Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - FR  - HU  - IT  - LA  - PL  - PT  - RU ]

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE
STATUTA COMMISSIONIS THEOLOGICAE INTERNATIONALIS
FORMA STABILI DEFINITAQUE APPROBANTUR

 

Tredecim anni iam elapsi sunt, ex quo Decessor Noster f. r. Paulus VI, voto obsecundans ab Episcoporum Synodo significato (cf. Allocutio in Consistorio habita die 28 Aprilis 1969, AAS 61 [1969], 431-432), Commissionem Theologicam Internationalem instituit. Decursu horum fere trium quinquenniorum, sacrae theologiae cultores, qui ad hoc officium vocati sunt, operam suam praestiterunt magna cum sedulitate atque prudentia, eorumque labores egregios sane fructus attulerunt. Hac de causa Summus Pontifex Paulus VI atque Nos ipsi libenti animo eos coram admisimus, ut paterna hortamenta impertiremus atque gratularemur de eorum studiis et laboribus, quorum quidem magna pars nota iam est, quippe quae publici iuris facta sit ex ipsius Pauli VI voluntate.

Anno MCMLXVIIII statuta Commissionis Theologicae Internationalis “ad experimentum” adprobata sunt (cf. AAS 61 [1969], 540-541). Nunc autem iam tempus esse videtur, ut iisdem stabilis ac definita forma tribuatur, ratione habita experientiae hactenus acquisitae, ita ut Commissio munus sibi concreditum explere aptius possit, quale Paulus VI expresse descripsit in allocutione habita occasione oblata primae sessionis plenariae, cum asseruit “ad auxiliatricem praestandam operam Sanctae Sedi ac praesertim Sacrae Congregationi pro Doctrina Fidei” (cf. AAS ibid., 713 sq.) novum hoc Institutum conditum esse.

Ac revera Petrus ceterique Apostoli, itemque eorum successores in sacra Traditione – hoc est Romanus Pontifex et una cum ipso omnes Ecclesiae Episcopi – singulari omnino modo munus ac responsabilitatem Magisterii authentici acceperunt, iuxta Iesu Christi mandatum: “Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos… docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi” (Mt 28, 19-20). Concilium autem Vaticanum II, praesertim in Constitutione dogmatica cui initium “Lumen gentium” (cap. III), hac in re totius Traditionis Ecclesiae vestigia premens, haec munera instar charismatum habet, quae eis robur, vim et authenticitatem conferant.

Attamen specificum hoc ministerium studio ac labore etiam indiget theologorum, ab iisque, secundum ipsius Pauli VI verba, exspectat “firmum auxilium … perfunctioni officii a Christo Apostolis ipsius his verbis commissi: Euntes docete omnes gentes” (cf. AAS ibid., 715). In optatis est, ut hoc ipsum auxilium peculiari et quasi “institutionali” modo afferatur a sodalibus Commissionis Theologicae Internationalis. Qui quidem, cum e pluribus proveniant Nationibus et necessitudines habeant cum diversarum gentium culturis, melius compertas habent novas quaestiones, quae sunt veluti veterum quaestionum novae facies, ac propterea melius etiam percipere possunt adspirationes ac mentis habitus hominum, qui hodie sunt; iidem igitur multum conferre possunt ut, ad normam fidei a Christo revelatae et in Ecclesia traditae, profundiore aptioreque usque ratione propositis quaestionibus responsa dentur.

Itaque, omnibus mature perpensis, motu proprio ac Nostra apostolica auctoritate, nova statuta Commissionis Theologicae Internationalis praescribimus, ac decernimus quae sequuntur:

1. Commissionis Theologicae Internationalis munus est quaestionibus doctrinalibus magni momenti, illis praesertim, quae novum aspectum ostendunt, studere, atque sic auxiliatricem operam Magisterio Ecclesiae praebere, peculiarique modo Sacrae Congregationi pro Doctrina Fidei, penes quam instituta est.

2. Munere Praesidis Commissionis Theologicae Internationalis fungitur Cardinalis Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei Praefectus, qui tamen pro singulis sessionibus, urgente necessitate, alium moderatorem delegare potest.

3. Commissio Theologica Internationalis constat scientiarum theologicarum cultoribus e diversis scholis et Nationibus, qui scientia, prudentia et fidelitate erga Magisterium Ecclesiae praestant.

4. Sodales Commissionis Theologicae Internationalis a Summo Pontifice nominantur, cuius iudicio a Cardinali Praefecto Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei, auditis Conferentiis Episcopalibus, proponuntur.

Ipsi ad quinquennium nominantur, quo expleto, rursus confirmari possunt. Numerus autem Sodalium summam triginta ne excedat, nisi in casibus particularibus.

5. Secretarius generalis Commissionis Theologicae Internationalis, proponente eiusdem Commissionis Cardinali Praeside, a Summo Pontifice ad quinquennium nominatur, et inter Consultores Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei adnumeratur. Expleto quinquennio, rursus confirmari potest.

Expedit autem ut Cardinalis Praeses, quantum fieri potest, inter Membra Commissionis consultationem instituat antequam nomina ad hoc munus aptorum Summo Pontifici subiciat.

Ad munus Secretarii generalis specialiter spectat coordinare labores necnon scripta evulgare ipsius Commissionis, sive tempore sessionum, sive ante et post earumdem sessionum celebrationem.

6. Secretarius adiunctus a Cardinali Praeside nominatur. Ipse adiuvat Secretarium generalem in eius munere ordinario, ac speciatim de rebus technicis et oeconomicis curam habet.

7. Coetus plenarius Commissionis Theologicae Internationalis semel saltem in anno convocatur, nisi adiuncta contraria hanc sessionem impediant.

8. Sodales Commissionis Theologicae Internationalis etiam scripto consuli possunt.

9. Quaestiones et argumenta studio expendenda a Summo Pontifice vel a Cardinali Praeside designantur. Proponi etiam possunt a Sacra Congregatione pro Doctrina Fidei, ab aliis Dicasteriis Curiae Romanae, a Synodo Episcoporum, a Conferentiis Episcopalibus. Servetur tamen praescriptum n. 136 Constitutionis Apostolicae Regimini Ecclesiae Universae.

10. Ad praeparandum studium peculiarium quaestionum, Cardinalis Praeses speciales Sub-commissiones e Membris illius argumenti singulariter peritis instituit.

Harum Sub-commissionum opus dirigitur a Membro electo a Cardinali Praeside, ita ut, collatis consiliis cum Secretario generali, praeparationem laboris Sessionis plenariae ducat. Hae Sub-commissiones ordinarie minus quam decem Sodalibus constant, eaeque in speciali et brevi sessione praeparatoria etiam extra Urbem adunari possunt.

Alii quoque periti, si casus ferat, etiam non catholici, consuli possunt. Ii autem qui ad hanc consultationem vocantur, non fiunt Membra Commissionis Theologicae Internationalis.

Studio expleto, necnon in fine quinquennii, Sub-commissiones a munere suo cessant. Sed iterum nominari aut renovari possunt pro subsequenti quinquennio.

11. Conclusiones, ad quas Commissio Theologica Internationalis in sessione plenaria aut in Sub-commissionibus specialibus pervenerit, itemque, si opportunum videbitur, singula Membrorum vota, Summo Pontifici subicientur atque Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei usui tradentur.

12. Textus specifice adprobati a maiore parte Sodalium Commissionis Theologicae Internationalis publici iuris fieri possunt, si nihil obstat ex parte Apostolicae Sedis.

Textus, qui tantum generice adprobantur, ut opera personalia Sodalium Commissionis Theologicae Internationalis publicari possunt, sed minime secumferunt responsabilitatem ipsius Commissionis. Quae dispositio eo magis valet, si agatur de relationibus praeparatoriis necnon de votis peritorum extraneorum. Diversitas harum qualificationum in praesentatione textuum clare notificetur.

13. Sodales Commissionis Theologicae Internationalis, in rebus a Commissione tractandis, secundum illarum naturam et momentum secretum religiose servabunt, normis obsequendo, quae circa secretum sic dictum professionale vigent.

Res, quae pertinent ad collaborationem cum Sacra Congregatione pro Doctrina Fidei sive collectivam sive individuam, secundum naturam rei, secreto proprio huius Congregationis vel secreto pontificio teguntur ad normam Instructionis de hoc Secreto (cf. AAS 66 [1974], 89-92).

Quaecumque a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus suosque integros effectus obtinere a die I mensis Octobris huius anni, contrariis quibuslibet non obstantibus, etiam speciali mentione dignis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VI mensis Augusti, anno MCMLXXXII, in Festo Transfigurationis D. N. I. C., Pontificatus Nostri quarto.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana