PIUS PP. XII
MOTU PROPRIO DATAE
APOSTOLICO HISPANIARUM*
DE ROTA NUNTIATURAE APOSTOLICAE IN HISPANIA DENUO CONSTITUENDA.
Apostolico Hispaniarum Nuntio constat iam a saeculo XVI a Summis Pontificibus singulare privilegium collatum fuisse ecclesiasticas causas cognoscendi et terminandi. Quod pervetustum tribunal per Apostolicam Constitutionem Administrandae Iustitiae, die 26 martii 1771 a Clemente Pp. XIV latam, novam ordinationem et nomen nactum est Rotae Nuntiaturae.
Quae Rota Apostolicae Nuntiaturae, a civitate plene recognita ac sustentata, iudicibus ex variis catholicae nationis hispanicae provinciis aeque delectis, quorum plures magnam assecuti sunt famam, diu viguit et floruit.
Lamentabilis autem rerum publicarum perturbatio, qua paucis abhinc annis et solemnis cum Sancta Sede conventio abrupta est, et sacramentalis natura matrimonii denegata, et sacra quaeque pessumdata, fecit ut ipsa Rota sub verteretur. Quare decessor Noster Pius Pp. XI fel. rec, die 21 iunii 1932, Rotam Nuntiaturae Apostolicae in Hispania iure suppressit.
Nunc vero, cum eiusmodi incommoda remota sint atque sacramentalis matrimonii natura iterum agnita, complurium Hispaniae Antistitum nec non publicae rei Moderatorum votis obsecundare cupientes, denuo constituendam censuimus Rotam Nuntiaturae Apostolicae, tribunal mere ecclesiasticum pro causis ecclesiasticis ad tramitem iuris canonici agendis, eamque praesentibus litteris constituimus atque sequentes normas vim legis habituras eidem tribuimus, nostri temporis condicionibus opportune accommodatas:
NORMAE A ROTA NUNTIATURAE APOSTOLICAE
IN HISPANIA SERVANDAE
CAPUT I
De constitutione tribunalis
Art. 1. - Rota Nuntiaturae Apostolicae, Matriti constituta, est tribunal collegiale, ordinarium, praesertim ad recipiendas appellationes contra sententias ecclesiasticas in Hispaniae dicione latas.
Art. 2. - Rota constat ex septem Auditoribus, quibus praeest eorumdem Decanus, primus inter pares. Iidem vix ac attigerint septuagesimum secundum aetatis annum emeriti evadunt et a munere cessant.
Art. 3. - Auditores Sacerdotes sint oportet, civitate hispani, ex legitimo matrimonio nati, maturae aetatis, laurea doctorali saltem in iure canonico praediti, honestate vitae, prudentia et iuris peritia praeclari.
Art. 4. - Auditores post Decanum ordine sedent ratione antiquioris nominationis, et in pari nominatione ratione antiquioris ordinationis ad sacerdotium, nisi iunior ordinatus sit a Romano Pontifice, et in pari nominatione et ordinatione presbyterali, ratione aetatis (can. 106, 3°).
Art. 5. - Vacante decanatu, in officium Decani ipso iure succedit „ qui primam sedem post decanum obtinet.
Art. 6. - 1.° Auditores libere eliguntur a Romano Pontifice, perspecto indice candidatorum, quos conventus Metropolitanorum, collatis consiliis cum suis Suffraganeis, idoneos iudicaverit.
2.° Praeses conventus Metropolitanorum indicem et Nuntio Apostolico et Status Moderatori simul mittet, ut hic, si quas habeat politicas generalioris ordinis difficultates adversus quempiam candidatorum, exponere queat. Cum vero Nuntius Apostolicus Gubernii responsionem acceperit aut cum, triginta diebus ab misso indice praeteritis, nulla ei responsio significata sit, indicem Apostolicae Sedi transferendum curabit.
3.° Auditoris nominatio a Summo Pontifice facta Hispaniae Moderatori significabitur, qui, eadem nominationis die, decretum feret quo novus Auditor uti Status magistratus agnoscitur eique propria tribuuntur civilia iura.
4.° Nominatio eodem tempore promulgabitur ab Apostolica Sede et ab hispanico Gubernio.
Art. 7. - Auditores sunt praelati domestici Sanctitatis Suae, eisque competunt omnia iura et privilegia huius gradus propria.
Art. 8. - Sunt praeterea Nuntio Apostolico adiuvando Auditor-Adsessor atque Abbreviator, qui eidem praesto erunt prout ipsi opus fuerit. Hi duo Officiales, civitate hispani, libere ab Apostolica Sede deligentur iisdemque iuribus ac officiis fungentur quae hactenus exercuerunt.
Art. 9. - Sunt quoque in Rota Promotor iustitiae pro tuendo bono publico et Defensor vinculi matrimonii et sacrae ordinationis; eisque dari possunt substituti, qui, sub eorum ductu, bonum publicum vel sacrum vinculum tueantur.
Art. 10. - Promotor iustitiae et Defensor vinculi, eorumque substituti, oportet sint sacerdotes, civitate hispanica gaudentes, laurea saltem in iure canonico insigniti, maturae aetatis, bonis moribus, prudentia ac iuris peritia praestantes.
Art. 11. - Promotor iustitiae et vinculi Defensor, nec non eorum substituti, eliguntur a Summo Pontifice, prae oculis habito indice candidatorum quem conventus Metropolitanorum, collatis consiliis cum suis Suffraganeis, per Nuntium Apostolicum exhibuerit.
Art. 12. - Ad conficienda et custodienda acta iudicialia sunt quoque notarii, seu cancellarii, itemque scriptores ad eadem exscribenda; omnes sacerdotio aucti, civitate hispanica gaudentes, et laurea doctorali aut saltem licentia in iure canonico praediti; eisque a Decano committuntur quoque cura archivi et bibliothecae nec non officia arcarii et ratiocinatoris.
Art. 13. - Notarii seu cancellarii et scriptores eliguntur a Nuntio Apostolico, spectato elencho candidatorum a Collegio Rotali exhibito.
Art. 14. - Expedit ut omnes Auditores, officiales et ministri tribunalis consecuti sint diploma advocati rotalis, quo melius cognoscant stilum Sacrae Romanae Rotae et cum illo se conformare studeant.
Art. 15. - Duo laici, hispani, maturae aetatis et probatae vitae, officia cursorum et apparitorum praestant; iidemque in cura atque custodia habent sedem et aulam tribunalis.
CAPUT II
De officio Auditorum, officialium et ministrorum tribunalis
Art. 16. - Rota posita est sub auctoritate Nuntii Apostolici; quare, nisi aliud caveatur, ad Nuntium Apostolicum spectat eam potestatem in Rotam exercere, quam Episcopi exercent in sua tribunalia.
Art. 17. - Auditores, Promotor iustitiae'et vinculi Defensor, itemque ministri Rotae iura et officia habent, quae iudicibus, officialibus et ministris tribunalium ecclesiasticorum competunt, nisi aliter cautum sit.
Art. 18. - Singuli Auditores, post nominationem, antequam iudicis officium suscipiant, coram Nuntio Apostolico, adstante Collegio Rotali, et notario in actis referente, iusiurandum praestant de munere rite et fideliter implendo et de secreto servando. Idem iusiurandum praestant Promotor iustitiae, Defensor vinculi eorumque substituti, notarii et scriptores, coram Collegio, nec non cursores seu apparitores coram Decano, in scriptis pariter referente notario.
Art. 19. - Decanus, salva auctoritate Nuntii Apostolici, universum» tribunal moderatur; ideoque curat ut omnes officiales et ministri tribunalis suum munus diligenter adimpleant.
Art. 20. - Impedito Decano, eius vicem supplet Auditor antiquior qui non sit impeditus.
Art. 21. - Rota iudicat per turnos trium Auditorum, ex quocumque numero constiterit tribunal quod in praecedenti instantia iudicaverit.
Art. 22. - Cum causa aliqua legitime ad Rotam pervenit, Decanus turnum statuit, iuxta ordinem temporis quo causae delatae sunt tribunali; itemque Ponentem designat eum qui in turno primam sedem occupat.
Art. 23. - In prima Rotali instantia turni eo ordine procedunt, ut primus constet ex Decano et Auditoribus secundo et tertio, alter ex secundo, tertio et quarto; tertius ex tertio, quarto et quinto; et ita deinceps ea lege ut turnus subsequens constituatur ab altero ex Auditoribus praecedentis turni et duobus subsequentibus Auditoribus, iterum incluso Decano Cum duobus postremis Auditoribus, vel cum ultimo ex iisdem Auditoribus et secundo.
Art. 24. - Si agatur de appellatione a sententia rotali, turnus ad quem est ille qui constat ex Auditoribus immediate antecedentibus eos quibus turnus a quo constabat.
Art. 25. - Si quis Auditor infirmitate aut alia iusta causa impediatur quominus partem habeat in turno, Decanus Nuntium Apostolicum rogat ut alium Auditorem non impeditum substituat.
Art. 26. - Si Ponens a Decano designatus iustam causam habeat munus declinandi, idem munus a Decano alii ex Auditoribus de turno committi potest, edito decreto, omnibus, quorum interest, notificando.
Art. 27. - Ad Nuntium Apostolicum spectat decernere an in causis contentiosis, ad bonum publicum tuendum, Promotor iustitiae debeat intervenire, nisi iam intervenerit in praecedenti instantia aut eius interventus ex natura rei appareat necessarius, ut in causis impedimenti ad matrimonium contrahendum, separationis inter coniuges, piae fundationis quoad eius exsistentiam, iuris patronatus pro tuenda Ecclesiae libertate, vel ubi agitur de lege processuali tutanda.
Art. 28. - Si exceptio suspicionis proponatur contra unum vel alterum Auditorem, aut contra Promotorem iustitiae vel vinculi Defensorem, de eadem iudicat ipsa Rota per turnum a Nuntio Apostolico statutum; si contra maiorem Auditorum partem aut integrum Collegium, de exceptione iudicat Sancta Sedes.
Art. 29. - Si unus vel alter Auditor, aut Promotor iustitiae vel vinculi Defensor, ad normam can. 1613 §§ 1-2, abstinere teneantur, vel declarati sint suspecti, Nuntius Apostolicus alios non suspectos substituit. Si vero maior Auditorum pars aut integrum Collegium teneantur abstinere vel suspecta declarata fuerint, causa cognoscenda devolvitur ad Sanctam Sedem.
Art. 30. - Omnes officiales et ministri tribunalis debent absentium collegarum partes mutua vice supplere, atque alter alteri adiumento esse, prout Decanus aequum iudicaverit.
Art. 31. - Kalendarium iudiciarium, quo indicantur dies et horae quibus tribunal vacat causis agendis, et Auditores audientiam concedunt, decreto Nuntii Apostolici statuitur.
Art. 32. - Omnes qui tribunal Rotae constituunt eiusdemque officiales et ministri certis stipendiis sustentantur et, firmo praescripto art. 2, a munere cessant iuxta normas iam antea in Hispania legitime probatas; iidem gravi de causa a competenti ecclesiastica auctoritate removeri possunt.
Art. 33. - Auditores, Promotor iustitiae, vinculi Defensor eorumque substituti, necnon omnes ministri tribunalis Rotae, prohibentur munera advocati et procuratoris exercere, sive per se sive per interpositam personam, apud quodcumque tribunal; iidemque districte vetantur ne quavis ratione se ingerant in causas ecclesiasticas ad suum munus non pertinentes.
Art. 34. - Auditores qui secretum violaverint aut dolo vel gravi negligentia litigantibus detrimentum attulerint, tenentur de damnis et a Nuntio Apostolico puniri possunt vel deferri ad Sedem Apostolicam iudicandi ad normam can. 1625 §§ 1-2. Promotor iustitiae, vinculi Defensor eorumque substituti, necnon omnes ministri tribunalis qui officia sua violaverint, pariter tenentur de damnis et possunt puniri a Rotali Collegio ad normam can. 1625 § 3.
CAPUT III
De competentia
Art. 35. - Ob primatum Romani Pontifici quilibet fidelis in quovis iudicii gradu vel litis stadio potest quamlibet causam ad Sanctam Sedem deferre vel apud eam introducere; recursus autem ad Sedem Apostolicam interpositus non suspendit, excepto casu appellationis, iurisdictionem in iudice qui causam iam cognoscere coeperit (can. 1569 §§ 1-2).
Art. 36. - Causae reservatae Romano Pontifici aut tribunalibus Sedis Apostolicae et causae maiores a competentia Rotae Nuntiaturae Apostolicae excluduntur (can. 1557 §§ 1-3,1600).
Art. 37. - Contra Ordinariorum decreta non datur appellatio ad Rotam; sed de recursibus exclusive cognoscunt Sacrae Congregationes (can. 1601).
Art. 38. - 1. Rota Nuntiaturae Apostolicae iudicat:
a) in secunda instantia causas quae iudicatae fuerint in prima instantia a quibusvis Hispaniae tribunalibus metropolitanis vel immediate Apostolicae Sedi subiectis, sublatis tribunalibus semel pro semper designatis ad recipiendas appellationes (can. 1594 § 2);
b) in tertia instantia, quatenus necessaria sit, causas quae a tribunalibus metropolitani» dicionis Hispaniae vel ab ipsa Rota iudicatae fuerint in secunda instantia;
c) in ulteriore instantia causas quae iudicatae fuerint ab ipsa Rota, quatenus ulterior propositio requiratur.
2. Hoc tribunal iudicat etiam in prima instantia causas quas Nuntius Apostolicus, ad petitionem alicuius Episcopi in Hispania competentis, ob graves rationes eidem tribunali commiserit.
3. Ob graves pariter et probatas rationes, utraque parte petente et consentiente Metropolita, poterit Nuntius Apostolicus, pro suo prudenti arbitrio et conscientia, causas circa matrimonii nullitatem a quibuslibet Hispaniae tribunalibus suffraganeis in primo gradu iudicatas, Rotae Nuntiaturae Apostolicae in secunda instantia iudicandas mandare.
Art. 39. - Semper integrum erit partibus in hoc mutuo convenientibus causas directe ad Sacram Romanam Rotam per legitimam appellationem deferre, quae a quorumvis Ordinariorum tribunalibus in primo gradu diiudicatae fuerint (can. 1599 § 1, 1°).
Art. 40. - Querela nullitatis proponitur ad normam can. 1893 et 1895; restitutio in integrum vero ad normam can. 1906.
Art. 41. - Si ob ulteriorem causae propositionem, vel querelam nullitatis, vel restitutionem in integrum, nova instantia requiratur et Rotae Nuntiaturae Apostolicae, quavis ex causa, desint iudices necessarii ad turnum efformandum, causa devolvitur ad Sanctam Sedem.
CAPUT IV
De Procuratoribus et Advocatis
Art. 42. - Munera procuratoris et advocati apud Rotam Nuntiaturae Apostolicae exercere possunt:
1.° Advocati consistoriales, Procuratores SS. PP. AA., Advocati S. Romanae Rotae, si sint hispani;
2.° Ii omnes qui a Nuntio Apostolico ad eiusmodi munera gerenda admissi sunt.
Art. 43. - 1. Advocati et procuratores Rotae oportet sint catholici atque honestate et religionis fama praestantes. Acatholici non admittuntur nisi per exceptionem et ex necessitate, ad normam can. 1657 § 1.
2. Ut quis habituali advocati vel procuratoris munere fungi ac in proprium eorum album referri possit, hispanica civitate pollere debet. Exceptiones huic normae ab Apostolico Nuntio, pro suo prudenti arbitrio et conscientia, admitti poterunt in aliqua tantum peculiari causa.
3. Omnes advocati et procuratores lauream doctoralem saltem in iure canonico consecuti sint oportet atque, post tirocinium apud Sacram Romanam Rotam vel apud Rotam Nuntiaturae Apostolicae laudabiliter absolutum, peculiari periculo satisfecerint. Iidem praeterea obligatione tenentur iusiurandum praestandi de munere rite et fideliter implendo.
Art. 44. - Album procuratorum et advocatorum Rotae a Nuntio Apostolico evulgatur.
Art. 45. - Procurator, nisi ob peculiaria rerum adiuncta Nuntius Apostolicus aliter indulgeat, Matriti residere debet.
Art. 46. - Procuratores et advocati Rotae Nuntiaturae Apostolicae tenentur praestare pauperibus gratuitum patrocinium et observare leges canonicas tum communes tum proprias eiusdem sacri tribunalis.
Art. 47. - Procuratores et advocati qui ofiicio suo defuerint, possunt a Rotali Collegio reprehensionis nota inuri, poena pecuniaria mulctari vel etiam, cum adprobatione Nuntii Apostolici, suspendi ab officio et ab Albo expungi.
Art. 48. - Procuratorum et advocatorum emolumenta non alia admittuntur quam quae fuerint a Nuntio Apostolico probata.
CAPUT V
De ordine iudiciario
Art. 49. - Apud Rotam Nuntiaturae Apostolicae nullus alius ordo iudiciarius admittitur quam qui iure canonico statuitur, sive in Codice sive in aliis normis ecclesiasticis editis vel edendis, praesertim vero, quod attinet causas matrimoniales, in Instructione Sacrae Congregationis de disciplina Sacramentorum diei 15 augusti 1936, confirmata Pii Pp. XI m. pr. Qua cura, diei 8 decembris 1938.
Art. 50. - Cum causa apud Rotam proponitur, petitio vel appellatio dirigitur ad Nuntium Apostolicum, qui Rotae causam committit.
Art. 51. - Cum locus est citationi per edictum, Nuntius Apostolicus decernit per quae diaria vel periodica, praeter affixionem ad fores Curiae, decretum citationis edendum sit.
Art. 52. - Si causa ad Rotam delata instructione indigeat, Ponens instructionem peragit, sed potest etiam alii Auditori de turno committere, nisi agatur de causa criminali, quo in casu officium instructoris a Decano alii Auditori turno extraneo demandatur.
Art. 53. - Contra decreta Ponentis vel iudicis instructoris datur recursus ad turnum a quo causa iudicanda est.
Art. 54. - Ad Episcopum domicilii coniugum spectat iudicium ferre de exsistentia condicionum de quibus in art. 38 §§ 2 et 39 b) Instructionis Sacrae Congregationis de disciplina Sacramentorum diei 15 augusti 1936.
Art. 55. - Ad Ordinarium coniugis pertinet tutorem vel curatorem admittere vel designare ad normam art. 78 Instructionis Sacrae Congregationis de disciplina Sacramentorum diei 15 augusti 1936.
Art. 56. - Scriptae iudicum conclusiones, de quibus in can. 1871 § 2, et sententiae redigendae sunt lingua latina, nisi iusta causa aliud suadeat.
Art. 57. - Res iudicata efficitur ad normam can. 1902, l°-3°; et pro causis quae non transeunt in rem iudicatam ulterior causae propositio non admittitur nisi ad normam can. 1903, 1987 et 1989.
Art. 58. - Index taxarum et expensarum iudicialium, nec non emolumentorum pro advocatis et procuratoribus, a Nuntio Apostolico decreto sancitur.
Art. 59. - Rota Nuntiaturae Apostolicae quotannis tenetur referre de sua activitate Sacrae Congregationi de disciplina Sacramentorum iuxta litteras eiusdem Sacrae Congregationis diei 1 iulii 1932 et m. pr. Qua cura Pii Pp. XI diei 8 decembris 1938, n. V.
Quae omnia motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostris, praesentium Litterarum Apostolicarum tenore plenissime adprobamus, eisdemque supremum Apostolicae Nostrae auctoritatis robur adiicimus. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, eidemque tribunali Rotae Nuntiaturae Apostolicae plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VII mensis Aprilis anno MCMXXXXVII, Pontificatus Nostri nono.
PIUS PP. XII
*A.A.S. vol. XXXIX (1947), n. 5, pp. 156-163
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana