Index   Back Top Print

[ EN  - ES  - IT  - LA  - PT ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
AD IACOBUM ROBERTUM S.R.E. CARDINALEM KNOX

 

Africam Evangelio patentem animo intuemur, nominatim Ugandam, quae praeterito saeculo christianam veritatem studiose recepit, quin etiam praeclara germina protulit sanctitatis. Ibi enim, ut notum est, fidei testes sat multi mori maluerunt quam foedari et observantiam legis divinae sanguine profuso confirmarunt. E quorum numero Carolo Lwanga, Matthiae Kalemba Murumba seu Mulumba et XX sociis Paulus VI, Decessor Noster, anno MCMLXIV Sanctorum Caelitum honores sollemni ritu decrevit, inter quem haec verba est elocutus: «Hi igitur Martyres Africani albo victorum, quod est martyrologium, paginam addunt, qua res simul funestissimae et magnificae perhibentur: paginam dicimus, sane dignam, quae adiungatur egregiis illis narrationibus veteris Africae, quas nos, hac aetate viventes, utpote homines modicae fidei, opinabamur numquam habituras esse aequam continuationem. Quis umquam suspicari potuit, ut exemplum afferamus, ad acta illa, animos commoventia, Martyrum Scillitanorum, Martyrum Carthaginiensium, Martyrum «Massae Candidae» Uticensis, de quibus Sanctus Augustinus et Prudentius commemorant, Martyrum Aegypti, quorum amplissimam laudem apud Ioannem Chrysostomum scriptam invenimus, Martyrum persecutionis Vandalicae, nostris temporibus novas historias accessuras esse, quibus res non minus fortiter gestae, res non minus fulgidae narrarentur?» (AAS 56 [1964], p. 905).

Est quidem prae nobis ferendum paucis annis hoc martyrium accidisse, postquam religio catholica in Ugandam esset illata. Recte igitur sentiendum est terram illam quodam modo iam proclivem fuisse ad religionem christianam suscipiendam, scilicet semen evangelicum quasi exspectasse, eoque immisso, brevi in agrum fructuum feracem excrevisse.

Laudandum ergo est consilium Praesulum Ugandensium, qui saeculum elapsum, ex quo primi missionaria regionem illam contigerunt, festis statuerunt caeremoniis celebrare et Eucharisticum ex tota Natione agere Conventum. Ad quae sollemnia apparanda novimus Venerabilem Fratrem Nostrum Emmanuelem S.R.E. Cardinalem Nsubuga, Archiepiscopum Kampalaënsem, operaeque socios diligenter incumbere, necnon cunctos sacrorum Antistites Ugandae communibus litteris datis et clerum et religiosos et fideles salubri exhortatione ad ea praeparasse.

Meminimus sane eundem Decessorem Nostrum Paulum VI, anno MCMLXIX, primum e supremis Ecclesiae Pastoribus in Africam, ac quidem in Ugandam, se contulisse, ut Coetui Episcoporum illius terrae continentes interesset, praedictis Martyribus honorem in eorum patria adhiberet aliaque ad religionem spectantia exsequeretur. Nos vero cupimus celebritates, quae proxime ibi fient, saltem per Patrem Cardinalem, qui Nostrum gerat personam, participare. Quapropter hisce Litteris te, Venerabilis Frater Noster, Missum Nostrum Extraordinarium constituimus et nominamus, mandantes, ut Nostro nomine statutis celebrationibus praesideas. Cum animi mentisque dotes, quibus ornaris, cognitas habeamus, non dubitamus quin huiusmodi munere ita sis functurus, ut gloria Dei augeatur et Ecclesiae in illa regione utilitates obveniant nec paucae nec leves.

«Quam speciosi pedes evangelizantium bona» (Rom. 10, 15). Primi viri, Christum Ugandensibus annuntiaturi, fuerunt Simeon Lourdel, sacerdos, et Amans Delmas, frater, sodales Societatis Missionariorum Africae seu «Patrum Alborum», qui die XVII mensis Februarii anno MDCCCLXXIX, postquam per Lacum Victoriae navigarunt, ad locum «Entebbe» appulerunt; quos, aliquot mensibus transactis, alii tres Evangelii praecones ex eadem religiosa Familia sunt subsecuti.

Sedem autem ii Nabulagalae collocarunt, ubi sacrificium eucharisticum in Uganda primum celebrarunt posteroque anno quattuor autochthonas salutari baptisms aqua primum tinxerunt. In hac ergo statione crux Christi est posits, hinc lumen eius radiavit. Quamquam difficultates gravissimae non semel subortae sunt, tarnen res catholica laetis firmisque augescebat incrementis, propterea etiam quod novi operarsi in vineam illam advenerunt. Curse etiam erat, ut ex ipsis Ugandensibus sacrorum administri asciscerentur. Ita factum est, ut anno providentia Pii XII, item Decessoris Nostri, sacra Hierarchia in regione illa institui posset.

Itaque hoc saeculum, tam felici progressione insigne, respicientes, omnes filios Nostros, quos habemus carissimos, ibidem incolentes, paterne monemus, ut pretiosum fides donum constantissime servent et, hoc iubilaeo impulsi, ex ea diligentius in dies vivere satagant, memores eam ali verbo praeconum legitimorum et vita liturgica, qua «mentes in Deum excitantur, ut rationabile obsequium Ei praestent, gratiamque Eius abundantius recipient» (Sacrosanctum Concilium, 33). Sed ulterius etiam test progrediendum, nempe contendendum, ut Evangelium latius propagetur, quia «cuilibet discipulo Christi onus fidei disseminandae pro parte sua incumbit» (Lumen Gentium, 17); opus videlicet est, ut Ecclesia Ugandensis, a missionaries condita, iam ipse sit missionaria.

Probando consilio, ut supra diximus, Conventus Eucharisticus agitur, sollemnium horum saecularium oblata occasione. Recte quidem augustum hoc Sacramentum cultu sociali honoratur, in quo non solum gratia divina sed auctor ipse gratiae, Christus Dominus, continetur. Eucharistia est vinculum caritatis, siquidem «unus penis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur» (1 Cor. 10, 17) ; merito ergo Sanctus Ioannes Chrysostomus adiungit: «Si autem ex eodem, et idipsum efficimur omnes, cur non eamdem caritatem exhibemus, et ea ratione unum efficimur?» (In Epist. 1 ad Cor., Hom. 24, 2 ; PG 61, 200). Sane optandum est quam maxime, ut in isto Conventu Eucharistico fiamma verge fraternitatis exardescat, qua Christians accendantur, ut aliorum vulneribus, sive ad animam sive ad corpus pertinentibus, medeantur, ut sublevent aerumnis afflictos, ut inopia vexatos reficiant.

Ut autem haec omnia tam praeclara et excelsa ad effectum deducantur, expetendum erit etiam auxilium Beatae Mariae Virginis, quae est Mater Ecclesiae: eius curae praesentem vitam et futuram sortem totius communitatis catholicae Ugandensis fidenter committimus.

Haec habuimus, quae, sollemnibus istis instantibus, pastorali amore et studio ducti, scriberemus. Vota autem, quae facimus, ut inde fructus quam uberrimi percipiantur, confirmet Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Nostrr, necnon praedicto Patri Cardinali eidemque Kampalaënsi Archiepiscopo, ceteris Praesulibus, Magistratibus, sacerdotibus, religiosis et fidelibus universes, qui eiusdem iubilaei causa in unum congregabuntur, libentissime in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVII menses Ianuarii, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PAULUS PP. II



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana