Index   Back Top Print

[ EN  - IT  - LA ]

LITTERAE ENCYCLICAE
ORIENTALES OMNES ECCLESIAS*
SUMMI PONTIFICIS
PIUS PP. XII

VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS, PRIMATIBUS, ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS, PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS:

CCCL ELAPSIS ANNIS, EX QUO RUTHENORUM ECCLESIA
APOSTOLICAE SEDI FELICITER COAGMENTATA EST.

 

Orientales omnes Ecclesias — quod historia docet — amantissima semper voluntate Romani Pontifices prosecuti sunt; atque adeo earum discessum ex unius ovilis caulis gravate ferentes, ac «nulla quidem humana re, sed caritate divina communisque salutis studio permoti» [1], eas iterum iterumque invitaverunt ut ad unitatem illam, ex qua misere discessissenti, quam citissime se reciperent. Eis siquidem omnino certum exploratumque est ex eiusmodi coniunctione, redintegrata feliciter, cum rei christianae universae, tum peculiari modo Orientalibus ipsis uberrimos fructus ortum iri; quandoquidem ex plena perfectaque christianorum omnium unitate mysticum Iesu Christi corpus eiusque singula membra magnum incrementum non consequi non possunt.

Quam ad rem animadvertendum est minime esse Orientalibus timendum, ne iidem, fidei ac regiminis unitate restituta, legitimos suos ritus et usus relinquere cogantur; quod quidem Decessores Nostri non semel clare luculenterque edixerunt. «Neque est cur dübitetis, quidquam propterea vel Nos, vel Successores Nostros de iure vestro, de patriarchalibus privilegiis, de rituali cuiusque Ecclesiae consuetudine detracturos» [2].

Quamquam vero felix ille dies nondum advenit, quo omnes orientis populos Nobis liceat, ad unum reversos ovile, paterno pectore amplecti, laeti tamen non paucos cernimus ex hisce regionibus filios, qui, cum Beati Petri Cathedram veluti catholicae unitatis arcem agnoverint, hac in eadem unitate tuenda confirmandaque tenacitate summa perseverant.

In quibus quidem hodie peculiari titulo Ruthenorum Ecclesiam memorare libet, non modo quod assectatorum numero praestat fideique retinendae studio, sed quod etiam quinquagesimus ac trecentesimus iam volvitur annus, ex quo eadem ad Apostolicae Sedis communionem feliciter restituta est. Quem faustitatis eventum si eos potissimum addecet, quorum res est, grato animo celebrare, at opportunum etiam ducimus in catholicorum omnium memoriam revocare, tum ut de praeclaro hoc accepto beneficio immortales Deo grates agant, tum etiam ut una Nobiscum eum supplices adprecentur, ut praesentes dilectissimi huius populi angustias anxitudinesque relevare benigne ac mitigare velit, eiusque sanctissimam religionem tutari, constantiam regere, fidem servare incolumem. !

I

Putamus autem, Venerabiles Fratres, non sine utilitate fore, si eventus, de quibus agitur, per has Litteras ad historiae fidem presse breviterque attingamus. Ac principio animadvertendum; est, antequam etiam Ruthenorum cum Apostolica Sede coniunctio annis MDLXXXXV et MDLXXXXVI laetis auspiciis Romae peracta et in Brestensi urbe confirmata esset, non semel hos populos ad Romanam Ecclesiam, utpote ad unam totius christianae communitatis matrem, respexisse, eidemque debitam habuisse, pro officii sui conscientia, obedientiam venerationeraque. Ita, exempli gratia, S. Vladimirus — eximius ille Princeps, quem paene innumeri Russicae dicionis populi suae ad christianam fidem conversionis auctorem fautoremque venerantur — quamvis liturgicos ritus sacrasque caerimonias ab Orientali fuisset Ecclesia mutuatus, non solum in catholicae Ecclesiae unitate, officii memor, pers ti tit, sed curavit etiam diligenter ut inter Apostolicam Sedem Nationemquè suam amicae mutuaeque intercederent rationes. Ex iis autem non pauci, qui ex nobili eius genere orti sunt, postquam etiam Constantinopolitana Ecclesia diro schismate seiuncta est, Romanorum Pontificum Legatos debitis honoribus exeepere, fraternaeque necessitudinis vinculis cum ceteris catholicorum communitatibus devincti sunt.

Quamobrem haud absone egit ab antiquissimis memoriae traditis Ruthenae Ecclesiae monumentis Isidorus Kioviae Russiarumque Metropolita, cum anno MCDXXXIX in Oecumenico Concilio, Florentiae celebrato, decretum apposito nomine subscripsit, quo Graeca fuit Latinae Ecclesiae sollemniter coagmentata. Nihilo secius a Concilio reversus, etsi Kioviam in sui honoris sedem magno cum gaudio receptus est, subinde tamen Mosquae in carcerem detrusus, fugam abripere atque ex territorio cedere coactus est.

Attamen felicis huius Ruthenorum cum Apostolica Sede coniunctionis memoria decursu aetatis non omnino obsolevit, quamvis non una occurreret causa, ob tristissimas temporum condiciones, cur eadem penitus deleretur. Ita novimus anno MCDLVIII Gregorium Mammas Costantinopolitanum Patriarcham hac in alma urbe Gregorium quemdam Ruthenorum Metropolitam consecrasse, qui tunc Lithuaniae Magno Duci subiciebatur; ac novimus etiam unum alterumve ex Metropolitae huius successoribus unitatis vinculum cum Romana Ecclesia redintegrare conatum esse, licet declaratam sollemnemque fieri unitatis huius promulgationem adversa rerum adiuncta non permitterent.

Vertente autem ad finem XVI saeculo, magis cotidie magisque manifestum patuit optatam Ruthenorum Ecclesiae, gravibus oppressae malis, renovationem reformationemque, nisi a redintegrata cum Apostolica Sede coniunctione non esse sperandam. Vel ipsi rerum gestarum scriptores, qui e dissidentibus sunt., infelicissimum huius Ecclesiae statum describunt aperteque confitentur. Ac Ruthenorum proceres anno MDLXXXV Varsaviae, congregati, cum suas querelas vividis acribusque verbis Metropolitae proponerent, suam Ecclesiam talibus vexari malis asseverarunt, qualibus maiora numquam fuissent, neque in posterum futura esse possent.

Neque iidem dubitabant Metropolitam ipsum, Episcopos coenobiorumque moderatores in causam vocare, gravibusque incusationibus coarguere; qua quidem in re, cum ex laicorum ordine homines adversus hierarchiam exsurgerent, ecclesiasticae, disciplinae vincula non parum relaxari videbantur.

Nihil mirum igitur si ipsi tandem aliquando sacrorum Antistites, variis in cassum adhibitis remediis, solam Ruthenae Ecclesiae spem in conciliando ad catholicam unitatem reditu positam esse censuerunt Eo tempore Princeps Constantinus Ostrogiensis — quo nemo inter Ruthenos erat potentior — reditui eiusmodi exsequendo favebat, si modo tamen universa Orientalis Ecclesia Occidentali adstipularetur; at postea cum idem, cernerete eiusmodi consilium non ita, ut ipsi in optatis erat, initum iri, coniunctioni instaurandae acerrime; adversatus est. Nihilo secius postridie calendasDecembris, anno MDLXXXXXIV Metropolita ac sex Episcopi, collatis invicem consiliis, communem ediderunt declarationem, qua se ad concordiam optatamque unitatem promovendam paratos esse edixerunt. In quam quidem sententiam, ita scripserunt, devenimus «considerantes cum ingenti dolore nostro quanta impedimenta homines habeant ad salutem absque hac unione Ecclesiarum Dei, in qua incipiendo a Christo Salvatore nostro et sanctis illius apostolis praedecessores nostri perstiterant, ac unum summum Pastorem primumque Antistitem in Ecclesia Dei hic in terris — prout ea de re Concilia et canones manifestos habemus — et non quem piam alium praeter Sanctissimum Papam Romanum profitebantur, illique parebant in omnibus ac quamdiu id uniformiter in suo robore permansit, semper in Ecclesia Dei ordo cultusque divini incrementum fuit» [3].

Antequam vero hoc laudabile consilium ad rem feliciter deducere possent, diuturnas intercedere difficilissimasque negotiationes opus fuit. Tandem, postquam a. d.X calendas Iulias, anno MDLXXXXV, sacrorum omnium Ruthenorum Antistitum nomine nova edita fuerat eiusdem generis declaratio, Septembri mense vergente res eo progressa erat, ut Cyrillus Terletskyj Episcopus Luceorierisis ac Constantinopolitani Patriarchae Exarchus, itemque Hypatius Potiej Episcopus Vladimiriensis, utpote ceterorum omnium Episcoporum procuratores, romanum iter suscipere possent. Quo in itinere documentum ab eis allatum est, quo condiciones proponebantur, quibus sacrorum omnes Rutheni Antistites ad Ecclesiae unitatem amplectendam parati erant. Legatis magna cum benevolentia acceptis, Decessor Noster fel. rec. Clemens VIII, quod documentum attulerant, Purpuratorum Patrum Consilio diligenter excutiendum probandumque commisit. Mox initae de universa causa rationes felicem tandem optatumque habuere exitum: siquidem a. d. X calendas Ianuarias a. MDLXXXXVI iidem Legati coram Summo Pontifice admissi, postquam Episcoporum omnium declarationem eidem in amplissimo conventu tradidere, sollemnem suo eorumque nomine catholicae fidei professionem ediderant ac debitam spopondere obedientiam debitumque obsequium.

Eodem die Decessor Noster Clemens VIII laeti huius eventus notitiam per Apostolicam Constitutionem Magnus Dominus et laudabilis nimis [4] cum universo terrarum orbe; gratulabundus communicavit. Quanto autem cum gaudio quantaque cum benevolentia Ruthenorum gentem ad ovilis unitatem receptos Romana Ecclesia amplexa fuerit, ex Apostolicis etiam Litteris patet Benedictus sit Pastor die VII mensis Februarii anno MDLXXXXVI datis, quibus Pontifex Maximus Metropolitam ceterosque Ruthenos Episcopos de feliciter adepta totius eorum Ecclesiae cum Apostolica Sede coagmentatione coniunctioneque certiores reddit. Quibus quidem Litteris Romanus Pontifex, postquam quae Romae hac de causa gesta ac pertractata fuerant breviter enarrando explicavit, atque susceptum tandem ex divina misericordia opus grato extulit animo, Ruthenae Ecclesiae usus legitimosque ritus edixit in viola tos servari posse. «Ritus enim et caerimonias vestras, quae fidei catholicae integritatem et mutuam Nostram coniunctionem nequaquam impediunt, eadem ratione et modo, quo a Concilio Florentino permissum est, et Nos quoque vos retinere permisimus» [5]. Deinde vero se ab augusto Poloniae Rege petiisse asseverat, ut non modo Episcopos et quae ad eos pertinerent, patrocinio suo tueri vellet, sed eos etiam amplissimis decorare honoribus et in Regni Senatum, prouti iisdem in votis erat, adsciscere. Ac postremo sacrorum illos Antistites fraterno adhortatur animo, ut in generale ex tota provincia Concilium quam primum conveniant, atque inibi adeptam Ruthenorum cum Catholica Ecclesia coniunctionem ratam habere ac confirmare velint.

Hoc Concilium, quod non modo omnes Rutheni Episcopi aliique multi ex ecclesiasticis viris una cum Regiis Legatis, sed Latini etiam Leopoliensis, Luceoriensis ac Chelmensis Dioecesis Antistites participarunt, qui Romani Pontificis personam agerent, in Brestensi urbe celebratum est; et quamvis Episcopi Leopoliensis et Premisliensis a dato consensu misere discessisset, attamen a. d. VIII idus Octobres, anno MDLXXXXVI, Ruthenae communitatis cum Catholica Ecclesia coniunctio feliciter confirmata ac conclamata fuit. Ex qua quidem conciliatione consociationeque, quae Ruthenae gentis necessitatibus tantopere respondebat, fore sperandum profecto erat, ut uberes, consentientibus omnibus, ederentur fructus. Verumtamen venit «inimicus homo» et «superseminavit zizania in medio tritici» [6]; sive nempe ob quorundam virorum principum cupidinem, sive ob susceptas in re politica, inimicitias, sive denique ob praeviam neglegenter habitam hac de re cleri populique institutionem praeparationemque, contentiones acerrimae diuturnaeque calamitates subsecutae sunt, quibus interdum hoc optimis auspiciis initum opus, ne miserandum in modum submergeretur, pertimescendum videbatur.

Quod quidem si in ipso rei initio ob insectationes simultatesque non contigit, quibus non modo dissidentes fratres, sed catholici etiam nonnulli dabant operam, Metropolitis potissimum tribuendum est Hypatio Potiej et Iosepho Velammo Rutskyj, qui indefatigabili studio hanc causam tutari ac provehere contenderunt; idque peculiari modo effecere ut sacerdotes coenobiorumque sodales sacris disciplinis bonisque moribus conformarentur omnesque christifideles rectis instituerentur germanae fidei praeceptis.

Non multos autem post annos inceptum hoc conciliationis opus martyrii cruore consecratum est: siquidem pridie idus Novembres, anno MDCXXIII, Iosaphatus Kuncevitius, Archiepiscopus Polocensis et Vitebscensis, sanctitudine vitae et apostolico ardore praeclarissimus ac catholicae unitatis adsertor invictus, a schismaticis acerbissima simultate conquisitus ad necem, telis transfossus immanique securi necatus est. Sed sacer huius quoque martyris sanguis christianorum semen quodammodo factus est; nam parricidae ipsi praeter unum omnes, acti facinoris paenitentes, antequam capitali poena plecterentur, eiurato schismate, suum scelus detestati sunt. Pari modo quod Meletius Smotrytskyj, acerrimus ad Polocensem obtinendam sedem Iosaphati competitor, anno MDCXXVII ad catholicam fidem rediit, et licet aliquandiu in utramque vacillavissei partem, mox tamen pactum Ruthenorum reditum ad Catholicae Ecclesiae gremium strenuo animo ad mortem usque tutatus est, id quoque sanctissimi huius martyris patrocinio tribuendum esse videtur.

Attamen difficultates omne genus in annos augebantur, quibus incepta feliciter eiusmodi reconciliatio praepediebatur. Gravissimum autem illud erat, quod Poloniae Reges, qui sub initium rem patrocinio suo promovere videbantur, externorum deinceps hostium vi, domesticarumque f actionum dissidiis coacti, catholicae unitatis osoribus, qui non deerant, maiora usque concessere. Quamobrem brevi tempore haec sanctissima causa eo devenit, quemadmodum ipsi Rutheni Episcopi confessi sunt, ut nullius iam niteretur praesidio, nisi Romanorum Pontificum qui, amantissimis datis litteris impertitisque pro facultate auxiliis, ac praesertim per Apostolicum in Polonia Nuntium, Ruthenam Ecclesiam forti paternoque pectore tinti sunt.

Quo autem tristiora volvebantur tempora, eo vel magis enituit sacrorum Ruthenorum Antistitum sollertia; qui quidem ei rudem plebem ad christiana praecepta instruere, et sacerdotes haud satis excultos ad altiorem provehere sacrae doctrinae gradum, et monachos denique, si remissi eorum mores iacerent, renovato disciplinae ardore sanctitudinisque afflatu imbuere enisi sunt. Neque iidem cecidere animo, cum anno MDCXXXII ecclesiastica bona dissidentium fratrum hierarchiae, paulo ante constitutae, magna fuere ex parte attributa, cumque in pactis inter Cosacos Polonorumque Regem initis instauratam Ruthenorum cum Apostolica Sede coniunctionem esse delendam decretum est; quin immo creditos sibi greges constanter tenaciterque defendere perrexerunt.

Deus autem, qui populum suum nimiis amictationibus excruciari non sinit, anno tandem MDCLXVII pace Andrussoviae composita, Ruthenae Ecclesiae, post tot aerumnas atque iaeturas, tranquilliora tempora affulgere iussit; ex qua quidem parta tranquillitate, maiora in dies incrementa religio sancta suscepit. Etenim christiani mores christianaque fides ita in exemplum floruere, ut in illis etiam duabus Eparchiis, quae anno MDLXXXXVI ab unitate seiunctae misere permanserant, de reditu ad catholicum ovile auctiore cotidie cum omnium consensione ageretur. Itaque feliciter evenit, ut anno MDCLXXXXI Premisi Mensis Eparchia, Leopoliensis autem anno MDCC Apostolicae Sedi coagmentarentur; atque adeo universa fere Ruthenorum gens, quae eo tempore intra Poloniae fines commorabate, catholica tandem frueretur unitate. Rebus igitur cotidie magis florentibus, magno cum christianae rei emolumento, anno MDCCXX Metropolita ceterique Ruthenae Ecclesiae Episcopi Zamosciam in Concilium convenerunt ut, collatis inter se consiliis, succrescentibus christifidelium necessitatibus aptius pro facultate prospicerent, cuius ex Concilii decretis — quae Decessor Noster ven. mem. Benedictus XIII per Apostolicam Constitutionem Apostolatus officium d. d. XIX  mensis Iulii, a. MDCCXXIV confirmata habuit — haud mediocres obvenerunt Ruthenorum communitati utilitates.

Attamen imperscrutabili Dei consilio factum est ut, xvm saeculo iam vergente, haec eadem communitas insectationibus vexationibusque non paucis afficeretur; quae quidem, postquam Poloniae res publica discerpta est, eis in partibus, quae Russorum Imperio coniunctae erant, acriores interdum acerbioresque fuerunt. Atque, Alexandro I Imperatore vita functo, consilium de industria ac temerario ausu susceptum est Ruthenorum cum Romana Ecclesia unitatem penitus infringendi. Iam antea, huius gentis Eparchiae ab omni fere cum Apostolica Sede commercio interclusae erant. Sed mox Episcopi electi sunt, qui, schismatis studio imbuti atque permoti, pedisequi civilis auctoritatis fautores evadere possent; in Vilnensi Seminario, ab Imperatore Alexandro I excitato, utriusque ritus clericis doctrina impertiebatur Romanis Pontificibus infesta; Basilianus Ordo, cuius sodales Catholicae Ecclesiae orientalibus ritibus fruenti maximo semper adiumento fuerant, proprio regimine propriaque administratione privatus, eius monachi ac coenobia Eparchialibus Consistoriis penitus subiecta; ac denique latini ritus sacerdotes ne sacramenta aliave religionis munimina Ruthenis subministrarent, gravibus poenis prohibiti. Ac tandem, proh dolor, anno MDCCCXXXIX Ruthenae Ecclesiae cum dissidente Russorum Ecclesia copulatio sollemniter conclamata est.

Quisnam enarraverit, Venerabiles Fratres, dolores, iacturae rerumque angustias, quibus nobilissima Ruthenorum gens eo tempore affecta est, idcirco solummodo in crimen in culpamque vocata, quod, per vim, per fraudem cum esset ad schisma compulsa, illatae sibi iniuriae reclamitavit, ac fidem suam retinere pro facultate enisa est?

Iure igitur meritoque huius rei indignitatem Decessor Noster p. r. Gregorius XVI, in Allocutione a. d. X calendas Decembres anno MDCCCXXXIX habita, universo catholico orbi, conquerendo deplorandoque, denuntiavit; at neque sollemnes eius expostulationes reprobationesque exauditae fuere; atque adeo Catholica Ecclesia suos hos filios materno ex gremio iniqua violentia abstractos defiere debuit.

Quin immo haud multos post annos Chelmensis etiam Eparchia, ad Poloniae Regnum cum Russorum Imperio unitum pertinens, miseram eamdem sortem perpessa est; et qui christifideles a recta fide desciscere noluerunt, atque impositae anno MDCCCLXXV cum dissidente Ecclesia coniunctioni, pro officii conscientia, invicto pectore obstiterunt, iidem qua pecuniariis poenis, qua verberibus, qua exsilio indigne mulctati sunt. At contra, hoc eodem tempore in Leopoliensi ac Premisliensi Eparchiis, quae quidem, cum Poloniae res publica discissa est, Austriae Imperio coagmentatae fuere, Ruthenorum eausa tranquille plaeideque agebatur. Anno MDCCCVII titulus metropolitanus Halicensis inibi restitutus est, perpetuoque cum Leopoliensi Archidioecesi coniunctus. Atque in hac provincia res tantopere floruerunt, ut duo subinde Metropolitae, Michaël Levyckyj (a. MDCCCXVI-MDCCCCVIII) ac Silvester Sembratovyč (a. MDCCCLXXXII-MDCCCLXXXXVIII), qui egregia prudentia incensoque studio dicioni quisque suae praefuerunt, ob insignes animi dotes ac singularia promerita Romana Purpura honestati, in supremum Ecclesiae Senatum cooptati sunt. Cumque catholicorum numerus magis in dies magisque augeretur, Decessor Noster fel. rec. Leo XIII anno MDCCCLXXXV novam Eparchiam, Stanislaopolitanam nempe, legitime constituit; ac sex post annos felix Galicianae Ecclesiae status peculiari modo confirmatus est, cum sacrorum omnes Antistites una cum Summi Pontificis Ablegato aliisque e clero pluribus, Leopolim convenerunt, ut ibi ex universa Provincia Concilium celebrarent et opportunas de re liturgica ac de sacra disciplina normas ederent.

Cum autem, saeculo XIX ad exitum vertente atque ineunte XX, Rutheni bene multi ob rerum oeconomicarum angustias ex Galiciana terra in Foederatas septentrionalis Americae Civitates, in Canadensem regionem et apud australis Americae Nationes transmigravissent, Decessor Noster fel. mem. Pius X, sollicito timens animo, ne hi dilectissimi filii sui, loci linguae ignari latinisque ritibus non experti, schismaticorum haereticorumque fallaciis irretirentur, vel dubitationibus erroribusque illaqueati religionem omnem misere abicerent, anno MDCCCCVII Episcopum certis facultatibus instructum pro iisdem constituit. Postea vero, cum horum catholicorum numerus necessitatesque augerentur, peculiaris Episcopus Ordinarius pro Ruthenis, ex Galicia ortis, in Foederatis Americae Civitatibus, atque alter in Canadensi Regione nominati sunt, praeter Episcopum Ordinarium, christifidelibus huius ritus destinatum, qui vel ex Subcarpatia Russa, vel ex Hungaria, vel ex Jugoslavia suas sedes transtulissent. Ac deinceps cum Sacrum Consilium: christiano nemini propagando tum Sacrum, etiam Consilium Orientali Ecclesiae praepositum ecclesiasticas Ruthenorum res in iis dicionibus; quas supra memoravimus et in australis etiam Ameiricae terris, consentaneis atque: opportunis decretis normis ordinaverunt. ù

Haud mirum igitur est, Venerabiles Fratres, si ob tam magna accepta beneficia Catholicorum Ruthenorum communitas non semel, occasione data, gratum animum suum suamque addictissimam voluntatem Romanis Pontificibus propalam significare voluit. Quod quidem peculiari modo anno MDCCCLXXXXV evenit, cum tertium revolutum est saeculum, postquam felix maiorum suorum cum Apostolica Sede coniunctio Romae est habita et in Brestensi urbe confirmata. Etenim, praeterquam quod in singulis Galicianae provinciae locis faustitas opportunis celebrationibus reculta est, amplissima etiam Romam missa fuit Metropolitae et Episcoporum Legatio, quae erga Antistitem sacrorum Maximum ac Successorem B. Petri Ruthenae Ecclesiae amorem panderet, atque observantiam, venerationem, obedientiam eidem profiteretur. Quam amplissimam Legationem cum Decessor Noster p. rec. Leo XIII debitis honoribus coram admisisset, paterno eam gaudio paternaque benevolentia allocutus, Ruthenorum cum Apostolica Sede coniunctionem summis laudibus extulit, utpote quae esset iis omnibus, qui eam sincero retinerent animo, verae lucis, inconcussae pacis supernorumque fructuum fons saluberrimas.

Neque nostra hac aetate minora fuere beneficia, quae Romani Pontifices carissimae huic genti contulere. Cum praesertim primum Europae omniumque fere Nationum bellum regiones illas pervastavit, itemque per insequentes annos, nihil iidem reliqui fecerunt, quod aliquid posset auxilii ac solacii Ruthenorum communitati impertire. Ac gravibus opitulante Deo superatis difficultatibus, quibus haec catholicorum communitas premebatur, eam cernere fuit suorum Episcoporum indefatigabili studio ceterique cleri adiutrici operae actuoso volentique animo respondere. At tamen alterum, proh dolor, accessit bellum, idque ut norunt omnes, Ruthenae hierarchiae eiusque fideli gregi multo quidem gravius multoque perniciosius. Sed antequam, Venerabiles Fratres, de praesentibus rerum asperitatibus atque angustiis breviter scribamus, quas haec Ecclesia summo cum suae ipsius vitae discrimine patitur, placet aliquid adiungere, ex quo satius illustriusque pateat quam magna, quam excelsa beneficia coniunctio illa, CCCL ante annos feliciter inita, Ruthenorum genti eorumque Ecclesiae pepererit.

II

Siquidem, postquam auspicatissimae huius coagmentationis historiam summatim presseque attigimus, eiusque laetas interdum, interdum tristissimas vicissitudines vidimus, haec Nobis occurrit quaestio: quidnam Ruthenorum genti eorumque Ecclesiae eiusmodi coniunctio profuit? quaenam emolumenta utilitatesque iisdem ex Apostolica hac Sede Romanisque Pontificibus obvenere? Cui quidem quaestioni dum Nos, uti par est, respondemus, rem videmur peropportunam perutilemque facere, cum praesertim Brestensis huius reconciliationis osores infitiatoresque acerrimi non desint.

Ac principio animadvertendum est nullo non tempore Decessores Nostros legitimis Ruthenorum ritibus tutandis adservandisque summopere studuisse. Etenim cum eorum Antistites, per Episcopos Vladimiriensem et Luceoriensem Romam hac de causa missos, a Romano Pontifice expeti vissent «ut Sanctitas Sua administrationem sacramentorum ritusque et caerimonias Orientalis Ecclesiae integre, inviolabiliter atque eo modo quo tempore unionis illis utebantur... conservare confirmareque, pro Se et Successoribus suis nihil in hac parte innovaturis inquam, dignaretur» [7], Clemens VIII eorum precibus benigne astmuens, nihil prorsus hac in re immutandum praescripsit.

Ac ne novi quidem Gregoriani calendarii usus — quod, liturgico retento orientalis ritus calendario, Ruthenis quoque usurpandum esse initio videbatur — postea iisdem impositus est; quandoquidem Iulianum calendarium ad nostra usque tempora apud eos vigere potest.

Praeterea idem Decessor Noster, litteris die XXIII mensis Februarii a. MDLXXXXVI datis, concessit ut qui suffraganei Ruthenorum Episcopi rite nominati essent, eorum electio, quemadmodum in pacta reconciliatione propositum erat, ac secundum priscam Orientalis Ecclesiae disciplinam, a Metropolita confirmaretur. Aliique Decessores Nostri indulsere ut litterarum ludos ac scholas in quibusvis Russiae partibus Metropolitae condere, easque moderatoribus ac praeceptoribus sibi gratis libere committere liciteque possent; itemque decrevere ut Rutheni, ad spiritualium favorum largitionem quod attinet, inferiore, quam ceteri catholici, loco ne haberentur; atque adeo, sicut alii christifideles, omnium indulgentiarum munerum eos voluere participes esse ac fore, si modo necessariis praescriptis condicionibus ipsi quoque obtemperarent. Paulus vero V act eos omnes, qui litterarum disciplinarumque domicilia a Metropolitis constituta celebrarent, peculiares gratias illas pertinere voluit, quas alumnis e sodalitatibus B. M. V. in sacris aedibus Societatis Iesu constitutis, Romani Pontifices dilargiti essent; eos autem, qui Spiritualibus Exercitiis apud S. Basilii monachos vacarent, Urbanus VIII iisdem donavit indulgentiarum beneficiis, quae clericis regularibus concessa erant Societatis Iesu.

Quibus ex rebus liquido patet nullo non tempore Decessores Nostros eadem prorsus paterna caritate Ruthenos prosecutos esse, ac ceteros latini ritus catholicos. Sed et eorum etiam hierarchiae iura ac privilegia defendere antiquissimum habuere. Nam, cum e Latinis non pauci Ruthenum ritum inferioris gradus dignitatisque esse asseverarent, cumque ex ipsis Latinis Episcopis nonnulli dictitarent Ruthenos sacrorum Antistites non integris frui Episcopalibus iuribus atque muneribus, sed sibi esse subiectos, haec Apostolica Sedes iniustas eiusmodi opinationes ac sententias reiciens, decretum edidit die XXVIII mensis Septembris a. MDCXXXXIII, in quo haec, quae sequuntur, statuit: «Referente Eminentissimo D. Cardinali Pamphilio diversa decreta Congregationis particularis Ruthenorum unitorum, SS. probavit decretum eiusdem Congregationis particularis, diei XIV Augusti proxime praeteriti, quo decernitur Episcopos Ruthenos unitos esse Episcopos, et ut tales nominari et haberi debere. Probavit eiusdem Congregationis decretum, quo decernitur Episcopos Ruthenos posse in suis Episcopatibus erigere scholas pro instruenda in litteris humanis et scientiis eorum iuventute, et Ruthenos ecclesiasticos gaudere privilegiis canonis, fori, immunitatis, libertatis, quibus gaudent sacerdotes et Ecclesiae Latinae» [8].

Indefessa autem ac sollicita Romanorum Pontificum cura de Ruthenis ritibus adservandis tutandisque ex diuturnae illius potissimum quaestionis decursu eruitur, quae ad eiusdem ritus mutationem pertinet. Etenim, quamvis peculiares propter rationes, ab eorum voluntate omnino alienas, per longissimum temporis spatium, districtum huius mutationis vetitum laicis imponere non potuerint, ex repetitis tamen non semel vetitum illud praescribendi tentaminibus, itemque ex adhortationibus, quas ad Episcopos sacerdotesque Latinos habuere, luculenter enitet quantopere haec res Decessoribus Nostris cordi fuerit. In decreto ipso, quo Ruthenorum cum Apostolica Sede coniunctio anno MDLXXXXV feliciter statuta fuit, clara apertaque non ponitur interdictio ab Orientali ritu ad Latinum transeundi. Nihilominus quae iam tum Apostolicae Sedis mens fuerit, ex litteris manifestatur a Generali Praeposito Societatis Iesu anno MDCVIII datis, in quibus sodalibus scribit, in Polonia commorantibus, eos non posse, qui numquam Latino ritu fruiti fuerint, hunc eumdem ritum post initam reconciliationem suscipere, «cum praeceptum sit Ecclesiae et peculiariter in litteris unionis factae sub Clemente VIII statutum, ut unusquisque permaneat in ritu suae Ecclesiae» [9].

Sed cum frequentiores usque querelae haberentur de nobilibus Ruthenis iuvenibus latinum ritum adipiscentibus, Sacrum Consilium christiano nomini provehendo, per decretum die VII mensis Februarii a. MDCXXIV datum, praecepit «ne de cetero Ruthenis, unitis, sive laicis, sive ecclesiasticis, tam saecularibus, quam regularibus et praesertim monachis S. Basilii Magni ad latinum ritum quacumque de causa, etiam urgentissima, sine speciali Sedis Apostolicae licentia transire liceat» [10].

Verumtamen, cum ne hoc decretum ad effectum omnino deduceretur Sigismundus III, Poloniae Rex, intercessisset — qui quidem hoc vetitum ad ecclesiasticos solummodo viros pertinere volebat — Decessor Noster fel. rec. Urbanus VIII amplissimo huic catholicae unitatis fautori non annuere non potuit. Quapropter, quod peculiaribus ex causis lege iniunctum non fuit, hoc Apostolica Sedes assequi praeceptis monitionibusque enisa est; idque non uno nomine comprobatur. Siquidem iam in decreti prooemio, die VII mensis Iulii a. MDCXXIV dati; quo haec latini ritus adeptio sacrorum tantummodo administris interdicebatur, statutum est Latinae Ecclesiae sacerdotes esse monendos, ne in sacris excipiendis confessionibus christifideles e laicorum ordine excitarent ad eamdem assequendam adeptionem. Ac saepenumero id genus monita iterata sunt, quae Apostolici in Polonia Nuntii ex Summorum Pontificum mandato viribus omnibus contenderunt ut optatum haberent exitum. Quod autem ne posterioribus quidem temporibus Apostolicae Sedis mens ac sententia hac in re mutata sit, ex litteris etiam patet a Decessore Nostro Benedicto XIV ad Episcopos Leopoliensem et Premisliensem anno MDCCLI datis, in quibus inter alia haec habentur: «Vestrae ad Nos delatae sunt litterae, scriptae XVII Iulii, in quibus merito conquerimini de transitu Ruthenorum a ritu Graeco ad ritum Latinum, ubi, bene nostis, Venerabiles Fratres, quod Nostri Praedecessores transitus hos abhorruerunt, et Nos ipsi abhorremus, utpote qui non destructionem, sed conservationem ritus Graeci summopere desideramus » [11]. Ac praeterea idem Pontifex pollicitus est se repagula omnia hac in causa remoturum esse, ac tandem sollemni decreto eiusmodi transitum esse prohibiturum. Cuius tamen votis ac pollicitationibus ut iam tunc optatus responderet exitus, adversae rerum temporumque condiciones non perniisere.

Sed tandem, postquam Romani Pontifices Clemens XIV et Pius VII decreverunt Rutheni ritus catholicos, qui in Russiarum regionibus degerent, ad Latinum ritum se convertere non posse, in conventione illa, quae Concordia dicitur, inter Latinos Ruthenosque Episcopos anno MDCCCLXIII, auspice Sacro Consilio rei christianae provehendae inita, eiusmodi vetitum ad Ruthenos omnes pertinere statutum est.

Ex iis, quae adhuc, Venerabiles Fratres, ad historiae fidem capitulatim breviterque scribendo persecuti sumus, facile eruitur quantopere Apostolica haec Sedes integrae Rutheni ritus conservationi in vigila verit, sive ad universam communitatem, sive ad singulos quod attinet; nemo tamen mirabitur si eadem — praecipuis ritibus illis, qui ad rei essentiam pertineant, sartis semper tectisque manentibus — ob peculiaria rerum temporumque adiuncta, minores quasdam immutationes permiserit, vel ad tempus probaverit. Ita, verbi gratia, in liturgicis ritibus nullas fieri mutationes concessit, ex iis etiam quae sensim inductae essent, nisi paucas eas, quae in Zamoscena Synodo a Ruthenis ipsis Episcopis decretae fuissent.

Verumtamen, cum vaferrimi nonnulli schismatis fautores, specie quidem ut germanam sui ritus integritatem tuerentur, re vera autem ut facilius indocta plebs, a catholica fide descisceret, antiquos usus, iam partim obsoletos, iterum inducere privata auctoritate conarentùr, Romani Pontifices, pro officii sui conscientia, callidis eorum tectisque artibus aperte  denuntiatas, pravis hisce conatibus obstitere, et «inconsulta Sede Apostolica, in sacrae liturgiae ritibus nihil esse innovandum etiam nomine instaurandi caerimonias, quae liturgiis ab eadem Sede probatis magis conformes esse viderentur, nisi ex gravissimis causis et accedente Sedis Apostolicae auctoritate» decreverunt [12].

Ceterum tantum abest ut Apostolicae Sedi mens fuerit huius ritus integritati conservationique officere, ut potius Ruthenae Ecclesiae auctor fuerit ad antiquitus tradita in liturgicis rebus monumenta religiosissime colenda. Praeclara studiosae huius erga Ruthenum ritum benevolentiae significatio in nova habetur sacrorum librorum editione Romana, Pontificatu Nostro inchoata, atque ex parte iam feliciter peracta, qua Apostolica Sedes, Ruthenorum Antistitum votis libentissime concedens, liturgicos eorum ritus ad avitas venerandasque eorum memorias restituere enisa est.

Iam alterum, Venerabiles Fratres, menti Nostrae occurrit beneficium, quod Ruthenorum communitati ex hac cum Apostolica Sede copulatione ortum profecto est. Per eiusmodi nempe coagmentationem nobilissima haec gens Catholicae Ecclesiae conserta est, cuius proinde vitam vivit, cuius veritate collustratur, cuius gratiae fit particeps. Hinc supernae scatebrae rivuli proficiscuntur, qui ita omnia pervadunt ac permeant, ut pulcherrimi educi queant virtutum omnium flores, atque uberes gigni saluberrimique fructus.

Etenim, dum ante factum ad unitatem reditum ipsi dissidentes fratres conquesti sunt religionem sanctam in regionibus illis fuisse depopulatam, simoniae vitium in deligendis Episcopis ceterisque sacrorum administris usque quaque grassari, ecclesiastica esse bona dissipata, corruptos monachorum mores, coenobiorum disciplinam collapsam ac christifidelium etiam cum Antistitibus suis obedientiae vincula cotidie magis infirmata esse et in discrimen adducta; contra, post adeptam unitatem, aspirante iuvanteque Deo, res in melius pedetemptim commutatae sunt. Sed quanta animi firmitate ac constantia Episcopis opus fuit, primis praesertim temporibus ob omne genus perturbationes insectationesque agitatissimis, ut ecclesiasticam ubique restaurarent disciplinam! Quanta operae adsiduitate laborumque patientia iisdem utendum fuit, ut clerum optimis moribus conformatimi excitarent, ut créditos sibi greges rerum acerbitatibus vexatos consolarentur, ut eos denique, quorum anceps nutabat fides, sustentarent, omnique roborarent ope! Attamen contra omnem humanam spem effectum feliciter est, ut non modo eiusmodi auspicata unitas adversas omnes procellas eluctaretur victrix, sed ex triumphato certa: mine vividior etiam ac fortior emergeret. Ac non ense et verberibus, non pollicitationibus vel minis, sed eximio religiosae vitae exemplo ac quasi praeclara quadam divinae gratiae manifestatione, catholici nominis Rutheni Leopoliensem et Premisliensem dissidentes Eparchias ad unum tandem ingrediendum ovile perduxerunt.

Restituta demum tranquillitate ac pace, floridus Ruthenae Ecclesiae status, saeculo praesertim XVIII, extrinsecus etiam enituit. Cuius quidem rei testes sunt cum princeps Leopoliensis urbis templum, S. Georgio dicatum, tum sacrae aedes ac coenobia, quae Poczaioviae, Torocanii, Zyrovicii atque alibi excitata sunt, insignia quidem huius temporis monumenta.

Heic autem operae pretium esse videtur aliquid de Basilianis monachis summatim attingere, qui, impensa studiosaque opera sua, tam praeclare, tam optime hac de re universa meriti sunt. Postquam eorum coenobia, auctore Velammo Rutskyj, ad meliorem sanctioremque formam redintegrata et in Congregationem redacta fuere, inibi sodales bene multi pietate, doctrina et apostolico studio ita in exemplum floruerunt, ut religiosae vitae duces ac magistri christiano populo evaderent. In litterarum ludis ac scholis, ab se apertis, iuvenibus, saepenumero ingenio praestantibus, non modo egregiam humanarum divinarumque disciplinarum institutionem impertierunt, sed solidam etiam virtutem suam ita cum illis communicarunt, ut ceteris iidem nullo modo cederent, qui in latinis scholis instituerentur. Quod profecto vel dissidentibus fratribus compertum manifestumque erat, quandoquidem non pauci ex eis, domo ac patria relicta, ad haec doctrinarum domicilia libentissime se contulerunt, ut tam suavium fructuum participes et ipsi fierent.

Nec minora beneficia recentioribus temporibus Ruthenorum communitas ex sua accepit cum Apostolica Sede coniunctione. Quod quidem omnibus facile patet, si modo Galicianae Ecclesiae statum considerant, prouti ante immanis huius belli ruinas vastationesque erat. In hac nempe provincia christifideles ad XXXVI fere centena milia erant, sacerdotes ad MMCCLXXV, ac curiales aedes, seu paroeciae, ad MMCCXXVI. Ac praeterea extra Galicianam provinciam, ex eademque orti, atque in variis orbis partibus — in America praesertim — plurimi catholici nominis Rutheni commorabantur, qui ad IV vel V centena milia censeri queunt. Huic autem praestanti christifidelium numero, qui numquam forte per temporum decursum maior fuerat, praestans item in singulis Eparchiis respondebat virtutis, pietatis, christianaeque vitae studium. In eparchialibus seminariis alumni rite diligenterque instituti ad sacra praeparabantur ea pessenda munia; ac christifideles, divinum cultum ad sui ritus normas summo cum amore venerationeque participantes, laetos edebant uberesque religionis fructus.

Dum felicem hunc Ruthenae Ecclesiae statum strictim presseque attingendo memoramus, haud possumus silentio praeterire insignem illum Metropolitam Andream Szeptyckyj, qui per novem fere lustra indefatigatos, navitate allaborans, non uno nomine, neque ad spirituale tantummodo emolumentum quod attinet, sibi credito gregi optime se probavit. Cuius per episcopalis muneris cursum Theologica Societas condita fuit, quae clerum ad impensius sacrae doctrinae studium profect unique instimularet; Ecclesiastica fuit Academia Leopoli excitata, in qua Rutheni iuvenes, ingenio praestantiores, philosophicis, theologicis, ceterisque altioribus disciplinis — ea quidem ratione, qua studiorum Universitates hisce in rebus uti solent— opportune vacare possent; scriptiones omne genus sive per libros, sive per ephemeridas et commentarios typis editos, magnum susceperunt incrementum, et apud exteras etiam gentes floruere laude; ac praeterea sacrae fuerunt artes secundum avitas huius gentis memorias eiusque peculiare ingenium excultae; museum aliaque bonarum artium domicilia praeclaris antiquitatis monumentis fuere instructa; et instituta denique non pauca inita sunt ac provecta, quibus tenuiorum civium ordinum necessitatibus ac pauperum inopiae subveniretur.

Neque singularia ea promerita silere possumus, quae Deo devotae cum virorum, tum mulierum sodalitates hac in re, haud mediocri cum salutari emolumento, consecutae sunt. Ac primum quidem Basilianorum monachorum ac sanctimonialium coenobia commemorare libet, quae, quamvis Iosephi II Austriae Imperatoris tempore, civilem potestatem in res suas non sine iniuria nec sine detrimento invadentem tolérassent, postea tamen, anno nempe MDCCCLXXXII et insequentibus, reformatione illa, quam Dobromiliensem vocant, ad suum tandem fuere restituta decus; et cum umbratilis vitae amore supernoque afflatu, qui ex S. Conditoris normis exemplisque hauritur, incensum iungunt apostolatus studium. Ad quae vetera monasticae vitae coenobia novae accessere pari cum laude religiosae virorum mulierumque sodalitates: ut Studitarum Ordo, cuius monachi caelestium rerum contemplationi imprimis vacant, ac Sanctae paenitentiae operibus; ut Religiosa Rutheni ritus Congregatio a Ssmo Redemptore, cuius sodales summo cum fructu salutari tum in Galicia, tum in Canadensi regione laborant.; ut plurimae denique religiosarum mulierum instituta, quorum est puellarum institutionem provehere aegrotorumque curam suscipere, quaeque vel Ancillae a B. V. M. Immaculata, vel Myrophorae, vel Sorores a S. Iosepho, a S. losaphato, a Sacra Familia, a S. Vincentio a Paulo nuncupantur.

Placet praeterea hoc loco Pontificii illius Collegii mentionem facere, S. Iosaphato dicati, quod Decessor Noster fel. rec. Pius XI in Ianiculensi colle excitavit munificenterque instruxit. Postquam per saecula non pauca selecti iuvenes nonnulli in Pontificio Graecorum Collegio ad sacerdotalia suscipienda munera instituebantur, alius Decessor Noster, imm. mem. Leo XIII, anno MDCCCLXXXXVII, proprium iis adolescentibus, qui ex Ruthenorum gente ad sacerdotium divino quodam instinctu vocarentur, Collegium Romae constituit. Sed cum succrescens alumnorum numero hoc aedificium impar iam evasisset, proximus Decessor Noster, pro peculiari sua erga Ruthenorum populum caritate, novam amplioremque sedem, ut diximus, aedificavit, in qua sacerdotii candidati, ad sacras doctrinas peculiaresque sui ritus disciplinas instituti ac conformati, in venerationem, observantiam, amorem erga Iesu Christi Vicarium et in Ruthenae Ecclesiae spem feliciter adolescerent.

Aliud, Venerabiles Fratres, nec minoris gravitatis emolumentum ornamentunique suscepit Ruthenorum communitas ex sua cum Apostolica Sede copülatione, cum melita confessorum martyrumque cohorte honestata est, qui ob catholicam fidem incolumem servandam et ob studiosam suam retinendam erga Romanos Pontifices fidelitatem, omne genus laborum aerumnarumque exantlare ac vel ipsam laeti oppetere mortem non dubitarunt, secundum illam Divini Redemptoris sententiam: «Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. Gaudete in illa die et exsultate; ecce enim merces vestra multa est in caelo» [13].

Quorum ex numero primus menti Nostrae occurrit sanctissimus ille Pontifex Iosaphatus Kuncevitius, cuius invictae fortitudinis laudes iam supra attigimus, quique a perditissimis catholici nominis osoribus conquisitus ad necem, sponte se carnificibus obtulit, ac se quasi victimam praebuit ut dissidentium fratrum reditus quam primum conciliaretur. Praecipuus ille quidem eo tempore fuit, sed non unus, catholicae fidei unitatisque martyr; nam eum non pauci ad eiusdem victoriae palmam secuti sunt cum ex sacro, tum ex laicorum ordine qui vel ferro necati, vel flagellis ad obitum usque atrociter contusi, vel in Danapro flumine aqua submersi, ex triumphata morte ad super os evolarunt.

Ac non multos post annos, medio nempe XVII saeculo, cum Cosaci, contra Polonorum rem publicam aperte arma cepissent, eorum, qui religiosam unitatem aversabantur, odium etiam atque etiam invaluit vehementiusque efferbuit; quandoquidem iisdem persuasum erat ex invecta eiusmodi unitate, veluti ex primo fonte, omnia quae incidissent, mala calamitatesque profecta esse; atque adeo eam omni ope omnique ratione profligare ac delere sibi proposuerant. Hinc paene innumera orta sunt catholicae Ruthenorum Ecclesiae detrimenta: plures fuere sacrae aedes profanatae, expilatae, dirutae, earumque supellectiles ac fortunae eversae: sacrorum administri non pauci plurimique christifideles diris verberibus caesi, gravibus excruciati tormentis, crudelissimaque sublati nece; ac vel ipsi Antistites suis bonis despoliati ex suaque deturbati honoris sede, fugam arripere coacti sunt.

Attamen iidem, hac etiam saeviente tempestate, animo non cecidere, neque sibi creditum gregem, quantum in facultate fuit, incustoditum atque indefensum reliquere; quin immo, in mediis ipsis rerum angustiis, universam Russiarum Ecclesiam una cum Alexio Imperatore ad unitatem ovilis perducere precando, contendendo, allaborandoque enisi sunt.

Paucis praeterea ante annis, quam Poloniae res publica discerperetur, nova, nec minus acerba, catholici nominis insectatio inita est. Quo tempore nempe Russorum Imperatricis milites in Poloniam invaserant, plurimae Rutheni ritus sacrae aedes catholicis vi et armis ablatae sunt; ac sacerdotes, qui suam eiurare fidem recusassent, compediti, conculcati, plagis confecti et in carcerem detrusi, fame, siti, frigore atrociter vexati sunt.

Quibus quidem haud illi in constantia animique fortitudine eessere sacrorum administri, qui circa annum MDCCCXXXIX suorum bonorum ipsiusque libertatis iacturam potius fecerunt, quam suae religionis officia desererent. Horum in numero peculiari modo sacerdotem illum memorare libet Iosephum Ancevskyj, qui per annos XXXII in coenobio Suzdaliensi dura in custodia detentus, anno MDCCCLXXVII eximiae suae virtutis praemium morte pientissima assecutus est. Itemque sacerdotes CLX, qui, cum catholicam fidem aperte profiterentur, a suis in miseria relictis familiis distracti et in interiores Russiarum regiones translati inque coenobia inclusi, fame aliisque vexationibus a proposito suo sanctissimo abigi non potuere.

Nec minore animi fortitudine praestitere non pauci e Chelmensi Eparchia, qui ex sacro, ex laicorumque ordine, catholicae fidei insectatoribus virtute invicta obstiterunt. Ita, exempli gratia, Pratolinensis vici coloni, cum milites ad sacram aedem occupandam schismaticisque tradendam accederent, non vi vim reverberarunt, sed inermibus suis confertis corporibus, vivum veluti murum aggredientibus obiecerunt; atque adeo alii vulnerati sunt dirisque saevitiis affecti, alii per annos plurimos in carcere detenti, vel in gelida Siberiae loca, deportati, alii denique telis confossi suum fudere sanguinem pro Christo. Ex quibus qui catholicam fidem sua morte obsignarunt, eorum causa in sua Eparchia iam instituta est; qua ex re spes affulget fore ut aliquando liceat eos in Beatorum Caelitum ordinem adsciscere. Haec autem iniqua facinora, proh dolor, non uno in loco, sed pluribus in urbibus, in oppidis, in pagis perpetrata fuere; ac postquam sacra omnia catholicorum templa schismatis assectatoribus permissa sunt, postquam omnes sacri ordinis administri, e suis sedibus deiecti, demandatum sibi gregem incustoditum relinquere coacti sunt, tum christifideles in dissidentis Ecclesiae album, nulla eorum vokmv tatis ratione habita, adscripti sunt. Qui tamen, quamvis suis orbati pastoribus, suaeque religionis muneribus et auxiliis expertes essent, suam tamen fidem mordicus retinere contenderunt; atque adeo, cum postea Societatis Iesu sodales, clam ac permutata veste, non sine gravi vitae discrimine eos idcirco adivissent, ut divina praecepta, hortamenta, solacia iisdem impartirent, summa eos cum laetitia ac pietate exceperunt.

Cum vero anno MDCCCCV fuisset cuiusvis profitendae religionis libertas aliquatenus concessa, tum in Ruthenorum regionibus mirum quoddam laetumque spectaculum cernere fuit: catholici paene innumeri ex suis latebris in solem et pulveren! processere, ac conferto agmine, elato crucis vexillo, sacrisque imaginibus propalam ad venerationem propositis, cum proprii orientalis ritus sacerdotes non haberentur, ad latini ritus templa — quorum aditus antea eis erat paenis gravissimis interdictus — gratas Deo concinentes laudes se contulerunt, ibique a legitimis Ecclesiae administris effiagitarunt ut, patefactis ianuis, eos eorumque fidei professionem reciperent, itemque eorum nomina in catholicorum album relata recenserentur. Atque ita factum est, ut brevi tempore ad duo centena milia christifideles rite in Ecclesiam reciperentur.

Attamen, neque recentioribus hisce annis causa defuit, cur Episcopi, sacerdotes fidelesque greges eorum animi fortitudinem atque constantiam demonstrarent in catholica retinenda fide, tuenda Ecclesia, eiusque sacra defendenda libertate. Quorum ex numero placet heic peculiari honoris titulo recolere Metropolitam Andream Szeptyckyj, qui, primo saeviente Europae bello, cum Galicia fuisset a Russorum exercitibus occupata, e sua sede detrusus et in coenobium deportatus, ibi certo saltem tempore in custodiae loco detentus est; ibique nihil magis optabat, quam ut impensissimam suam erga Apostolicam Sedem venerationem testaretur, ac pro suo grege, cuius in salutem iam diu suas vires suasque curas impenderat, martyrium etiam, si opus esset, divina suffultus gratia, libenter faceret.

III

Iam vidimus, Venerabiles Fratres, ex rerum gestis ad historiae fidem breviter per has Litteras relatis, quot quanta emolumenta ac bona Ruthenae genti obvenerint ex sua cum catholica Ecclesia coniunctione. Nec mirum sane: nam, si in Christo « complacuit omnem plenitudinem inhabitare» [14], hac eadem plenitudine is profecto frui nequit, qui ab Ecclesia, «quae est corpus ipsius» [15] seiunctus sit, quia, ut Decessor Noster ven. mem. Pelagius II asseverat: «quicumque in pace et unitate Ecclesiae non fuerit, Deum habere non poterit» [16]. Ac vidimus etiam dilectum hunc Ruthenorum populum multas debuisse, ut suam pro viribus defenderet catholicam unitatem, rerum angustias, iactüras vexationesque tolerare, e quibus tamen providentissimus Deus, non semel restituta pace, eum feliciter liberavit.

In praesens autem, summo cum paterni animi angore cernimus novam, acerrimamque huic Ecclesiae impendere procellam. Nuntii, qui ad aures Nostras perferuntur, etsi pauci, satis tamen habent cur sollicitudine Nos afficiant, anxitudine repleant. Anniversarius volvitur dies, quo, CCCL abhinc annis antiquissima haec christianorum communitas supremo Pastori suo Beatique Petri Successori laetis auspiciis coagmentata est; at hic idem dies factus est Nobis «dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis. dies nebulae et turbinis» [17].

Magno enim cum maerore accepimus illis in regionibus, quae nuper Russiarum dicioni attributae sunt, carissimos Nobis e Ruthenorum gente fratres ac filios propter suam erga Sedem Apostolicam fidelitatem gravibus anici angustiis; neque deesse qui omni ope allaborant, ut eos ab Ecclesiae Matris gremio abstrahant, et ad dissidentium ineundam societatem invitos ac contra sanctissimi officii conscientiam adducant. Ita Rutheni ritus clerus, ut affertur, in litteris ad rei publicae moderatores datis, conquestus est quod sua Ecclesia in Ucraina occidentali, ut hodie vocatur, in difficillimis rerum condicionibus posita sit, propterea quod omnes Episcopi atque ex suis sacerdotibus multi comprehensi sint, unaque simul prohibitum sit ne quis eiusdem Ruthenae Ecclesiae regimen suscipiat.

Haud sane ignoramus, Venerabiles Fratres, eiusmodi asperitates acerbitatesque politicis ex causis, specie quidem, probari. Quae tamen agendi ratio non nova est, neque hodie primum usurpata: pluries enim per saeculorum decursum Ecclesiae inimici, cum palam confiteri non essent ausi catholicam se religionem hostiliter habere eamque aperte divexare, callide vaferrimeque catholicos idcirco insimularunt, quasi contra rem publicam aliquid molirentur; eodem quippe modo, quo olim Iudaei Divinum ipsum Redemptorem coram Praeside Romano criminati sunt dicentes: «Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Caesari» [18]. Sed res ipsae atque eventus facile declarant in suaque luce ponunt quaenam fuerit ac sit harum saevitiarum causa. Quis enim ignorat Alexium Patriarcham, nuper a dissidentibus Rüssiarum Episcopis delectum, in litteris Ruthenae Ecclesiae datis -— quae non parum ad eiusmodi insectationem ineundam contulere — defectionem ab Ecclesia catholica aperte efferre ac praedicare? Hae autem acerbitates eo vel acrius Nos feriunt, Venerabiles Fratres, quod universae fere terrarum orbis Nationes cum per legatos suos in unum convenissent, dum immane adhuc saeviebat bellum, hoc in sollemni coetu inter alia edixere adversus religionem numquam fore insectationem suscipiendam. Quod quidem spem Nobis iniecerat pacem debitamque libertatem catholicae quoque Ecclesiae ubique concessum iri, eo vel magis quod eadem perpetuo docuit ac docet civili auctoritati, legitime constitutae, quae in suae dicionis ordine ac terminis praecipiat, semper esse ex officii conscientia, obtemperandum. At eventus, proh dolor, quos supra scribendo attigimus, spem ac fiduciam hanc Nostram tam graviter, tam amare — ad Ruthenorum regiones quod attinet — infirmarunt ac paene praet . ciderunt.

Hisce igitur gravissimis calamitatibus cum humanae opes impares videantur, nihil aliud superest, Venerabiles Fratres, nisi ut misericordissimum Deum, qui «faciet... iudicium inopia et vindictam pauperum» [19], enixe imploremus, ut velit ipse benignus asperrimam eiusmodi tempestatem sedare eique tandem finem imponere. Sed vos ac creditum vobis gregem etiam atque etiam adhortamur, ut una Nobiscum, supplicibus adhibitis precibus piisque paenitentiae operibus, ab eo contendatis, cuius superna luce hominum mentes collustratur supernoque nutu eorum nectuntur voluntates, ut pareat populo suo et ne det hereditatem suam in opprobrium [20], utque quam primum Ruthenorum Ecclesia ex hoc detrimentoso discrimine libera emergat.

At peculiari modo hisce in afflictis trepidisque rebus paternus animus Noster ad eos convertitur, qui iisdem tam acriter, tam acerbe premuntur. Ad vos imprimis, Venerabiles Fratres, Ruthenae gentis Episcopi, qui, quamvis magnis asperitatibus excruciati sitis, magis tamen ob vestrorum gregum salutem, quam ob iniurias ac mala vobis illata, gravati ac solliciti estis, secundum illud: «Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis»[21]. Etsi praesentia obscura sunt, ac futura incerta et anxitudinum plena, ne tamen deficiatis animo, sed «spectaculum facti... mundo et angelis et hominibus» [22] ita eniteatis, ut patientiam virtutemquë vestram christifideles omnes in exemplum intueantur. Hostilem eiusmodi insectationem fortiter constanterque ferentes ac divina in Ecclesiam caritate flagrantes, facti estis «Christi bonus odor... Deo in iis, qui salvi fiunt, et in iis, qui pereunt» [23]. Quodsi, cum in vinculis sitis a vestrisque filiis seiuncti, sanctae religionis praecepta iisdem impertiendi facultas vobis non datur, ipsa tamen vincula vestra plenius altiusque Christum nuntiant ac praedicant.

Vos dein paterne alloquimur, dilecti filii, qui sacerdotio insigniti, Christi, «qui passus est pro nobis» [24] propius vestigia sequi, atque adeo prae ceteris certaminis impetum ferre ac sustinere debetis. Dum calamitates vestrae tam vehementer Nos afficiunt, laetamur tamen quod Nobis licet, Divini Redemptoris verba mutuantibus, ita plerosque ex vobis affari: «Novi opera tua et fidem et caritatem tuam et ministerium et patientiam et opera tua novissima plura prioribus» [25]. Pergite, hortamur, luctuosis hisce temporibus firmi constantesque perstare in fide vestra; pergite sustinere debiles, vacillantesque fulcire.

Monete, quatenus opus est, commissos vobis christifideles haudquaquam licere, ne extrinsecus quidem vel ore tenus, Christum suamque Ecclesiam negare vel deserere; ac callidas eorum artes detegite, qui hominibus terrena commoda auctioremque in praesenti vita felicitatem pollicentur, dum eorum animos perdunt. Exhibete vosmet ipsos «sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis... in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in spiritu sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma iustitiae a dextris et a sinistris» [26].

Vos denique alloquimur Ruthenae Ecclesiae catholicos universos, quorum dolores rerumque angustias paterno participamus animo. Haud ignoramus gravissimas fidei vestrae parari insidias. Quin immo timendum esse videtur, ne forte proximis temporibus aerumnae vel maiores iis superveniant, qui sacrosanctum religionis officium prodere non consentiant. Quapropter iam nunc, dilectissimi filii, vos enixe in Domino adhortamur, ut nullis comminationibus nullisque detrimentis perterriti, ac ne exsilii quidem periculo ipsiusque vitae discrimine permoti, fidem vestram vestramque erga Ecclesiam Matrem fidelitatem eiuretis numquam. Etenim, ut probe nostis, de thesauro agitur in agro abscondito, quem qui invenerit homo, «abscondit, et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum» [27]. Ac recordemini quid Divinus ipse Redemptor in Evangelio dixerit: «Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Qui invenit animam suam, perdet illam; et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam» [28]. Cui quidem divinae sententiae illud adicere placet Apostoli gentium: «Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus; si sustinebimus, et conregnabimus; si negaverimus, et ille negabit nos; si non credimus, ille fidelis permanet, negare se ipsum non potest» [29].

Paternam hanc adhortationem Nostram, dilecti filii, nullo Nos aptiore modo confirmare ac concludere posse putamus, nisi hisce eiusdem Apostoli gentium admonitionibus: «Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini» [30]. «Obedite praepositis vestris» [31] Episcopis et sacerdotibus cum ad salutem vestram ac secundum Ecclesiae praescripta vobis praecipiunt; iis omnibus, qui fidei vestrae quovis modo insidiantur, strenui resistite, «solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae» [32].  Atque in mediis maeroribus angoribusque omne genus, mementote «quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis» [33]. «Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo» [34].

Futurum autem omnino confisi, ut hortationibus hisce Nostris, divina adspirante iuvanteque gratia, fortes volentesque respondeatis, meliora vobis ac tranqüilliora tempora a misericordiarum Patre Deoque totius consolationis [35] ominamur, supplicesque precamur. Caelestium interea munerum auspicem, Nostraeque benevolentiae testem, cum vobis singulis, Venerabiles Fratres, vestrisque gregibus, tum peculiarissimo modo Ruthenae Ecclesiae Episcopis, sacerdotibus universisque christifidelibus, Apostolicam Benedictionem effuso animo impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIII mensis Decembris, anno MDCCCCXXXXV, Pontificatus Nostri septimo.

 

PIUS PP. XII


 

*A.A.S. vol. XXXVIII (1946), n. 2, pp. 33-63

[1] LEO XIII , Epist. Apost. Praeclara gratulationis, d. d. 20 Iun. 1894, Acta Leonis XIII, t. XIV, p. 201.

[2] LEO XIII, loc. cit.

[3] BARONIUS, Annales, t. VII, Romae 1596, Appendix, p. 681.

[4] A. THEINER, Vetera monumenta Poloniae et Lithuaniae, t. III, p. 240 ss.

[5] A. THEIXER, loc. cit., p. 251.

[6] MATTH., XIII, 25.

[7] Cf. A. THEINER, loc. cit., p. 237.

[8] Acta et decr. SS. Conciliorum rec, col. 600, nota 2.

[9] Loc. cit., col. 602.

[10] Loc. cit., col. 603.

[11] Loc. cit., col. 606.

[12] Cf. Pius IX, Litt. Omnem sollicitudinem, d. d. XIII Maii a. MDCCCLXXIV, citans Gregorium XVI Inter gravissimus, PII IX Acta, VI, 317.

[13] Luc, VI, 22, 23.

[14] Col, I, 19.

[15] Eph., I, 23.

[16] Epist, ad Episcopos Istriae, Acta Conc. Oecum., IV, II, 107.

[17] SOPH., I, 15.

[18] Luc., XXIII, 2.

[19] Ps. C XXXIX, 13. 22 I Cor., IV, 9.

[20] Cf. IOEL., II, 17.

[21] Io., X, 11.

[22] I Cor., IV, 9.

[23] Petr. II, 21.

[24] Cf. I Cor. IV, 1.

[25] Apoc. II, 19.

[26] II Cor., VI, 4 ss.

[27] MATTH., XIII, 44.

[28] MATTH., X, 37 ss.

[29] II Tim., II, 11 ss.

[30] I Cor., XVI, 13.

[31] Hebr., XIII, 17.

[32] Ephes., IV, 3-4.

[33] Rom., VIII, 18.

[34] II Thess., III, 3.

[35] Cf. II Cor., I, 3.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana