LETTERA DI GIOVANNI PAOLO II
ALL’EM.MO CARDINALE ANGELO SODANO,
LEGATO PONTIFICIO ALLA CELEBRAZIONE
DEL 750° ANNIVERSARIO DEL DUOMO DI COLONIA (GERMANIA)
Venerabili Fratri Nostro
ANGELO S.R.E. Cardinali SODANO
Secretario Status
Ecclesia cathedralis Coloniae Agrippinae fama, decore, arte, pulchritudine, dignitate praestantiaque per orbem terrarum inter alia templa magnopere eminet atque praeter numerosos historiae, culturae artisque thesauros, multorum Sanctorum pretiosas custodit exuvias. Recens autem certiores facti sumus de fausta recordatione, quam proxima sollemnitate Assumptionis B.M.V. Communitas ecclesialis Coloniensis est celebratura, scilicet septingentesimam quinquagesimam anniversariam memoriam a praeclaro die quo Conradus von Hochstaden, tunc Archiepiscopus Coloniensis, petram angularem illius ecclesiae cathedralis coram multitudine christifidelium sollemni ritu consecravit. Merito illo festo magnum tribuendum est pondus: ipsa enim Christi Ecclesia dicitur "templum sanctum, quod in lapideis sanctuariis repraesentatum a sanctis patribus laudatur" (Lumen gentium, 6).
Cum quidem Venerabilis Frater Noster Ioachimus Meisner, eiusdem archidioecesis sacrorum Antistes, Nos rogaverit ut Legatum ad hunc eventum celebrandum illic mitteremus qui Nostram ageret personam, eiusmodi piae postulationi libentes concedendum esse arbitramur. Hac de causa consideravimus te, qui tot annos magna fidelitate et sollertia Romani Pontificis universalisque Catholicae Ecclesiae curas negotia, aequo animo debitaque dignitate hanc legationem esse expleturum.
Quapropter harum Litterarum vi Te destinamus Legatum Nostrum ad faustam celebrationem quae in urbe Coloniae Agrippinae diebus XIV-XVI proximi mensis Augusti fiet, occasione data DCCL expletorum annorum ab initio aedificationis ecclesiae cathedralis. Nostras vices obibis apud sacros Praesules populumque catholicum: sollemnibus praesidebis actibus, Nostram significabis salutationem, Nostram in illam venerandam Ecclesiam benevolentiam, Nostram per spiritum praesentiam.
Nos interea rogamus Dominum ut faustam hanc celebritatem ditare velit eximio sollemnitatis splendore fideliumque magno concursu, prout sane condecet venustam illam vetustamque ecclesiam, quam Nos Ipsi libentes pluries invisimus et admirati sumus.
Legationem tuam Reginae in caelum assumptae instanter committimus. Denique Benedictionem Apostolicam, propensae Nostrae voluntatis testem, amantissime tibi impertimus, quam cum omnibus faustas celebrationes participantibus liberaliter communicabis.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Iunii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
IOANNES PAULUS II
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana