Index   Back Top Print

[ LA ]

  PIUS PP. XII

LITTERAE ENCYCLICAE

SEMPITERNUS REX CHRISTUS*

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS,
 EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS, PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES : DE OECUMENICA CHALCEDONENSI
 SYNODO QUINDECIM ABHINC SAECULIS CELEBRATA.

VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

Sempiternus Rex Christus, antequam Petro, Ioannis filio, Ecclesiae polliceretur principatum, percontatus discipulos, quid de Se homines ipsique Apostoli sentirent, singulari laudavit praeconio fidem, cunctas infernas concutiones et procellas victuram, quam ille, caelestis Patris coruscante lumine, hisce declaraverat verbis: « Tu es Christus, Filius Dei vivi » (Matth. 16, 16). Hanc fidem, quae Apostolorum coronas, Martyrum palmas, lilia Virginum parat quaeque est virtus Dei in salutem omni credenti (cfr. Rom. 1, 16), tres potissimum Oecumenicae Synodi efficaciter tuitae sunt et luculenter collustrarunt: Nicaena nempe, Ephesina et Chalcedonensis; ex qua quidem peracta hoc labente anno quindecim revoluta explentur saecula. Decet autem ad laetissimum hoc concelebrandum eventum tum Romae tum toto catholico orbe peragi sollemnia, quae, debitis persolutis Deo gratiis, omnium salutarium consiliorum satori, suaviter commoto animo indicimus.

Quemadmodum enim fel. rec. Decessor Noster Pius XI Sacrum Nicaenum Concilium anno MCMXXV in hac alma urbe sollemniter commemorari voluit, iternque Sacrum Ephesinum Concilium anno MCMXXXI per Encyclicas Litteras Lux veritatis in memoriam revocavit, ita et Nos hasce per Litteras parili aestimatione et cura Chalcedonense Concilium recensemus: Synodi quippe Ephesina et Chalcedonensis cum ipsam hypostaticam Verbi Incarnati unionem spectent, indissolubili vinculo inter se conectuntur; utraque iam antiquitus summo pollent honore tum apud Orientales, quos penes etiam liturgica commemoratione recoluntur, tum apud Occidentales, teste ipso S. Gregorio cognomine Magno, qui eadem extollens haud secus ac duo superiore saeculo celebrata Oecumenica Concilia, Nicaenum nempe et Constantinopolitanum, hanc mentione dignam protulit sententiam: « In his, velut in quadrato lapide, sanctae fidei structura consurgit, et cuiuslibet vitae atque actionis exsistat, quisquis eorum soliditatem non tenet, etiam si lapis esse cernitur, tamen extra aedificium iacet » (Registrum Epistularum, I, 25 [al. 241: PL 77, 478; ed Ewald, I, 36).

Hoc sane eventum eiusque rerum adiuncta si intento animo considerentur, duo prae ceteris emergunt et eminent, quae, quantum fieri potest, in apricum proferre volumus : nempe Romani Pontificis primatus; qui e gravissima fidei christologica controversia aperte eluxit, ac magnum pondus atque momentum Chalcedonensis in re dogmatica definitionis. Illum ne morentur, maiorum suorum instituta et exempla secuti, debita vereri observantia ii qui, ob nequitiam temporum, praesertim in Orientalibus regionibus, ab Ecclesiae gremio et unitate sunt seiuncti; hanc, vero, purioribus mentis oculis, ad Christi arcanum penetrantes, integram tandem excipiant qui Nestorianis et Eutychianis erroribus implicantur; eandemque altius et verius ii perpendant qui, nimio novarum rerum studio permoti, in mysterio, quo redempti sumus, dignoscendo sancte et inviolabiliter positos terminos aliquantum audent excutere. Omnes denique, qui catholico nomine censentur, validum inde incitamentum sumant, ut evangelicam incomparabilis pretii margaritam, labis immunem profitentes et servantes fidem, hanc animo et ore colant, addito, quod praecipuum est, suae ipsorum obsequio vitae, in qua quidquid absonum, indecorum, vituperabile est, auxiliante Dei misericordia, facessat et virtutum nitor refulgeat; ita enim eveniet ut Illius sint divinitatis consortes, qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps.

Iamvero, ut ex ordine procedamus, quae commemorantur res gestae ab exordio sunt repetendae. Totius controversiae auctor, quae in Chalcedonensi agitata est Synodo, Eutyches fuit, presbyter et in perinsigni Constantinopolitanae urbis coenobio archimandrita. Qui cum Nestorianam haeresim, ex qua duae in Christo asseverabantur esse personae, acerrime impugnaret, in contrarium incidit errorem.

 « Multum imprudens et nimis imperitus » (Leo M. ad Flavianum, Ep. 28, PL 54, 755 s.) obstinato praeter modum ingenio, haec adfirmabat: duo sunt distinguenda temporis momenta : ante Incarnationem duae erant Christi naturae, humana nempe et divina ; post unionem vero una tantum extitit, cum Verbum hominem absorbuisset; ex Maria Virgine ortum est Domini corpus, hoc tamen non est nostrae substantiae et materiae; siquidem humanum idem est, non tamen consubstantiale nobis neque ei quae Christum secundum carnem peperit (cfr. Flavianus ad Leonem M. Ep. 26: PL 54, 745); quocirca non in vera humana natura Christus est natus, passus, cruci adfixus et e sepulcro resurrexit.

Hac in re non animadvertebat Eutyches ante unionem nullo pacto humanam exstitisse Christi naturam, quippe quae ipso tempore Eius conceptionis esse coeperit; post unionem vero absurdum esse opinari unam tantum ex duabus naturis coalescere, quia nulla prorsus ratione duae verae certaeque naturae ad unam reduci possunt, eo vel magis quod natura divina infinita ac immutabilis est.

Qui sana mente huiusmodi opinationes consideraverit, facile viderit totum divinae dispensationis mysterium in umbrarum inania et intractabilia defluere.

Hoc sane prorsus novum, absurdum, Prophetarum oraculis et Evangelii vocibus, necnon apostolico Symbolo et Nicaenae fidei sancito dogmati repugnantissimum, ex Valentini et Apollinaris caveis depromptum, iis qui recte sapiebant facile patuit.

In peculiari quadam Synodo, Constantinopoli coacta, cui Sanctus Flavianus eiusdem urbis Antistes praeerat, Eutyches, qui suos errores per monasteria pertinaciter et late disseminabat, ab Eusebio Dorylaei Episcopo haeresis aperte incusatus, condemnatus est. Quod quasi per iniuriam contra se esset factum, qui Nestorianam impietatem repullulantem reprimeret, ad nonnullorum Antistitum, quorum praepollebat auctoritas, iudicium provocat. Huiusmodi reclamationis litteras ipse Sanctus Leo Magnus, Apostolicae Sedis Antistes, accepit, cuius splendidae solidaeque virtutes, vigil religionis et pacis studium, veritatis et Romanae Cathedrae dignitatis strenua tuitio, modulatissimo eloquio par in agendis rebus dexteritas in inexplebilem sui admirationem cuncta aeva traducunt. Quo nemo alius videbatur efficientior et aptior ad Eutychianum errorem refellendum, quippe qui in allocutionibus et litteris suis pia magnificentia et magnifica pietate extollere et celebrare soleret unius personae geminaeque in Christo naturae numquam satis praedicandum arcanum: « Catholica Ecclesia hac fide vivit, hac proficit, ut in Christo Iesu nec sine vera Divinitate humanitas, nec sine vera credatur humanitate Divinitas » (S. Leonis M. Ep. 28, 5; PL 54, 777).

Atqui cum archimandrita Eutyches Romani Pontificis patrocinio diffideret, versus ad artes et dolos, per Chrysaphium, quocum arcta erat familiaritate coniunctus, imperatori Theodosio II carissimum, a principe impetravit, ut sua causa recognosceretur et Ephesi alterum cogeretur Concilium eidemque Dioscorus, Alexandrinorum Episcopus, praeesset. Qui illi perquam amicus et Flaviano, Antistiti Constantinopolitano, infensus, dogmatum falsa similitudine captus, clictitabat, quemadmodum Cyrillus, decessor suus, unam in Christo personam, ita unam in Christo post « adunationem » naturam se velle strenuissime defendere. Illuc, rei pacificandae causa, Leo Magnus Legatos mittere non recusavit, qui, praeter alias, duas epistulas deferrent, alteram ad Synodum, alteram ad Flavianum, ubi Eutychiana errata perfectae cumulataeque doctrinae nitore refutabantur.

At vero in hac Ephesina Synodo, cui a Leone « Latrocinium » merito inditum nomen, Dioscoro et Eutychete imperitantibus, omnia vi manuque misceri coepta sunt; Apostolicis Legatis primus in assessu locus denegatus; Pontificis Maximi litterae legi prohibitae; per dolos et minas Episcoporum suffragia extorta; praeter alios Flavianus haeresis crimine insimulatus, pastorali munere exutus et in vincula coniectus, ubi terrestri functus est vita. Furentis Dioscori eo postea temeritas processit, ut in fandum nefas in apostolicae potestatis culmen excommunicationis telum intorquere sit ausus. Simulac res in praedatorio conciliabulo inique gestas ab Hilaro diacono pernovit, Leo cuncta illic decreta factave improbavit ac retractanda edixit, acerbo quidem moerore correptus, cuius et crebra materies erat etiam multorum deiectorum Antistitum ad ipsius iudicium provocatio.

Memoratu digna sunt ea quae tunc Flavianus et Theodoretus Cyrensis ad Summum Ecclesiae Pastorem scripserunt. Flaviani haec sunt verba: « Cum velut ex condicto quodam omnia adversum me iniqua procederent, post illam iniustam vocem quam contra me emisit [Dioscorus], sicut ipsi placuit, me appellante thronum Apostolicae Sedis principis Apostolorum Petri et universam beatam quae sub Vestram Sanctitatem est Synodum, statim me circumvallat multitudo militaris et volentem me ad sanctum altare confugere non concessit, sed nitebatur de eccelsia trahere » (Schwartz, Acta Conciliorum Oecumenicorum, II, vol. II, pars prior, p. 78). Theodoreti autem haec: « Si Paulus, praeco veritatis. . . ad magnum Petrum se contuli. . .  multo magis nos humiles et pusilli ad Apostolicam Sedem vestram accurrimus, ut Ecclesiarum ulceribus remedium a Vobis accipiamus. Vobis enim primas partes in omnibus tenere convenit. . . Ego Apostolicae vestrae Sedis exspecto sententiam Ante omnia ut a Vobis docear oro an me oporteat in hac iniusta depositione acquiescere, annon: Vestram enim sententiam exspecto » (Theodoretus ad Leonem M.; Ep. 52, 1. 5. 6: PL 54, 847 et 851; cfr. PG 83, 1311 s. et 1315 s).

Ad tantam labem delendam frequentibus litteris institit Leo Theodosium et Pulcheriam urgere, ut ii nimis adflictis rebus moderentur adeoque intra Italiae fines novum Concilium, Ephesina admissa purgaturum, cogeretur. Cum vero imperatorem Valentinianum III eiusque matrem Gallam Placidiam et coniugem Eudoxiam in Vaticanam Basilicam ingredientes, Episcoporum stipatus corona, excepisset, cum gemitibus et fletu, eis persuasit, ut pro viribus Ecclesiae ingravescenti squalori protinus praestarent remedium. Scripsit Augustus Augusto, ipsae scripsere Reginae. At frustra: Theodosius, astu et fraudibus circumventus, nihil quod perperam actum erat, emendavit. Cum autem ipse improviso interiit, eius soror Pulcheria imperio potita, Marcianum sibi coniugem et imperii socium accivit, qui ambo religionis et sapientiae laude sunt praeclari. Tum Anatolius, qui in Flaviani locum a Dioscoro, violato iure, suffectus erat, Leonis ad Flavianum de Incarnatione Domini epistulae subscripsit; Flaviani exuviae illustri pompa Constantinopolim translatae; deturbati e suis sedibus Episcopi in pristinum restituti; ac communis Eutychianae contagionis detestatio invalescere coepit, ita ut haud amplius videretur indicendum esse Concilium, eo vel magis quod ob barbarorum incursiones Romani Imperii status tutus non erat.

Nihilo secius hoc habitum celebratumque est, Imperatore optante, Summo autem annuente Pontifice.

Chalcedon erat urbs Bithyniae, prope Bosporum Thracium, e conspectu Constantinopolis, quae in opposito litore est sita. Huc in amplissimam suburbanam basilicam S. Euphemiae Virginis et Martyris octavo Idus Octobres a Nicaena urbe profecti, ubi hac de causa iam congregati erant, una convenere patres, omnes ex Orientalibus regionibus, duobus Afris exceptis domo profugis.

In meditullio Evangeliorum posito codice, ante sacri altaris cancellos undeviginti Imperatoris et Senatus procuratores sedebant. Pontificiae Legationis munera obierunt religiosissimi viri Paschasinus Lilybetanus in Sicilia Antistes, Lucentius Asculanus Episcopus, Bonifatius et Basilius presbyteri, quibus additus est Iulianus Coënsis Episcopus, ut iis curam actionemque suam adiutricem impenderet. Romani Pontificis Legati, primi inter Episcopos considebant ; primi nominantur, primi loquuntur, primi actibus subscribunt; delegata, qua praediti sunt auctoritate, aliena roborant aut reiciunt suffragia, ut manifesto contigit in damnatione Dioscori, quam hisce verbis ratam habuerunt: « Sanctissimus et beatissimus Archiepiscopus magnae et senioris Romae Leo, per nos et per praesentem sanctam Synodum, una cum ter beatissimo et omni laude digno beato Petro Apostolo, qui est petra et crepido catholicae Ecclesiae, et rectae fidei fundamentum, nudavit eum [Dioscorum] tam episcopatus dignitate, quam etiam et ab omni sacerdotali alienavit ministerio » (Mansi, Conciliorum amplissima collectio, VI, ro47, Act. III; Schwartz, II, vol. I, pars altera, p. 29 [225], Act. II).

Ceterum Pontificios Legatos non solummodo praesidendi auctoritatem exercuisse, verum etiam ab omnibus conciliaribus patribus, nemine adversante, iis praesidendi ius et honorem agnitum esse liquido constat ex synodica epistola ad Leonem missa: « Tu quidem — iidem scribunt sicut membris caput, praeeras in his qui tuum tenebant ordinem benevolentiam praeferens » (Synodus Chalcedonensis ad Leonem M. Ep. 98, PL 54, 951; Mansi, VI, 147).

Nostrum non est hic singula synodalia gesta revolvere, sed praecipua tantum, prout veritati in lumine collocandae et religioni fovendae utilia sunt, breviter attingere. Itaque non possumus, cum de Sedis Apostolicae dignitate quaestio agitetur, illius Concilii canonem XXVIII silentio praeterire, quo Constantinopolitanae episcopali sedi, utpote imperiali urbi, alter post Romanam sedem honoris locus tribuebatur. Quamvis ibidem nihil contra divinum iurisdictionis primatum, qui quidem pro explorato habebatur, actum esset, tamen idem canon, absentibus ac dein contradicentibus Pontificiis Legatis conflatus, atque adeo clandestinus et subrepticius, quavis iuris vi destitutus est et a S. Leone multas per litteras reprobatus et damnatus. Cui, ceterum, rescissoriae sententiae acquievere Marcianus et Pulcheria, imo etiam et ipse Anatolius, qui male ausum excusans, ita ad Leonem scripsit: « De his autem quae Costantinopolitanae gratia sedis sancita sunt in Chalcedonensi nuper universali Synodo, pro certo Beatitudo Vestra hoc habeat, nullam esse culpam in me . . ., sed Costantinopolitanae Ecclesiae reverendissimus clerus est, qui hoc habuit studium . . .; cum et sic gestorum vis omnis et confirmatio auctoritati Vestrae Beatitudinis fuerit reservata » (Anatolius ad Leonem M. Ep. 132, 4: PL 54, 1084; MANSI, VI, 278 S.).

At veniendum denique est ad totius causae cardinem, videlicet ad sollemnem catholicae fidei definitionem, qua Eutychetis perniciosus error repudiatus et damnatus est. In eiusdem Sacrae Synodi actione quarta imperialibus proceribus id poscentibus, ut novum fidei Symbolum conderetur, Paschasinus Pontificius Legatus, communis voti interpres, respondit minime hoc oportere, cum fidei Symbolorum et canonum ab Ecclesia receptorum satis iam esset: inter quae, hac super causa, primas agere partes epistulam Leonis ad Flavianum: Tertio vero [id est post Symbola Nicaenum et Constantinopolitanum eorumque declarationem a S. Cyrillo in Ephesina Synodo peractam] beatissimi atque apostolici viri, universali Ecclesiae papae Leonis, Nestorii et Eutychetis haeresim damnantis, directa scripta, quid vera fides habeat, exposuerunt. Similiter vero et sancta Synodus hanc fidem tenet, hanc sequitur » (MANSI, VII, 10).

Iuvat hic memorare praegraves huiusmodi S. Leonis de Verbi Incarnatione litteras ad Flavianum in tertia Concilii actione recitatas esse; ac vixdum anagnostae vox conticuerat, omnes qui aderant uno animo et ore conclamasse: « Haec patrum fides, haec Apostolorum fides. Omnes ita credimus, orthodoxi ita credunt. Anathema ei qui ita non credit. Petrus per Leonem ita locutus est » (SCHWARTZ, II, vol. I, pars altera, p. 81 [277], [Act. III] ; MANSI, VI, 971, [Act. II]).

Post haec, summo omnes consensu professi sunt Romani Antistitis documentum cum Nicaeno et Constantinopolitano Symbolis plane et perfecte convenire. Nihilo secius in synodali actione quinta, iterum iterumque Marciani ac Senatus procuratoribus id efflagitantibus, a lecto Consilio ex variis regionibus Episcoporum qui in oratorio aedis S. Euphemiae convenerant, nova exarata est fidei definitio; eaque ex prologo quodam, ex Symbolis Nicaeno et Constantinopolitano tum primum promulgato et ex sollemni Eutychianae doctrinae condemnatione constat. Hanc vero fidei regulam conciliares patres unanima consensione comprobarunt.

Rei pretium esse nunc, Venerabiles Fratres, putamus, ut in enucleando Romani Pontificis documento, praeclarissimo catholicae fidei vindice, aliquantisper immoremur. Ante omnia contra Eutychem haec asserentem: « Confiteor ex duabus naturis fuisse Dominum nostrum ante adunationem; post adunationem vero unam naturam confiteor » (S. LEONIS M. Ep. 28, 6 [PL 54, 777]), haud sine animi indignatione ita fulgurantis veritatis iubar sanctissimus Antistes opponit : « Miror tam absurdam tamque perversam eius professionem nulla iudicantium increpatione reprehensam...; cum tam impie duarum naturarum ante Incarnationem Unigenitus Dei Filius fuisse dicatur, quam nefarie postquam Verbum caro factum est, natura in eo singularis asseritur » (Ibid). Neque tenuiore impetu Nestorium, qui in devii itineris contraria ruit, idem percellit: « Propter hanc ergo unitatem personae in utraque natura intelligendam, et Filius hominis legitur descendisse de caelo, cum Filius Dei carnem de ea Virgine de qua est natus, assumpserit. Et rursus Filius Dei crucifixus dicitur ac sepultus cum haec non in Divinitate ipsa, qua Unigenitus consempiternus et consubstantialis est Patri, sed in naturae humanae sit infirmitate perpessus. Unde Unigenitum Filium Dei crucifixum et sepultum omnes etiam in Symbolo confitemur » (Ep. 28, 5: PL 54, 771; cfr. AUGUSTINUS, Contra sermonem Arianorum, c. 8 [PL 42, 688]).

Praeter utriusque in Christo naturae distinctionem perspicue illinc evincitur distinctio quoque proprietatum et operationum, quae geminae sunt illius naturae: « Salva igitur, ait, proprietate utriusque naturae, et in unam coëunte personam, suscepta est a maiestate humilitas, a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas » (Ep. 28, 3 : PL 54, 763; cfr. S LEONIS M. Serm. 21, 2 [PL 54, 192]). Et rursus: « Tenet enim sine defectu proprietatem suam utraque natura » (Ep. 28, 3 : PL 54, 765; cfr. Serm. 23, 2 [PL 54, 20I]).

Attamen duplex illarum proprietatum et operationum series uni Verbi Personae attribuuntur, quia « Unus idemque est . . . vere Dei Filius et vere hominis Filius » (Ep. 28, 4 [PL 54, 767]). Unde : « Agit enim utraque forma cum alterius communione quod proprium est, Verbo scilicet operante quod Verbi est, et carne exsequente quod carnis est » (Ibid). Usitata hic apparet idiomatum, ut aiunt, communicatio quam Cyrillus contra Nestorium iure vindicavit, solido hoc innixus effato utramque Christi naturam in unica Verbi persona subsistere, Verbi nempe ex Patre ante saecula geniti, secundum divinitatem, et ex Maria, secundum humanitatem, in tempore nati.

Haec ex Evangelio hausta celsaque doctrina, id haud diffitens quod in Ephesina Synodo decretum fuerat, reicit Eutychem, dum non parcit Nestorio; eidemque absolute perfecteque resonat Chalcedonensis Concilii dogmatica definitio, quae pariter in Christo duas distinctas naturas unamque personam perspicue et presse pronuntiat his verbis: « Sancta et magna et universalis Synodus. . . [eos], qui duas quidem ante unitatem naturas Domini fabulantur, unam vero post unitionem confingunt, condemnat. Sequentes igitur sanctos Patres, unum eundemque confiteri Filium et Dominum nostrum Iesum Christum consonanter omnes docemus, eundemque perfectum in deitate et eundem perfectum in humanitate, Deum verum et hominem verum, eundem ex anima rationali et corpore, consubstantialem Patri secundum deitatem, consubstantialem nobis eundem secundum humanitatem per omnia nobis similem absque peccato : ante saecula quidem de Patre genitum secundum deitatem, in novissimis autem diebus eundem propter nos et propter nostram salutem ex Maria Virgine Dei genitrice secundum humanitatem; unum eundemque Christum, Filium, Dominum, Unigenitum, in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum; nusquam sublata differentia naturarum propter unitionem, magisque salva proprietate utriusque naturae, et in unam personam atque subsistentiam concurrente : non in duas personas partitum aut divisum, sed unum eundemque Filium et Unigenitum Deum Verbum, Dominum Iesum Christum » (MANSI, 114 et 115).

Quodsi quaeratur, quanam ex ratione id contingat, ut in oppugnando errore tanto nitore tantaque efficacitate Chalcedonensis Concilii elocutiones praepolleant, inde remur potissimum hoc provenire, quod ibidem, qualibet amota ambiguitate, propriissima nomina adhibentur. Etenim in Chalcedonensi fidei definitione vocibus personae et hypostasis (pròsopon-upòstasis) eadem notio subicitur; nomini autem naturae (fùsis) alia vis inest neque unquam eius significatio pro illis nominibus sumitur.

Quapropter falso olim Nestoriani et Eutychiani opinabantur et aliqui nunc temporis rerum gestarum scriptores dictitant Chalcedonensem Synodum id quod in Ephesina statutum erat emendasse. Quin imo altera alteram perficit, ita ut praecipuae doctrinae christologicae synthesis seu compositio in oecumenicis Synodis Constantinopoli secundo ac tertio celebratis vigentior liqueat.

Dolendum sane est, quod veteres quidam Chalcedonensis Concilii adversarii, monophysitae quoque vocati, tam illimem, sinceram, integram fidem, ex verbis quibusdam antiquorum perperam intellectis, respuerunt. Quamvis enim repugnarent Eutycheti absurde loquenti de Christi naturam commixtione, tamen pertinaciter haeserunt pernotae sententiae: « Una natura Dei Verbi incarnata », qua Sanctus Cyrillus Alexandrinus tamquam a S. Athanasio tradita usus est, recto tamen mentis sensu cum naturam ad ipsam personam significandam transferret. A Chalcedonensibus vero patribus quod in illis vocibus labile et incertum erat prorsus fuit ademptum: aequantes enim nomina quae in trinitaria theologia adhibentur iis, quae Dominicam Incarnationem enuntiant, idem fecerunt naturam et essentiam (ousìa), idem personam et hypostasim, a quibus duo superiora nomina omnino distinguenda esse putarunt, dum a praedictis dissidentibus aequiparatur natura personae, non autem essentiae. Usitato igitur et puro sermone dicendum est in Deo unam esse naturam, tres personas; in Christo autem unam personam, duas naturas.

Ex nuper allata ratione evenit, ut nunc quoque nonnulli dissidentium coetus in Aegypto, Aethiopia, Syria, Armenia et alibi, in definienda Dominicae Incarnationis doctrina, verbis praecipue a recto tramite deflectere videantur; quod quidem ex eorum liturgicis et theologicis documentis coniectari licet.

Ceterum iam saeculo decimo secundo aliquis, qui apud Armenos summa pollebat auctoritate, quidnam ipse hac de re cogitaret, candido aperiebat eloquio : « Dicimus Christum unam naturam non confusione secundum Eutychem, neque diminutione iuxta Apollinarem, sed iuxta Cyrillum Alexandrinum, qui in libro Scholiorum adversus Nestorium ait: Una est natura verbi, quemadmodum et Patres docuerunt. . . Et nos quoque ex Sanctorum traditione id dicimus, minime vero iuxta heterodoxorum sententiam aut confusionem aut commutationem vel alterationem introducentes in unionem Christi, asserentes unam naturam, sed pro hypostasi, quam in Christo et vos dicitis; quod rectum est atque a nobis concessum, quodque idem valet omnino ac nostrum effatum: Unam naturam. . . Nec renuimus dicere " duas naturas ", dummodo non intelligatur per divisionem iuxta Nestorium, sed ut inconfusio demonstretur adversus Eutychem et Apollinarem » (Ita NERSES IV [ +1173] in Libello confessionis fidei, ad Alexium supremum exercitus byzantini Ducem: I. CAPPELLETTI, S. Narsetis Claiensis, Armenorum Catholici, opera, I, Venetiis, 1833, pp. 182-183).

Si tum est culmen gaudii et consummatio laetitiae sanctae cum in rem illud deducitur Psalmi : « Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum » (Ps. 132, 1); si tum Dei gloria maximae omnium utilitati iuncta collucet, cum plena veritas et plena caritas Christi oves consociant, viderint ipsi, quos supra amanter et dolenter memoravimus, an fas sit et expediat se, praesertim ob quandam initio exortam verborum ambiguitatem, adhuc distinere ab Ecclesia una et sancta, fundata in sapphiris (cfr. Is. 54, 11), in Prophetis videlicet et Apostolis, ipso summo angulari lapide Christo Iesu! (cfr. Eph. 2, 20).

Contra Chalcedonensem fidei professionem vehementer pugnat etiam, extra catholicae religionis saepta latius diffusum, opinionis commentum, cui locus quidam epistulae Pauli Apostoli ad Philippenses (Phil. 2, 7) temere et perperam intellectus ansam et speciem praebuit — kenotica doctrina vocatum — ex quo in Christo Verbi divinitatis ademptio confingitur : nefandum quidem inventum, quod, aeque atque ei oppositus docetismus reprobandum, integrum Incarnationis et Redemptionis mysterium in exsanguia et vana spectra traducit. « In integra veri hominis perfectaque natura — ita granditer Leo Magnus docet — verus natus est Deus, totus in suis, totus in nostris » (Ep. 28, 3: PL 54, 763. Cfr. Serm. 23, 2 [PL 54, 201 ]).

Quamvis nihil prohibeat quominus humanitas Christi, etiam psychologica via ac ratione, altius investigetur, tamen in arduis huius generis studiis non desunt qui plus aequo vetera linquant, ut nova astruant et auctoritate ac definitione Chalcedonensis Concilii perperam utantur, ut a se elucubrata suffulciant. 

Hi humanae Christi naturae statum et conditionem ita provehunt ut eadem reputari videatur subiectum quoddam sui iuris, quasi in ipsius Verbi persona non subsistat. At Chalcedonense Concilium, Ephesino prorsus congruens, lucide asserit utramque Redemptoris nostri naturam « in unam personam atque subsistentiam » convenire vetatque duo in Christo poni individua, ita ut aliquis « homo assumptus », integrae autonomiae compos, penes Verbum collocetur.

S. Leo autem non solum eandem amplectitur sententiam, verum etiam indicat et ostendit fontem, ex quo pura huiusmodi instituta derivat: « Quidquid, ait, a nobis scriptum est, ex apostolica et evangelica probatur sumptum esse doctrina » (Ep. 152 [PL 54, 1123]).

Re quidem vera, Ecclesia a priscis temporibus et scriptis documentis et sermonibus et liturgicis precibus aperte absoluteque profitetur Unigenitum ex substantia Patris Dei Filium, Dominum nostrum Iesum Christum, Verbum incarnatum, in terris natum esse et passum, crucis stipiti adfixum atque, postquam e sepulcro resurrexerat, ad caelos ascendisse. Praeter haec, Sacrarum Scripturarum eloquia uni Christo, Filio Dei, humana eidemque, Filio hominis, tribuunt divina.

Evangelista siquidem Ioannes declarat: « Verbum caro factum est » (Io. r, 14); Paulus autem de Eo scribit: « Qui cum in forma Dei esset humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem » (Phil. 2, 6-8); vel: « At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere » (Gal. 4, 4); ac Divinus ipse Redemptor indubitabiliter pronuntiat: « Ego et Pater unum sumus » (Io. 10, 30); et rursus : « Exivi a Patre et veni in mundum » (Io. 16, 28). Superna origo Redemptoris nostri item ex hoc Evangelii loco coruscat: « Descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me » (Io. 6, 38). Atque ex eo: « Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos » (Eph. 4, 10). Quem quidem sermonem ita S. Thomas Aquinas commentando collustrat: « Qui descendit, ipse est qui ascendit. In quo designatur unitas personae Dei et hominis. Descendit enim Filius Dei assumendo humanam naturam, ascendit autem Filius hominis secundum humanam naturam ad vitae immortalis sublimitatem. Et sic est idem Filius Dei, qui descendit et Filius hominis qui ascendit » (S. THOMAS Comm. in Ep. ad Ephesios, c. IV, lect. III, circa finem).

Hanc eandem sententiam praeclare Decessor Noster Leo M. hisce verbis enuntiaverat: « Quia iustificandis hominibus hoc principaliter opitulatur, quod Unigenitus Dei etiam Filius hominis esse dignatus est, ut omooùsios Patri Deus, id est unius substantiae, idem homo verus et secundum carnem matri consubstantialis exsisteret; utroque gaudemus, quia non nisi utroque salvamur : in nullo dividentes visibilem ab invisibili, corporeum ab incorporeo, passibilem ab impassibili, palpabilem ab impalpabili, formam servi a forma Dei; quia etsi unum manet ab aeternitate, aliud coepit a tempore; quae tamen in unitatem convenerunt, nec separationem possunt habere nec finem » (S. LEONIS M. Serm. 30, 6 [PL 54, 233 s.]).

Tantummodo igitur si sancta et indemni fide credatur unam in Christo esse personam, Verbi scilicet, in quam duae naturae, prorsus invicem distinctae, divina et humana, diversae quoque proprietatibus et operationibus, confluunt, redemptionis nostrae magnificentia et pietas apparent numquam satis enarrandae.

O celsitas misericordiae et iustitiae Dei, quae sontibus subvenit et filios sibi comparavit! O incurvati deorsum caeli, ut, hiemalibus abscedentibus brumis, flores apparerent in terra nostra (cfr. Cant. 2, 11 s.) et fieremus novi homines, nova creatura, novum figmentum, gens sancta subolesque caelestis! Nimirum Verbum carne sua vere est passum, in cruce sanguinem suum fudit Aeternoque Patri perquam effluens satisfactionis pretium pro nobis noxiis exsolvit: ex quo fit, ut salutis spes certa illis adfulgeat, qui fide non ficta et caritate non segni Ipsi adhaereant et, partae ab Eo gratiae auxilio, iustitiae fructus producant.

Tam insignium et gloriosorum Ecclesiae annalium evocata memoria sponte naturaque sua efficit, ut ad Orientales amantiore paternae voluntatis Nostrae affectu, cogitationes Nostras convertamus. Sacrosancta enim Chalcedonensis universalis Synodus ipsorum praecipuae est monumentum laudis, cuncta haud dubie duraturum per aeva : ibidem siquidem, praeeunte Apostolica Sede, ab ingenti orientalium Episcoporum cohorte doctrina de unitate Christi, in cuius unam personam distincte et inconfuse naturae duae, divina et humana, conveniunt, cum impio ausu adulterata esset, et vigilanter defensa fuit et mirabiliter declarata. At, proh dolor, multi in orientalibus plagis, ab unitate mystici Corporis Christi, cuius hypostatica unio est spectatissimum exemplar, longam per saeculorum seriem misere abscesserunt. Nonne id sanctum, salutare Deique voluntati congruens est, ut omnes tandem aliquando ad unicum redeant ovile?

Quod ad Nos attinet, volumus eos id perspectum habere cogitationes Nostras esse pacis, et non adflictionis (cfr. Ier. 29, 11). Ceteroqui satis constat hoc et opere Nos demonstrasse : quodsi, cogente necessitate, hac in re gloriamur, in Domino gloriamur, qui bonae cuiuslibet voluntatis est dator. Etenim Decessorum Nostrorum vestigia secuti, adsiduam operam navavimus, ut ad Catholicam Ecclesiam reditus Orientalibus facilior evadat : eorum legitimos ritus tutati sumus; studia quae eos spectant proveximus; leges iis providas promulgavimus; Sacrum Consilium in Romana Curia pro Ecclesia Orientali constitutum magna sollicitudine affecimus; Armenorum Patriarcham Romanae purpurae decore insignivimus.

Cum recens autem furebat bellum et inopia, inedia, morbi bello parta erant, Nos, nullo discrimine facto hos inter ac illos, qui vocitare Nos patrem solent, ubique allevare ingravescentia mala studuimus: viduis, pueris, senibus, aegrotis auxiliari connisi sumus; o beatiores sane, si adaequare optatis opes valuissemus. Hanc igitur Apostolicam Sedem, cui praeesse est prodesse, hanc divinitus erectam inconcussam veritatis rupem, ii qui calamitosa ob tempora ab ea seiuncti sunt, prae oculis habentes atque imitati Flavianum, novum Ioannem Chrysostomum in rebus asperis pro iustitia obeundis, Chalcedonenses conciliares patres, membra excellentissima mystici Corporis Christi, Marcianum fortem, mitem sapientemque principem, Pulcheriam, lilium regia et intemerata pulchritudine candens, ne tardent debito colere obsequio : ex quo ad Ecclesiae unitatem reditu in commune chistiani orbis emolumentum uberem bonorum fontem effluxurum esse prospicimus.

Profecto Nos minime latet inveteratum praeiudicatarum opinionum cumulum tenaciter praepedire, quominus in novissima Caena a Christo suppliciter Aeterno Patri adhibitae pro Evangelii asseclis preces: « Ut omnes unum sint » (Io. 17, 21) ad felicissimum effectum adducantur. At novimus quoque tantam esse vim precum, si orantes, veluti agmine facto, secura fide et conscientia munda effervescant, ut mons quoque tolli et in mare praeceps agi possit (cfr. Marc. 11, 23). Optamus igitur et cupimus ut omnes, quibus cordi est studiosa revocatio ad christianam amplectendam unitatem — nemo quidem qui Christi est tantum negotium parvipendat — comprecationes supplicationesque Deo fundant, a quo auctore ordo, unitas, pulchritudo exoriuntur, ut optimi cuiusque digna laude vota in rem haud sero deducantur. Explanat profecto iter, quo assequenda est huiusmodi meta, tranquillior sine ira et studio indagatio, qua magis quam exactis aetatibus vetera gesta retexi atque perpendi nunc solent.

Verumtamen aliud est, quod instantissime efflagitat, ut sub unico signo christiani nominis acies contra inferni hostis turbulentissimos impetus, quam primum coalescant et militent. Quem non terret invidia et feritas, qua osores Dei, in multis terrarum orbis plagis, quidquid est divinum et christianum delere minantur aut evellere contendunt? Contra confoederatos horum cuneos pergere non possunt disiuncti et dispersi morari quotquot, baptismi sacro charactere insigniti, officio suo ad bonum certandum Christi certamen deputantur.

Vincula, cruciatus, tormenta, gemitus, cruor eorum qui, noti vel ignoti, innumera multitudo, recens et nunc quoque ob virtutis constantiam et christianae fidei professionem perpessi sunt et perpetiuntur, voce quadam in dies resonantiore ad sanctam huiusmodi amplexandam Ecclesiae unitatem omnes compellunt.

Spes reditus fratrum et filiorum, iam diu ab Apostolica hac Sede dissidentium, fortior facta est ex tot aliorum fratrum filiorumque asperata et cruentata martyriis cruce : nemo salutare Dei opus impediat aut neglegat! Ad huius reditus utilitates et gaudia paterno hortatu compellimus et devocamus eos quoque qui Nestoriana et Monophysitica errata placita sequuntur. Persuasum iis esto apostolatus Nostri coronae gemmam a Nobis reputari fulgentissimam, si data sit Nobis copia caritate et honore eos afficiendi qui, eo Nobis cariores sunt, quo maius eorum diuturnus discessus in Nobis desiderium exacuit.

Hoc denique est Nobis in votis, ut, cum, sollerti opera vestra, Venerabiles Fratres, sacrosanctae Chalcedonensis Synodi celebrabitur memoria, inde omnes ad adhaerendum firmissima fide Christo Redemptori nostro et Regi urgeantur, Nemo humanae philosophiae fallacia illectus et humani eloquii ambagibus deceptus Chalcedone sancitum dogma — nempe in Christo veras perfectasque duas esse, divinam et humanam, naturas simul iunctas, non confusas et in una Verbi subsistentes persona — aut dubitando concutiat aut male innovando corrumpat. Arcto potius vinculo iuncti cum Auctore salutis nostrae, qui est « Via conversationis sanctae, Veritas doctrinae divina, et Vita beatitudinis sempiternae » (S. LEONIS M. Serm. 72, I [PL 54, 390]), omnes in Eo suam redament reparatam naturam, colant redemptam libertatem, et, excussa senilis mundi stultitia, ad spiritualis infantiae vetustatis nesciam sapientiam laetissimi transeant.

Haec flagrantissima optata suscipiat Unus Trinusque Deus, cuius natura est bonitas, cuius voluntas potestas, deprecantibus Deipara Virgine Maria, Sanctis Apostolis Petro et Paulo, Euphemia Chalcedonensi Virgine et Martyre triumphatrici. Vos autem, Venerabiles Fratres, Nostris vestras preces hac de causa adiungite et quae vobis scripsimus facite ut quam plurimis in notitiam perveniant. Quam ob rem grate iam nunc affecti, vobis et universis sacerdotibus et christifidelibus, pro quorum spirituali emolumento vestra excubat cura, Apostolicam Benedictionem peramenter impertimus; qua auspice, Christi Regis non grave neque asperum iugum alacriores suscipiatis et Ei magis magisque humilitate sitis similes, cuius gloriae vultis esse consortes.

Datum Romae, apud S. Petrum, die VIII mensis Septembris, in festo Nativitatis Mariae Virginis, anno MCMLI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

 

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIII,
Tredicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1951 - 1° marzo 1952, pp. 519-535
Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana