satisfieri potest. Quod autem Vulgatam Tridentina Synodus esse voluit latinam conversionem, « qua omnes pro authentica uterentur », id quidem, ut omnes norunt, latinam solummodo respicit Ecclesiam, eiusdemque publicum Scripturae usum, ac nequaquam, procul dubio, primigeniorum textuum auctoritatem et vim minuit. Neque enim de primigeniis textibus tunc agebatur, sed de latinis, quae illa aetate circumferebantur conversionibus, inter quas idem Concilium illam iure praeferendam edixit, quae «longo tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia probata est ». Haec igitur praecellens Vulgatae auctoritas seu, ut aiunt, authentia non ob criticas praesertim rationes a Concilio statuta est, sed ob illius potius legitimum in Ecclesiis usum, per tot saeculorum decursum habitum ; quo quidem usu demonstratur eamdem, prout intellexit et intellegit Ecclesia, in rebus fidei ac morum ab omni prorsus esse errore immunem; ita ut, ipsa Ecclesia testante et confirmante, in disputationibus, lectionibus concionibusque tuto ac sine errandi periculo, proferri possit; atque adeo eiusmodi authentia non primario nomine critica, sed iuridica potius vocatur. Quapropter haec Vulgatae in rebus doctrinae auctoritas minime vetat — immo id hodie fere postulat quominus eadem haec doctrina ex primigeniis etiam textibus comprobetur et confirmetur, atque etiam quominus passim in auxilium iidem textus vocentur, quibus recta Sacrarum Litterarum significatio ubique magis in dies patefiat atque explanetur. Ac ne id quidem Tridentini Concilii decreto prohibetur, quominus nempe ad christifidelium usum et bonum et ad faciliorem divini eloquii intellegentiam, conversiones in vulgatas linguas conficiantur, eaeque etiam ex ipsis primigeniis textibus, ut iam multis in regionibus, approbante Ecclesiae auctoritate, laudabiliter factum esse novimus.
Linguarum antiquarum cognitione et criticae artis subsidiis egregie instructus, exegeta catholicus ad illud accedat munus, quod ex omnibus ei impositis summum est, ut nempe germanam ipsam Sacrorum Librorum sententiam reperiat atque exponat. Quo in opere exsequendo ante oculos habeant interpretes sibi illud omnium maximum curandum esse, ut clare dispiciant ac definiant, quis sit verborum biblicorum sensus, quem litteralem vocant. Hanc litteralem verborum significationem omni cum diligentia per linguarum cognitionem iidem eruant, ope adhibita contextus, comparationisque cum assimilibus locis; quae quidem omnia in profanorum quoque scriptorum interpretatione in auxilium vocari solent, ut auctoris mens luculenter patescat. Sacrarum autem Litterarum exegetae, memores de verbo divinitus inspirato heic agi, cuius custodia et interpretatio ab ipso Deo Ecclesiae commissa est, non minus diligenter rationem habeant explanationum et declarationum magisterii Ecclesiae, itemque explicationis a Sanctis Patribus datae, atque etiam « analogiae fidei », ut Leo XIII in Encyclicis Litteris Providentissimus Deus sapientissime animadvertit (Leonis XIII Acta XIII pp. 345-346; Ench. Bibl. nn. 94-96). Singulari vero studio id agant, ut non tantum — id quod in quibusdam commentariis fieri dolemus — eas res exponant quae ad historiam, archaeologiam, philologiam ad aliasque huiusmodi disciplinas spectent; sed, illis quidem opportune allatis, quantum ad exegesin conferre possint, ostendant potissimum quae sit singulorum librorum vel textuum theologica doctrina de rebus fidei et morum, ita ut haec eorum explanatio non modo theologos doctores adiuvet ad fidei dogmata proponenda confirmandaque, sed sacerdotibus etiam adiumento sit ad doctrinam christianam corarn populo enucleandam, ac fidelibus denique omnibus ad vitam sanctam homineque christiano dignam agendam adserviat.
Talem cum dederint interpretationem, imprimis, ut diximus, theologicam, efficaciter illos ad silentium redigent, qui, asseverantes se vix quidquam in biblicis commentariis invenire, quod mentem ad Deum extollat, animum enutriat, interiorem vitam promoveat, ad spiritualem quamdam et mysticam, ut aiunt, interpretationem confugiendum esse dictitant. Quod quam parum recte profiteantur, ipsa multorum experientia docet, qui verbum Dei iterum atque iterum considerantes ac meditantes, suum animum perfecerunt, et erga Deum sunt vehementi amore permoti; idemque perpetua Ecclesiae institutio ac summorum Doctorum monita lucide ostendunt. Non omnis sane spiritualis sensus a Sacra Scriptura excluditur. Quae enim in Vetere Testamento dicta vel facta sunt, ita a Deo sapientissime sunt ordinata atque disposita, ut praeterita spirituali modo ea praesignificarent, quae in novo gratiae foedere essent futura. Quare exegeta, sicut litteralem, ut aiunt, verborum significationem, quam hagiographus intenderit atque expresserit, reperire atque exponere debet, ita spiritualem etiam, dummodo rite constet illam a Deo fuisse datam. Deus enim solummodo spiritualem hanc significationem et novisse potuit, et nobis revelare. Tamvero eiusmodi sensum in Sanctis Evangeliis nobis indicat, nosque edocet divinus ipse Servator; hunc etiam, Magistri exemplum imitati, Apostoli loquendo scribendoque profitentur; hunc perpetuo tradita ab Ecclesia doctrina ostendit; hunc denique antiquissimus liturgiae usus declarat, ubicumque rite adhiberi potest notum illud pronuntiatum : Lex precandi lex credendi est. Hunc igitur spiritualem sensum, a Deo ipso intentum et ordinatum, exegetae catholici ea diligentia patefaciant ac proponant, quam divini verbi dignitas exposcit; alias autem translatas rerum significationes ne tamquam genuinum Sacrae Scripturae sensum proferant, religiose caveant. Nam etsi, in concionatoris praesertim obeundo munere, amplior quidam Sacri Textus usus translata verborum ratione habitus, ad res fidei et morum illustrandas et commendandas utilis esse potest, dummodo moderate ac sobrie fiat, nunquam tamen obliviscendum est hunc verborum Sacrae Scripturae usum eidem esse quasi externum et adiectum; eumdemque hodie potissimum non carere periculo, cum christifideles, ii nominatim qui tam sacris quam profanis disciplinis instructi sint, quaerant quid ipse Deus in Sacris Litteris nobis significet, potius quam quid facundus orator vel scriptor, Bibliorum verbis dexteritate quadam adhibitis, exponat. Nec « vivus sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis » (Hebr. 4, 12), calamistris indiget, vel humana accommodatione, ut animos moveat ac percellat; ipsae enim Sacrae Paginae, Dei afflante Spiritu exaratae, per se nativo abundant sensu; divina virtute ditatae, per se valent; superno decore ornatae, per se lucent ac splendent, dummodo ab interprete tam integre et accurate explicentur, ut omnes thesauri sapientiae et prudentiae, quae in eis latent, in lucem proferantur.
Qua in re praestanda catholicus exegeta egregie iuvari poterit sollerti illorum operum studio, quibus Sancti Patres, Ecclesiae Dooctores, illustresque superiorum temporum interpretes Sacras Litteras explanarunt. Illi enim, etsi interdum eruditione profana et linguarum scientia minus instructi erant, quam nostrae aetatis interpretes, pro eo tamen, quod Deus in Ecclesia eis attribuit munere, suavi quadam eminent caelestium rerum perspicientia miroque mentis acumine, quibus divini eloquii profunda intime penetrant, et in lucem afferunt quidquid ad doctrinam Christi illustrandam sanctitatemque vitae promovendam conducere potest. Dolendum sane est pretiosos huiusmodi christianae antiquitatis thesauros non paucis e nostrorum temporum scriptoribus parum esse cognitos, neque historiae exegeseos cultores iam ea omnia peregisse, quae ad rem tanti momenti rite pervestigandam recteque aestimandam necessaria videantur. Utinam multi exsistant, qui catholicae Scripturarum interpretationis auctores et opera studiose perquirentes, ab iisdemque paene immensas congestas opes quasi exhaurientes, valide ad id conferant, ut et in dies magis appareat, quantopere divinam Sacrorum Librorum doctrinam perspexerint atque illustraverint, et hodierni quoque interpretes inde exemplum sumant opportunaque repetant argumenta. Sic enim tandem aliquando fiet et veterum doctrinae spiritualisque dicendi suavitatis, et recentiorum maioris eruditionis adultiorisque artis felix et fecunda coniunctio, novos utique fructus allatura in Divinarum Litterarum campo, nunquam satis exculto, nunquam exhausto.
Ac praeterea nostra quoque tempora ad Sacras Litteras penitius et accuratius interpretandas aliquid conferre posse iure meritoque sperare licet. Non enim pauca, inter ea praesertim quae ad historiam spectant, aut vix, aut non satis explicata sunt a superiorum saeculorum explanatoribus, quippe quibus fere omnes notitiae deessent ad illa magis illustranda necessariae. Quam difficilia ipsis quoque Patribus et quasi impervia quaedam fuerint, illis ostenditur, ut alia mittamus, conatibus, quos multi ex iisdem iterarunt ut prima interpretarentur Geneseos capita; itemque ex repetitis illis a S. Hieronymo tentaminibus ita vertendi Psalmos, ut litteralis, seu ex verbis ipsis expressus, eorum sensus clare patefieret. Alii denique habentur libri vel sacri textus, quorum difficultates recens demum detexit aetas, postquam ex altiore rerum antiquarum cognitione novae sunt obortae quaestiones, quibus aptius in causam introspiciatur. Perperam igitur quidam, scientiae biblicae condiciones haud recte perspicientes, nihil iam catholico nostrae aetatis exegetae dictitant ad ea addendum superesse, quae christiana antiquitas protulerit; cum, ex contrario, nostra haec tempora adeo multa proposuerint, quae nova investigatione novoque examine indigeant, et actuosum hodierni interpretis studium non parum exstimulent.
Nostra siquidem aetas, ut novas aggerit quaestiones novasque difficultates, ita, favente Deo, nova etiam praebet exegeseos subsidia et adiumenta. Inter haec illud videtur peculiari mentione dignum, quod catholici theologi, Sanctorum Patrum ac potissimum Angelici Communisque Doctoris doctrinam secuti, inspirationis biblicae naturam et effectus aptius perfectiusque explorarunt ac proposuere, quam praeteritis saeculis fieri assoleret. Ex eo enim edisserendo profecti, quod hagiographus in sacro conficiendo libro est Spiritus Sancti "organon" seu instrumentum, idque vivum ac ratione praeditum, recte animadvertunt illum, divina motione actum, ita suis uti facultatibus et viribus, ut propriam uniuscuiusque indolem et veluti singulares notas ac lineamenta » (cfr. Benedictus XV Enc. Spiritus Paraclitus: A. A. S. XII [1920] p. 390; Ench. Bibl. n. 461) ex libro, eius opera orto, facile possint omnes colligere. Interpres igitur omni cum cura, ac nulla quam recentiores pervestigationes attulerint luce neglecta, dispicere enitatur, quae propria fuerit sacri scriptoris indoles ac vitae condicio, qua floruerit aetate, quos fontes adhibuerit sive scriptos sive ore traditos, quibusque sit usus formis dicendi. Sic enim satius cognoscere poterit quis hagiographus fuerit, quidque scribendo significare voluerit. Neque enim quemquam latet summam interpretandi normam eam esse, qua perspiciatur et definiatur, quid scriptor dicere intenderit, ut egregie Sanctus Athanasius monet :« Hic, ut in omnibus aliis divinae Scripturae locis agere convenit, observandum, est, qua occasione locutus sit Apostolus, quae sit persona, quae res cuius gratia scripsit, accurate et fideliter attendendum est, ne quis illa ignorans, aut aliud praeter ea intellegens, a vera aberret sententia » (Contra Arianos I, 54 — Migne PG 26 col. 123).
Quisnam autem sit litteralis sensus, in veterum Orientalium auctorum verbis et scriptis saepenumero non ita in aperto est, ut apud nostrae aetatis scriptores. Nam quid illi verbis significare voluerint, non solis grammaticae; vel philologiae legibus, nec solo sermonis contextu determinatur; omnino oportet mente quasi redeat interpres ad remota illa Orientis saecula, ut subsidiis historiae, archaeologiae, ethnologiae aliarumque disciplinarum rite adiutus, discernat atque perspiciat, quaenam litteraria, ut aiunt, genera vetustae illius aetatis scriptores adhibere voluerint, ac reapse adhibuerint. Veteres enim Orientales, ut quod in mente haberent exprimerent, non semper iisdem formis iisdemque dicendi modis utebantur, quibus nos hodie, sed illis potius, qui apud suorum temporum et locorum homines usu erant recepti. Hi quinam fuerint, exegeta non quasi in antecessum statuere potest, sed accurata tantummodo antiquarum Orientis litterarum pervestigatione. Haec porro, postremis hisce decenniis maiore, quam antea, cura et diligentia peracta, clarius manifestavit, quaenam dicendi formae antiquis illis temporibus adhibitae sint, sive in rebus poëtice describendis, sive in vitae normis et legibus proponendis, sive denique in enarrandis historiae factis atque eventibus. Haec eadem pervestigatio id quoque iam lucide comprobavit, israëliticum populum inter ceteras Orientis veteres nationes in historia rite scribenda, tam ob antiquitatem, quam ob fidelem rerum gestarum relationem singulariter praestitisse; quod quidem ex divinae inspirationis charismate atque ex peculiari historiae biblicae fine, qui ad religionem pertinet, profecto eruitur. Nihilominus etiam apud Sacros Scriptores, sicut apud ceteros antiquos, certas quasdam inveniri exponendi narrandique artes, certos quosdam idiotismos, linguis praesertim semiticis proprios, approximationes quae dicuntur, ac certos loquendi modos hyperbolicos, immo interdum etiam paradoxa, quibus res menti firmius imprimantur, nemo sane miretur, qui de inspiratione biblica recte sentiat. A Libris enim Sacris nulla aliena est illarum loquendi rationum, quibus apud veteres gentes, praesertim apud Orientales, humanus sermo ad sententiam exprimendam uti solebat, ea tamen condicione, ut adhibitum dicendi genus Dei sanctitati et veritati haud quaquam repugnet, quemadmodum, pro sagacitate sua, iam ipse Angelicus Doctor hisce verbis animadvertit :« In Scriptura divina traduntur nobis per modum, quo homines solent uti » (Comment. ad Hebr. cap.I, lectio 4). Sicut enim substantiale Dei Verbum hominibus simile r'actum est quoad omnia « absque peccato » (Hebr. 4, 15), ita etiam Dei verba, humanis linguis expressa, quoad omnia humano sermoni assimilia facta sunt, excepto errore; quod quidem utpote providentis dei "συγκατάβασιν" seu « condescensionem », iam Sanctus Ioannes Chrysostomus summis laudibus extulit, et in Sacris Libris haberi iterum iterumque asseveravit (cfr. v. g. In Gen. I, 4 [Migne PG 53 col. 34-35]; In Gen. 2, 21 [ib. col. 121]; In Gen. 3, 8 [ib. col. 135]; Hom. 15 in Io. ad I, 18 [Migne PG 59 col. 97 s.]).
Quapropter catholicus exegeta, ut hodiernis rei biblicae necessitatibus rite satisfaciat, in exponenda Scriptura Sacra, in eademque ab omni errore immuni ostendenda et comprobanda, eo quoque prudenter subsidio utatur, ut perquirat quid dicendi forma seu litterarum genus, ab hagiographo adhibitum, ad veram et genuinam conferat interpretationem; ac sibi persuadeat hanc officii sui partem sine magno catholicae exegeseos detrimento neglegi non posse. Non raro enim — ut hoc solummodo attingamus — cum Sacros Auctores ab historiae fide aberrasse, aut res minus accurate rettulisse abiurgando nonnulli iactant, nulla alia de re agi comperitur, nisi de suetis illis nativis antiquorum dicendi narrandique modis, qui in mutuo hominum inter se commercio passim adhiberi solebant, ac reapse licito communique more adhibebantur. Iusta igitur mentis aequitas postulat, ut haec, cum in divino eloquio, quod pro hominibus verbis humanis exprimitur, inveniantur, non magis erroris arguantur, quam cum eadem in cotidiano vitae usu habeantur. Cognitis igitur accurateque aestimatis antiquorum loquendi scribendique modis et artibus, multa dissolvi poterunt, quae contra Divinarum Litterarum veritatem fidemque historicam opponuntur; neque minus apte eiusmodi studium ad Sacri Auctoris mentem plenius illustriusque perspiciendam conducet.
Nostri igitur rerum biblicarum cultores in hanc quoque rem animum debita diligentia intendant, neque quidquam omittant, quod novitatis attulerint, cum archaeologia, tum antiqua rerum gestarum historia priscarumque litterarum scientia, quodque aptum sit, quo melius veterum scriptorum mens, eorumque ratiocinandi, narrandi scribendique modus, forma et ars cognoscatur. Qua in causa laicorum etiam ordinis catholici viri animadvertant se non tantum ad profanae doctrinae utilitatem conferre, sed de re quoque christiana optime mereri, si omni, qua par est, sedulitate ac studio rebus antiquis explorandis et investigandis se dedant, et ad quaestiones id genus, hucusque minus claras et perspicuas, enodandas pro viribus adiuvent. Omnis enim humana cognitio, etiamsi non sacra, ut suam habet quasi insitam dignitatem et excellentiam — quippe quae sit quaedam finita participatio infinitae cognitionis Dei — ita novam altioremque dignitatem et quasi consecrationem assequitur, cum ad res ipsas divinas clariore luce collustrandas adhibetur.
Per provectam illam, de qua supra diximus, orientaliuin rerum antiquarum explorationem, per ipsius primigenii textus accuratiorem investigationem, itemque per ampliorem diligentioremque tum linguarum biblicarum, tum earum quoque omnium, quae ad Orientem pertinent, cognitionem, feliciter, suffragante Deo, contigit, ut non paucae ex quaestionibus illis, quas Decessoris Nostri imm. rec. Leonis XIII aetate, contra Sacrorum Librorum authentiam, antiquitatem, integritatem, fidemque historicam critici ab Ecclesia alieni, vel eidem etiam adversantes habuere, hodie iam expeditae ac solutae sint. Exegetae enim catholici, iisdem doctrinae armis recte usi, quibus adversarii non raro abutebantur, illas protulerunt interpretationes, quae et catholicae institutioni genuinaeque a maioribus traditae sententiae congruae sunt, et una simul pares evasisse videntur difficultatibus, quas sive novae explorationes novaque inventa attulerint, sive antiquitas nostris temporibus enodandas reliquerit. Inde autem evenit, ut Bibliorum auctoritatis et veritatis historicae fiducia, tot impugnationibus apud quosdam aliquatenus labefactata, hodie apud catholicos in integrum restituta sit; quin immo scriptores non desunt etiam non catholici, qui inquisitionibus sobrio et aequo animo institutis, ad id adducti sint, ut. relictis recentiorum placitis, ad antiquiores sententias, saltem hic illic, redierint. Quae rerum mutatio magna ex parte indefesso illi debetur labori, quo catholici Sacrarum Litterarum explanatores, difficultatibus omnisque generis obstaculis minime perterriti, totis viribus contenderunt, ut iis, quae hodierna eruditorum hominum pervestigatio, sive in archaeologiae, sive in historiae ac philologiae rebus ad novas quaestiones solvendas attulisset, debito modo uterentur.
Nemo tamen miretur non omnes adhuc esse difficultates expeditas atque evictas, sed graves etiam hodie quaestiones catholicorum exegetarum mentes non parum agitare. Quam ad rem non est profecto concidendum animo; neque est obliviscendum, in humanis disciplinis rem non aliter se habere atque in rerum natura : videlicet incepta paulatim crescere, ac non posse nisi post multos labores colligi fructus. Ita factum est, ut quaedam, quae elapsis temporibus non solutae ac suspensae haberentur disputationes, nostra demum aetate, progredientibus studiis, feliciter enodatae sint. Quamobrem fore spes est, ut illae etiam, quae nunc maxime implicatae maximeque arduae videantur, constanti conamine tandem aliquando plena luce pateant. Quodsi optata enodatio diu tardet, nec nobis arrideat, sed forte posteris assequendus rerum felix relinquatur exitus, nemo idcirco succenseat, cum id ad nos quoque pertinere sit aequum, quod Patres, ac potissimum Augustinus (cfr. S. Aug. Epist. 149 ad Paulinum n. 34 [Migne PL 33 col. 644] ; De diversis quaestionibus q. 53 n. 2 [ib. 40 col. 36]; Enarr. in Ps. 146, n. 12 [ib. 37 col.1907]), suo tempore monuere : Deum nempe Sacros, quos ipse inspiravit, Libros consulto difficultatibus adspersisse, ut et intentius ad eos evolvendos et perscrutandos excitaremur, et salubriter mentis nostrae limites experti, debita animi demissione exerceremur. Nihil igitur mirum, si unius alteriusve quaestionis nullum unquam habebitur responsum plane perfectum, cum interdum agatur de rebus obscuris et a nostris temporibus nostraque experientia nimis longe remotis; et cum etiam exegesis, sicut ceterae graviores disciplina , sua habere possit secreta, quae mentibus nostris impervia, quibusvis conatibus aperiri nequeant. Hac tamen in rerum condicione catholicus interpres, actuoso fortique suae disciplinae amore actus, ac Sanctae Matri Ecclesiae sincere devotus, neutiquam retineri debet, quominus difficiles quaestiones, hucusque nondum enodatas, iterum atque iterum aggrediatur, non modo ut, quae ab adversariis opponantur, propulset, sed ut solidam etiam explicationem reperire enitatur, quae et cum Ecclesiae doctrina, cum iisque nominatim, quae de Sacra Scriptura ab omni errore immuni tradita sunt, fideliter concordet, et certis quoque profanarum disciplinarum conclusionibus debito modo satisfaciat. Horum autem strenuorum in vinea Domini operariorum conatus non solummodo aequo iustoque animo, sed summa etiam cum caritate iudicandos esse ceteri omnes Ecclesiae filii meminerint; qui quidem ab illo haud satis prudenti studio abhorrere debent, quo quidquid novum est, ob hoc ipsum censetur esse impugnandum, aut in suspicionem adducendum. Illud enim imprimis ante oculos habeant, in normis ac legibus ab Ecclesia datis, de fidei morumque doctrina agi; atque inter multa illa, quae in Sacris Libris, legalibus, historicis, sapientialibus et propheticis proponuntur, pauca tantum esse quorum sensus ab Ecclesiae auctoritate declaratus sit, neque plura ea esse, de quibus unanimis Sanctorum Patrum sit sententia. Multa igitur remanent, eaque gravissima, in quibus edisserendis et explanandis catholicorum interpretum acumen et ingenium libere exerceri potest ac debet, ut ad omnium utilitatem, ad maiorem in dies doctrinae sacrae profectum, et ad Ecclesiae defensionem et honorem ex suo quisque viritim conferat. Haec vera filiorum Dei libertas, quae et Ecclesiae doctrinam fideliter teneat, et quaecumque profana attulerit cognitio, tamquam Dei donum grato accipiat animo et adhibeat, studio utique omnium elata ac sustentata, omnis sinceri fructus omnisque in scientia catholica solidi profectus condicio est et fons, ut praeclare admonet Decessor Noster fel. rec. Leo XIII cum dicit :« Nisi salva consensione animorum collocatisque in tuto principiis, non licebit ex variis multorum studiis magnos exspectare huius disciplinae progressus » (Litt. Apost. Vigilantiae : Leonis XIII Acta XXII q. 327; Ench. Bibl. n. 136).
Qui ingentes illos consideraverit labores, quos exegesis catholica per duo fere annorum milia suscepit, ut verbum Dei, per Sacras Litteras hominibus impertitum, penitius cotidie perfectiusque intellegatur, vehementiusque adametur, facile is sibi persuaserit christifidelibus, ac praesertim sacerdotibus, grave eiusmodi officium esse, ut thesauro illo a summis ingeniis por tot saecula congesto, copiose et sancte utantur. Sacros enim Libros Deus hominibus non ideo concessit, ut eorum satisfaceret curiositati, vel ut studendi investigandique praeberet argumentum, sed quemadmodum animadv,ertit Apostolus, ut divina haec eloquia nos possent « instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu » et « ut perfectus esset homo Dei ad omne opus bonum instructus » (cfr. 2 Tim. 3, 15. 17). Sacerdotes igitur, quibus aeternae fidelium salutis procuratio commissa est, postquam sacras paginas diligenti studio ipsi perquisierint, suasque precando meditandoque effecerint, supernas divini verbi opes sermonibus, homiliis, exhortationibus sedulo promant; iidemque christianam doctrinam sententiis ex Sacris Libris haustis confirment, praeclaris exemplis e sacra historia, ac nominatim e Christi Domini Evangelio illustrent, atque haec omnia — accommodationibus illis, privato arbitrio inductis et ex rebus longe alienis expetitis, quae quidem divini sermonis non usus sed abusus sunt, studiose diligenterque vitatis -- adeo eloquenter, adeo dilucide clareque proponant, ut fideles non solum ad vitam recte conformandam moveantur et incendantur, sed summam etiam animo concipiant Scripturae Sacrae venerationem. Hanc porro venerationem sacri Antistites in fidelibus sibi commissis satius in dies augere et perficere studeant, provectis omnibus inceptis illis, quibus viri, apostolico studio repleti, Sacrorum Librorum inter catholicos cognitionem et amorem excitare ac fovere laudabiliter nituntur. Faveant igitur atque auxilium praestent piis illis consociationibus, quibus propositum sit Sacrarum Litterarum, Evangeliorum potissimum, edita exemplaria inter fideles diffundere, eorumque cotidiana lectio studiosissime curare ut in christianis familiis rite sancteque fiat; Sacram Scripturam, in vulgatas hodie linguas probante Ecclesiae auctoritate conversam, et alloquio et usu, ubi per liturgiae leges licet, efficaciter commendent; ac publicas de rebus biblicis dissertationes, seu acroases, aut ipsi habeant, aut ab aliis apprime peritis sacris oratoribus habendas curent. Commentarios vero, qui tanta cum laude tantoque cum fructu in variis terrarum orbis partibus statis temporibus eduntur, sive ad quaestiones ex scientiae ratione tractandas et exponendas, sive ad huiusmodi investigationum fructus, vel ministerio sacro, vel fidelium utilitati accommodandos, omnes sacrorum administri pro viribus sustentent et inter varios gregis sui coetus et ordines apposite divulgent. Qui quidem sacrorum administri haec omnia, et quaecumque id genus alia apostolicum studium ac sincerus divini verbi amor ad excelsum hoc propositum apta invenerit, efficax sibi in animorum cura auxilium esse futurum persuasum habeant.
Neminem autem fugit haec omnia a sacerdotibus rite perfici non posse, nisi ipsimet, dum in Seminariis commorati sunt, Sacrae Scripturae actuosum ac perennem imbiberint amorem. Quare sacrorum Antistites, quibus Seminariorum suorum paterna incumbit cura, diligenter vigilent, ut in hac quoque re nihil omittatur, quod ad eiusmodi finem assequendum iuvare possit. Sacrae autem Scripturae magistri totam de re biblica institutionem in Seminariis ita perficiant, ut adulescentes ad sacerdotium atque ad divini verbi ministerium efformandos ea Sacrarum Litterarum cognitione instruant, eoque erga illas imbuant amore, sine quibus uberes apostolatus fructus haberi nequeunt. Quare exegetica explanatio ad rationem potissimum theologicam spectet, supervacaneis vitatis disputationibus, atque iis praetermissis, quae curiositatem potius nutriant, quam veram foveant doctrinam solidamque pietatem; sensum litteralem, quem vocant, ac praesertim theologicum, ita solide proponant, ita scite explicent, ita ardenter inculcent, ut id quodammodo eorum alumnis contingat, quod Iesu Christi discipulis evenit Emmaus euntibus, qui, auditis Magistri verbis exclamarunt :« Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum aperiret nobis Scripturas? » (Luc. 24, 32). Sic Divinae Litterae futuris Ecclesiae sacerdotibus fiant et propriae cuiusque vitae spiritualis fons purus atque perennis, et sacri concionandi muneris, quod suscepturi sunt, alimentum ac robur. Quod quidem si gravissimae huius disciplinae in Seminariis magistri assecuti fuerint, se ad animorum salutem, ad rei catholicae profectum, ad Dei honorem et gloriam summopere contulisse, seseque opus perfecisse apostolico officio coniunctissimum, laeti sibi persuadeant.
Haec, quae diximus, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, si omni aetate necessaria sunt, multo magis profecto nostris urgent luctuosis temporibus, dum populi ac nationes fere omnes calamitatum pelago merguntur, dum immane bellum ruinis ruinas caedesque caedibus accumulat, dumque, acerbissimis populorum invicem excitatis odiis, in non paucis summo dolore cernimus non modo christianae animorum moderationis caritatisque, sed ipsius etiam humanitatis restingui sensum. His autem letiferis humanae consortionis vulneribus quisnam alius mederi potest, nisi ille, quem Apostolorum Princeps, amore ac fiducia plenus, his verbis appellat :« Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes » (Io. 6, 69). Ad hunc igitur oportet miserentissimum Redemptorem nostrum totis viribus reducere omnes: ipse enim est maerentium consolator divinus; ipse est, qui docet omnes — sive qui publica auctoritate praestant, sive qui oboediendi obsequendique tenentur officio — veri nominis probitatem, integram iustitiam, generosamque caritatem; ipse denique est, ipseque unus, qui firmum exsistere potest pacis tranquillitatisque fundamentum atque praesidium. « Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus » (1 Cor. 3, 11). Hunc autem salutis auctorem Christum eo plenius cognoscent homines, eo impensius adamabunt, eo fidelius imitabuntur, quo studiosius ad Sacrarum Litterarum, Novi praesertim Testamenti, cognitionem meditationemque permoti erunt. Nam, ut Stridonensis ait: « Ignoratio Scripturarum, ignoratio Christi est »(S. Hieron. In Isaiam, prologus — Migne PL 24 col. 17), et « si quidquam est, quod in hac vita sapientem virum teneat, et inter pressuras et turbines mundi aequo animo manere persuadeat, id esse vel primum reor, meditationem et scientiam Scripturarum » (Ib. In Ephesios, prologus - Migne PL 26 col. 439). Hinc enim qui adversis afflictisque rebus fatigantur atque opprimuntur, vera haurient solacia, divinamque ad patiendum, ad sustinendum virtutem; hinc — ex Sanctis nempe Evangeliis — omnibus adest Christus, summum atque perfectum iustitiae, caritatis, misericordiaeque exemplar; ac laniato et trepido humano generi patent divinae illius gratiae fontes, qua posthabita ac neglecta, populi populorumque rectores rerum tranquillitatem animorumque concordiam nullam inire, nullam stabilire poterunt; inde denique omnes discent Christum, « qui est caput omnis principatus et potestatis »(Col. 2, 10) et « qui factus est nobis sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio » (1 Cor. 1, 30).
* * *
His igitur, quae ad Sacrarum Scripturarum studia hodiernis necessitatibus accommodanda spectant, expositis et commendatis, iam reliquum est, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, ut Bibliorum cultoribus, quotquot devoti sunt Ecclesiae filii, eiusque doctrinae et normis fideliter obsequuntur, non modo paterna gratulemur voluntate quod ad munus adeo excelsum delecti et vocati sint, sed animum etiam addamus, ut opus feliciter susceptum, renovatis in dies viribus, omni studio, omnique cura exsequi pergant. Excelsum dicimus munus: quid enim sublimius, quam ipsum verbum Dei, Spiritu Sancto inspirante hominibus datum perscrutari, explicare, fidelibus proponere, ab infidelibus defendere? Pascitur hoc spirituali cibo ipse interpretis animus, nutriturque « ad commemorationem fidei, ad consolationem spei, ad exhortationem caritatis » (cfr. S. Aug. Contra Faustum 13, 18— Migne PL 42 col. 294; CSEL 25 p. 400). « Inter haec vivere, ista meditari, nihil aliud nosse, nihil quaerere, nonne vobis videtur iam hic in terris regni caelestis habitaculum? » ( S. Hieron. Ep. 53, 10 - Migne PL 22 col. 549; CSEL 54 p. 463). Pascantur hoc eodem cibo fidelium quoque mentes, quae inde Dei cognitionem et amorem, ac proprii cuiusque sui animi profectum et felicitatem hauriant. Omni igitur mente huic sancto negotio divini eloquii explanatores se dedant. « Orent ut intellegant » (S. Aug. De doctr. christ. 3, 56 - Migne PL 34 col. 89); laborent, ut in Sacrarum Paginarurn secreta altius in dies introspiciant; doceant et concionentur, ut verbi Dei thesauros aliis etiam reserent. Quae revolutis saeculis praeclari illi Sacrae Scripturae interpretes magno cum fructu praestitere, id hodierni quoque pro facultate aemulentur, ita quidem ut, sicut elapsis temporibus, ita etiam in praesens eximios Ecclesia habeat in Divinis exponendis Litteris doctores; atque christifideles, eorum opera ac labore, omnem Sacrarum Scripturarum percipiant lucem, exhortationem, laetitiam. Quo in arduo sane ac gravi munere ipsi quoque « solatio Sanctos Libros » (1Mach. 12, 9) sibi habeant, ac propositae mercedis sint memores: quandoquidem qui « docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates » (Dan. 12, 3).
Interea vero, dum omnibus Ecclesiae filiis, ac nominatim biblicae disciplinae praeceptoribus, adulescenti clero sacrisque oratoribus vehementer optamus, ut eloquia Dei perpetuo meditantes, gustent quam bonus et suavis sit spiritus Domini (cfr. Sap. 12, 1); caelestium munerum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, vobis singulis universis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, Apostolicam Benedicionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXX mensis Septembris, in festo S. Hieronymi, Doctoris in exponendis Sacris Scripturis Maximi, anno MDCCCCXXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, V,
Quinto anno di Pontificato, 2 marzo 1943 - 1° marzo 1944, pp. 327-353
Tipografia Poliglotta Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana