Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

BENEDICTUS PP. XV

MOTU PROPRIO

QUANDOQUIDEM IN IIS*

QUAENAM INDULGENTIARUM CONCESSIONES
S. CONGREGATIONI S. OFFICII SINT EXHIBENDAE.

 

Quandoquidem in iis exsequendis quae decessor Noster sanctae memoriae Pius X Motu Proprio Cum per apostolicas die VII aprilis MCMX praescripsit de concessionibus Indulgentiarum a S. C. S. Officii recognoscendis, plures gravesque iam dubitationes extiterunt, Nos ut eas omnes praecidamus in posterum, Motu Proprio pariter et certa scientia, secundum decreta a Nostris decessoribus, Benedicto XIV die XXVIII ianuarii MDCCLVI, Pio IX die XIV aprilis MDCCCLVI edita et ab ipso Pio X in Constitutione Sapienti consilio confirmata, decernimus et declaramus, illarum tantummodo sub poena nullitatis Supremae Congregationi exhibenda esse documenta Indulgentiarum, quae universi catholici orbis christifidelibus concessae sint.

Itaque nec Indulgentias particulares, quantumvis late pateant, nec facultates benedicendi pia obiecta eisque Indulgentias et privilegia adnectendi, quibusvis sacerdotibus tributas, iam nunc necesse erit Congregationis eiusdem recognitioni subiicere.

Haec autem statuimus, sancimus, contrariis quibuslibet, etiam speciali mentione dignis, non obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XVI septembris MCMXV, Pontificatus Nostri anno secundo.

BENEDICTUS PP. XV


*A.A.S., vol. VII (1915), n. 16, pp. 457-458

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana