Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

EPISTULA AD R.P. PETRUM DAMIANI BUFFADINI,
PRIOREM GENERALEM CONGREGATIONIS
MONACHORUM EREMITARUM CAMALDULENSIUM: SAECULO
 EXEUNTE AB OBITU SUMMI PONTIFICIS GREGORII XVI.*

 

Cum ad recolendum Gregorium XVI Pontificem Maximum, cuius ab obitu centum mox condentur anni, aequam et opportunam tu sodalesque tui celebritatem paretis, Nosmetipsos ultro arcessivistis, ut festis coetibus agendi salutariter precando, adaugeamus laetitiam. Quod gemina de causa libenter facimus. Decessorum enim Nostrorum, qui bene de re christiana publica meriti sunt, memoria gesta repetere animorum non vilia et angusta sentientium officium est, cui haud exiguae utilitatis emolumentum inhaeret: arctior ita fit communio cum iis, qui Christi causae servientes virtutibus nobis profuerunt et praeclara exempla imitanda reliquerunt. Peculiaris autem ratio Nobis suadet, ut apud vos Gregorium XVI commemorantes animo diversemur. Magni enim semper ducimus operam, quam is summa contentione Ecclesiae bono et christianae humanitatis cultui fovendis insumpsit: praeter multa alia memoratu digna, is sacras expeditiones, ad quas iam antea ut Cardinalis Praefectus Consilii catholico nomini propagando adsiduas curas converterat, magno studio et felicibus eventibus proveit, peculiaris momenti musea aut condidit aut in meliorem statum restituit, publica opera regalibus propositis e sumptibus molitus est et, quod praecipuum est, praesagae sapientiae valido consilio usus, Ecclesiae incrementis in Anglia et in Foederatis Civitatibus Americae borealis apprime prospexit. Hanc ob rem flagrantibus votis optamus, ut tanti viri debita laus revirescat et honorabile nomen splendescat per congruentem statam celebritatem, quae apud aedem Ss. Andreae et Gregorii ad Clivum Scauri probe continget, ubi is vitam umbratilem duxit.

Id ominati tibi, dilecte Filii, sodalibusque tuis et universis qui pio studio egregie acta huius Summi Ecclesiae Antistitis recensebunt, testem caritatis Nostrae et munerum divinorum auspicem, Apostolicam Benedictionem impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis die XXI m. Martii a. MCMXXXXVI.

 

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VIII,
  Ottavo anno di Pontificato, 2 marzo 1946 - 1° marzo 1947, pp. 429-430
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana