IOANNES PP. XXIII
EPISTULA AD CAESARIUM D'AMATO,
EPISCOPUM TIT. SEBASTENUM IN CILICIA
AC S. PAULI DE URBE ABBATEM,
UNDEVICESIMO REVOLUTO SAECULO
EX QUO SANCTUS PAULUS APOSTOLUS ROMAM VENIT
S. PAULUS APOSTOLUS*
Venerabilis Frater,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
S. Paulus Apostolus, qui diu et vehementer optaverat Romanos videre, ut eis aliquid suae gratiae spiritualis impertiretur atque e communi fide hanriret et afferret solacium (1), votorum apicem consecutus est, cum, procelloso maritimo itinere confecto, ad Italiae oras demum appulit et Romam via Appia ingressus est. Quoniam felicissimi illius eventus undeviginti mox implebuntur saecula, sueta diligentia tu, Venerabilis Frater, cogitationes curasque suscipis, ut rei consentaneis celebritatibus haec grandis recolatur memoria.
Profecto numquam casurae laudi Romanis tribuitur, quod procul a moenibus Apostolo Gentium summa reverentia ohviam ierunt, ut ipse S. Lucas, eius comes et rerum scriptor, posteritati mandavit: Ubi (Puteolis) inventis fratribus, rogati sumus mancre apud eos dies septem et sic venimus Romani. Et inde, cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii Forum ac Tres Tabernas; quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo accepit fiduciam (2).
Ad exemplum maiorum, qui sanctissimum Apostolum Urbem petentem singulari humanitate amplexi sunt, omnes qui Romae satam ab eo Dei veritatem mente colunt, moribus exprimunt, uno animo unaque voce vereantur Evangelii Christi propugnatorem acerrimum, cuius vitam inclitam, caelestem doctrinam, glorioso martyrio sacratam mortem Ecclesia praedicat et extollit per aeva.
Sacra sollemnia celebrentur, coalescant coetus, acroases fiant, ut apertissima in luce collocetur, quantum honoris et magnitudinis huiusmodi adventus Romae attulerit: haec nempe Urbs, tot illustris fastis et titulis, potissimum felix terque felix est, quod Petrum et Paulum, Apostolorum Principes, habuit magistros eorumque mortales exuvias religiose asservat.
Quodsi immane et vituperabile est Romae a sanctissimo Apostolo catholicae fidei illatam lucem impiis commentis et seriptis oppugnare, pravo vitae tenore contemnere, admodum aequum, iustum et suo cuiusque profectui perquam salutare reputatur, christiana dogmata, quae tantus Evangelii praeco asseruit, nobilesque eius usque ad effusum sanguinem labores altius dignoscere et in medullas quodam modo demittere. Enimvero in christianae sapientiae et fortitudinis palaestra eos, qui cum S. Paulo meditando vel legendo versantur, ipse valide conformat, dum ubertate caelestis gratiae alit atque delectat. Quod quidem S. Ioannes Chrysostomus, illius laudator eximius, splendidis sententiis declaravit, immo sculpsit: Nihil prorsus erraverit, qui pratum quoddam insigne virtutum, et paradisum spiritualem Pauli animum nuncupaverit: tam multa enim gratia floruit, tamque huic gratiae congruente vitae perfectione resplenduit: quoniam enim vas electionis effectus est, et bene semetipsum emendare curavit, largissiine in eum Spiritus Sancti munus effusum est. Unde et mirabiles nobis fluvios genuit... non terras rigantes, sed animas hominum ad producenda virtutum germina suscitantes (3).
Haec studio et cura tua, Venerabilis Frater, opimo cum fructu contingere posse et debere confidimus, cum proximo anno clarior Apostoli Gentium recensita memoria splendebit, itque huius rei causa supplices Deo admovemus preces, ut vota Nostra benigno vultu respiciat et religiosa peragenda festa supernis donis laetificet.
Cuius caelestis auxilii pignus, tibi ceterisque qui celebritates ad recolendum beatissimi Pauli Apostoli in urbem Romam ingressum instaurabunt, fovebunt vel iis intererunt, Apostolicam Benedictionem peramanter impertìmus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Decembris, anno MCMLIX, Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PP. XXIII
* AAS. vol. LII, 1960, pp. 79-80.
(1) Cfr. Rotti. 1, 11-12.
(2) Act. XXVIII, 14-15.
(3) De laudibus Sancti Pauli Apostoli, Hom. I; Tigne, PG 50, 473.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana