Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

EPISTULA AD E.MOS PP. DD. AUGUSTUM TIT. S. MARIAE DE PACE
S.R.E. PRESBYTERUM CARD. HLOND, ARCHIEPISCOPUM
GNESNENSEM ET VARSAVIENSEM, ADAMUM STEPHANUM TIT.
S. MARIAE NOVAE S.R.E. PRESBYTERUM CARD. SAPIEHA,
 ARCHIEPISCOPUM CRACOVIENSEM CETEROSQUE POLONIAE
 ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS LOCORUMQUE ORDINARIOS:
OFFICIOSIS LITTERIS RESPONDET EX EPISCOPALI
COETU CZESTOCHOVIENSI DATIS
.*

 

Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam Benedictionem

Immaculato Deiparae Cordi, cuiuslibet intemeratae victoriae auspici et datori, postquam inclita Polonorum gens se magnis laetitiis et promissis dicavit, vos, dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, apud Czestochoviense sanctuarium suetum episcopalem coetum egistis, unde Nobis studii et obsequii testificationem misistis; quod utrumque etiamsi saepius cognovimus, dulce est Nobis semper recognoscere. Qui vester profecto conventus non solum negotiorum granditate gravis sollemnisque fuit, sed etiam numero sacrorum Poloniae Antistitum, qui tandem quasi plane redintegratus apparuit: deerant autem ibi, pro dolor, orientalis ritus Episcopi, quorum postremi duo paucos abhinc menses abacti e suis sedibus sunt et cum ceteris conlegis suis iniusta et dura patiendo venerabiliorem suam reddunt canitiem et invictae fortitudinis luculenta coacervant merita; haec vero perpendere et mirari in praesenti aerumna haud tenui est Nobis solacio.

Si semper et ubique pastoralis ministerii partes merito terrent illos, qui eas gerunt, praeter modum vos sua sarcina premunt, qui istic Dei gloriae animorumque saluti servitis, ubi tot post horrida discrimina belli, serpunt letales opiniones errorum et agitantur opposita civium studia et in arctis ipsis rebus contentiones et conflictationes cooriuntur. At vos freti Deo, qui, pondus huiusmodi humeris vestris cum imposuerit, manum supponit, ut illud portare valeatis, intrepidi et vigiles, constantes et alacres vos sacros exhibetis pastores, quorum in Evangelio laus latius usque innotescit et quorum solidae virtutes tutaminis et oblectamenti causa sunt dominico gregi curae vestrae commisso. Quid Nobis non sperandum, si fideles, quorum profectui consulitis, exemplo et monitis vestris permoti erga catholicam religionem expergefacient amorem, qui gloriosis avis vestris una est pulcherrima gloria? Num continget, ut illa Crux quam ille vester Ioannes Sobieski, periclitante christianae humanitatis cultu, retulit victricem, contra Dei Numinis hostes istic defensoribus destituatur? An potius data est a Deo certandi copia, ut antiquis addendi clariores referantur triumphi? Hac bona spe moti et vigilanti conscientiae obsecuti, vos huius anni decursu impigra cura fidem tutati estis, praesertim nuptiarum foedera defendendo, catecheticam institutionem provehendo, catholicas scholas cuiuscumque ordinis ipsamque Lublinensem Universitatem studiorum rite curando neque omisistis de publicis statis suffragiis, fidelibus vestris opportuna impertiri mandata. Facite, quaesumus, ut etiam in posterum talibus in rebus summi momenti sollicitudo vestra ne desit.

Neque minori cum contentione ad christianorum morum restaurationem cogitationes vestras convertistis et hanc ob causam expeditiones ad populi pietatem excolendam excitastis, et, datis post episcopales coetus monitis aliisque documentis vestrates docuistis, quibusnam normis christiana vita informari debeat et summopere id nunc oportere, ut evangelicae lenitati verborum et operum violentia concedat, ut aequitas et ius socialem consortionem moderentur, quae, si tali careat fundamento, necessario pessumdatur; et contra ebriositatem praecepta daturi estis, opportuna quidem et salutaria, cum huius vitii immoderatio familiarum misere quatiat compaginem et magnopere christianae gentis ingenitam nobilitatein deturpet. Neque in defensione Ecclesiae et fidelium iurium studium vestrum deses fuit et praeter alia provido interventu, quantum fieri potest, minas maiorum asperitatum quae religionis exercitio imminent, decussistis ac postulastis copiam in carceribus inque publicae custodiae locis detentis religionis solacia afferendi. Strenuissimam quoque operam dedistis, ut quod iustum et hominum societatis utilitatibus perquam consentaneum est, libera sit catholicis viris volumina, commentarios, ephemerides typis edendi facultas: adhuc, pro dolor, petitiones vestrae irritae fuerunt, quin etiam vestrae pastorales litterae hic illic decurtatae sunt.

Quoniam autem et animi miseriores rei materialis inopia et defectu fieri solent, laudabile consilium suscipietis, si etiam ad reparanda damna furialibus praeliis illata proposita et vires vertere prosequemini. Quae omnia felicius evenient, si concordia vestra in excogitando et operando stabilis et indemnis manebit, cum, ea tantum si adsit, et hostili impulsioni aheneus murus obsistit et salutaria incepta, licet ardua et difficilia, perficiuntur.

Ad concordiae placita et pacta adamussim servanda etiam sacerdotes vestro moderamini commissi, connitantur. Qui vero ab oboedientiae officio abscesserint — pauci sane — meritae quoque reprehensionis nota digni esse videntur. Sacerdotum cohortem belli discriminibus imminutam suppleat strenue agendi voluntas, consolidet cum sacris pastoribus semper firma et laudabilis cohaerentia et consensio. At tantae virtutis sacrorum administrorum, qui vestro ministerio opitulantur, habemus specimina, ut spem optimam, quam de ipsis concepimus, nullo modo felicis eventus et exitus expertem fore arbitremur. Votis Nostris Deus caelestis gratiae multiplicato dono arrideat.

Cum vero ecclesiasticorum virorum devovendi se ardorem excitamus, tum ob oculos maxime habemus ingentes civium turbas, quae ex aliis in alias regiones se transferre coactae sunt. Quae sane quot et quantis indigentiis sive in re spiritali sive in re oeconomica adfligantur vos testes estis. Multum pro iis et pro reliquis, qui belli consectaria patiuntur, actum est, praesertim ope Sodalicii « Caritas » appellati, cui semel iterumque largitatis Nostrae opes dedisse gavisi sumus; at plura sunt in posterum agenda, cum amor erga egenos fratres magis magisque animos, voces, opera compellere et adurgere debeat. Fidei namque index, alimonium, vita semper est caritas, cuius debitum etiam si semper solvitur, numquam tamen reputatur extingui.

Virtutes vestrae, divinae gratiae latice alitae, ita in his calamitosis temporibus eniteant, ut sua celsitate et praestantia etiam adversarios in sui admirationem traducant. Solidiora et luminosiora quam verba, vestra consistant et relucescant opera. « Non suasionis opus, sed magnitudinis est Christianismus, quando utique odio est mundo (S. Ignatius Mart. Ad Rom. 3, 3). Aliorum divinarum rerum negligentiae vel contemptui opponite caelestem sapientiam, aliorum morum corruptioni vestram retinentissimam officii conscientiam. Adversarii vestri, Dei munere mansuefacti, fortasse olim diligent quod nunc invidia prosequuntur; et si non multi ex ipsis poenitentiam admissorum suorum egerint, eorum filii colent et construent altaria, quae superior aetas superbo nisu evertere voluerit. Pertinent enim futura aeva ad Deum, pertinent ad palmas numquam fallacis veritatis triumphi. Hoc pro ministerio Nostro vos commonefacientes, dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, vobis enixa prece supernae pietatis ubertatem poscimus inque huius pignus vobis et ovibus ductui vestro concreditis Apostolicam Benedictionem amanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXIII mensis Decembris anno Domini MCMXLVI, Pontificatus Nostri octavo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, X,
  Decimo anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 427-430
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana