Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

NUNTIUS RADIOPHONICUS
SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI
PII XII
EMO P.D. IOSEPHO S.R.E. PRESB. CARDINALI MINDSZENTY,
 STRIGONIENSI ARCHIEPISCOPO, CETERISQUE HUNGARIAE
 ANTISTIBUS, SACERDOTIBUS, RELIGIOSIS ATQUE
 CHRISTIFIDELIBUS DATUS
*

Die XXX mensis Maii, A.D. MCMXLVIII

 

Dicsértessék az Ur Jézus Kristus!
Kedvesjo magyar gyermekeink!
 

Az eucharisztikus Kongresszus emlékében szeretettel köszöntünk benneteket.

Decimus impletus vertitur annus ex quo Eucharisticus ex omnibus nationibus Conventus Budapestini habitus est, cui Cardinalis Legatus a latere fel. rec. Decessoris Nostri Pii XI praefuimus. Semper dulcis et grata animum Nostrum subit memoria et recordatio sollemnium illorum dierum, quibus ista in celeberrima Urbe, ad Danubii ripas ab immensa hominum multitudine, ex dissitis quoque regionibus profectorum, Divino Redemptori, sub eucharisticis speciebus delitescenti, religionis obsequium exhibitum est, sacrarum caerimoniarum splendore, coetuum magnificentia, orationum, laudum, canticorum varietate et ubertate, fidei et pietatis fragrantia haud impar eis, quae eiusdem generis alias alibi Servatori Nostro reddita sunt.

Haec autem fides et pietas non tantum externis et fugacibus significationibus erupit, sed fons et origo fuit spiritalis roboris, quod vos luctuosos per annos, quibus bellum conflagravit et qui bellum subsecuti sunt, sustinuit, erexit itemque vos ad Marianum annum concelebrandum permovit.

Tum maxime demirati sumus egregias animi laudes, quibus Hungari exornantur, religionis studium, humanitatis decus, fortitudinem, concordiam, constantiam; nec sine suavi delectatione, quae diu menti Nostrae inhaesit, vidimus vobis nihil esse potius, quam Sancti Stephani Regis et Patroni vestri praeclaris institutis et exemplis insistere.

Haud multo post illum Eucharisticum Congressum, laetitia et pace relucescentem, vicissitudines et discrimina rerum secuta sunt, quae omnes norunt et quae vobiscum eo vehementius querimur, quo maiore, postquam vos visimus, caritate vobis devinctos esse Nos sentimus. Quot calamitatibus et cladibus dilecta Hungaria funestata est! Quot eius filii interfecti, vulnerati, captivi! Quot coacervatae ruinae! Etiam haud parva pars pulcherrimae istius urbis et regales aedes, ubi hospitio recepti sumus, collapsae sunt, furialibus belli telis ictae atque correptae.

At pernobilis natio vestra, quae per saeculorum decursum multas res adversas perpessa est, immanibus hisce fluctibus numquam est oppressa. Ut vetusta et vivida quercus concuti potest, eradicari non potest. Vestrum profecto est fortiter agere et pati.

Ista autem firmitas, ista doloris patientia et spei plena fiducia ex eo oriuntur, quod Deo confisi in interiore aula mentis Spiritus Sancti ignem alitis, Evangelii sucis et praeceptis imbuimini. Res enim spiritales, quarum causa praecipue vivimus, si humanae conditionis dignitatem servare volumus, quamvis violentia et metus eis obsistant, haud defuturam exspectant victoriam, quia eae praepollentibus viribus vigent: enimvero quod mergi nequit maiore nisu resurgit.

Christiana autem religio, quam velut pretiosissimum thesaurum a Sancto Stephano et a gloriosis avis vestris accepistis et summa contentione custoditis, efficit sane, quippe quae omnium sit altrix virtutum, ut singulari praestantia et excellentia eniteatis, quae eo vel maxime eminet et relucescit, cum negatores Dei nominis et numinis fallaciis et commentis vobis insidiantur. Nemo vestrum vacillet; immo unusquisque vestrum in laude dignis propositis perseveret. « Nemo enim sapiens, nemo fidelis, nemo maior, nisi christianus; nemo autem christianus, nisi qui ad finem usque perseveravit » (Tertullianus, De praescript. haeret. III).

Eucharisticum vero mysterium, quod est vinculum caritatis, impensissima pietate a vobis cultum et excolendum, sufficiat vobis semper robur et gaudium, ut cum Catholica Ecclesia coniuncti, sacris pastoribus oboedientes, fide stabiles, bonis et salutaribus operibus locupletes inter ardua floreatis ac vobis et filiis vestris praeparetis aevum, quod, pacis et felicitatis muneribus dives, Nostrae ac vestrae exspectationi respondeat.

Haec ex animo a Deo adprecati, elatis ad coelum oculis et manibus, dilecto Filio Nostro Cardinali Josepho Mindszenty. Strigoniensi Archiepiscopo, ceteris Hungariae Antistitibus, sacerdotibus, religiosis viris et feminis, christifidelibus universis Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus, vota et optata, quae praecipua erga vos caritas Nobis suggerit, Deiparae Virgini Mariae, Magnae Dominae et Reginae vestrae, commendantes, ut ea non sero felicique exitu fortunentur.

Drágajo magyar gyermekeink!
Tarciatok ki rendületlenül az eucharisztikus Jézus és a Magyarok Nagyasszonya szeretetében! Dicsértessék az Ur Jézus Krisztus!
Eljen Mária Orsága!


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, X,
 Decimo anno di Pontificato, 2 marzo 1948- 1° marzo 1949, pp. 109-111
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana