Index   Back Top Print

[ EN  - ES  - IT  - LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA APOSTOLICA*

SUMMI DEI VERBUM
AD PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ORBIS CATHOLICI:
QUARTO EXACTO SAECULO
POST CONSTITUTA A CONCILIO OECUMENICO TRIDENTINO SACRA SEMINARIA

 

Venerabiles fratres,
 salutem et apostolicam benedictionem

Summi Dei Verbum, lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Io 1,9. 2), quemadmodum aeternae salmis nostrae causa humanam assumere naturam voluit, interque nos aetatem degere, ut nobis ostenderet gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis (Io 1,14), item pro parvo non putavit in tenui Nazarethana domuncula triginta ferme annos latere, ut preces Deo admovendo operaque faciendo convenienter munus suum apostolicum componeret, omniumque virtutum exempla praeberet. In conspectu enim dulcissimo Ioseph ut patris habiti sanctissimaeque matris Mariae, puer Iesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum, et homines (Lc 2,52).
Atqui, si omnes, qui Christo auctorati suret, Verbum hominem factum imitari tenentur, profecto ii vel magis tenentur, a quibus non minus morum sanctimonia ostensa, quam evangelica disciplina enuntiata et Sacramentis dispensatis, Christi ipsius persona coram hominibus sustinenda aliquando erit.

Quam ob rem cum Ecclesia sibi conscia esset ad Christi Iesu administrorum officium pertinere, coram hominibus se magistros virtutis primum exemplis editis tum elicitis verbis praestare, ut re ipsa sal terrae ... et ... lux mundi (Mt 5,13-14) fιerent, iam inde a primis suae vitae saeculis singulariter cavit, ut adulescentes ad sacerdotium nitentes bene instituerentur et educerentur. Cuius rei gravissimum testem habemus S. Leonem Magnum, apud quem scriptum legimus: Merito beatorum Patrum venerabiles sanctiores cum de sacerdotum electione loquerentur, eosdem ut idoneos sacris administrationibus censuerunt, qui multo tempore per singulos officiorum gradus provecti, experimentum sui probabile praebuissent, ut unicuique testimonium vitae suae actuum suorum ratio perhiberet (Epist. 12, PL 54, 650-651). Concilia posthat sive universalia sive peculiaria, ut traditas antiquitus consuetudines quodammodo stabilirent gradatim leges ususque definierunt, quae in posterum Ecclesia universa veluti praescripta sancta ascivit. Qua de re satis est circumscripta commemorare decreta a Conciliis Lateranensibus III et IV facta (MANSI, Amplissima Concil. Collect. XXII, 227, 999, 1013).

Attamen cum pro! mundi improbitas ordinem ipsum ecclesiasticum plus plusque in dies pervaderet, etnicorumque sensus in scholis quadamtenus reviviscere viderentur, in quibus erudiebantur adulescentes, factum est oh cas causas, ut quae ab Ecclesia adhuc normae datae essent, ad quas instituerentur sacerdotii tirones, impares iam praesenti rei existimarentur. Quapropter saeculis XV et XVI pernecesse esse censuerunt plurimi, ut simul in universa Christi Ecclesia mores in melius corrigerentur, simul sacrorum alumni et tuti ab impendentibus periculis praestarentur, et opera educatorum praeceptorumque prudentium in domicilies ad rem idoneis eorum animi, ut oporteret, conformarentur.

Cui summae et angustae necessitudini operam pro viribus Romae dederunt saeculo XV Patres Cardinales Dominicus Capranica et Stephanus Nardinius collegiis conditis, quae ab ipsis nomen invenerunt; saeculo autem XVI S. Ignatius Loiolaeus, in Urbe collegiis constitutie Romano et Germanico, altero magistris, altero alumnis erudiendis. Per idem vero tempus Reginaldus Polus Cardinalis, Archiepiscopus Cantuariensis, Episcopos Cameracensem et Turnacensem hortatus, ut exemplum S. Ignatii sequerentur, illud paravit de Seminaries decretum ad Angliam pertinens, quod Synodus Londinensis anno MDLVI confirmavit, quodgne die X mensis Februarii eodem anno in vulgus emissum est. Ad cuius exemplum decreti lex scripta est, paucos post annos, a Concilio Tridentino universae posita Ecclesiae, quam caput XVIII continet, quod De Reformatione est, die XV mensis Iulii anno MDLXIII ratum habitum (Cf ROCCABERTI, Bibliotheca maxima Pontificia, XVIII, p. 362; et L. VON PASTOR, Storia dei Papi, Roma 1944, vol. VI, p. 569; et vol. VII, p. 329).
Cum igitur a gravissimo illo decreto nunc quater centesimus exeat annus, huius memoria rei eo diligentius recordanda videtur, quod in celebrationem incurrit Concilii Oecumenici Vaticani II. Hoc enim Concilio coacto Ecclesia, quemadmodum in primis agit, ut opportunis praeceptis traditis christiani populi mores in melius referantur, ita sane non praetermittet, quin in ea re praecipuas collocet curas, quae ad vitam ipsam totius mystici Corporis Christi maximopere pertinet, ad pueros videlicet conformandos, qui in Seminariis se ad sacerdotium instruunt.

Non est quidem Nobis propositum hoc loco neque ea exponere, quae acta sunt antequam caput confirmaretur, quod ad condenda Seminaria revertebatur, neque in singulis eius praescriptis perpendendis commorari; sed Nos e decreti commemoratione uberiores posse fructus percipi putamus, si hinc clariore in luce posuerimus commoda ex eo in catholicam Ecclesiam inque hominum societatem profecta, si illinc filiorum Nostrorum memoriam breviter ad quaedam revocaverimus capita de sacerdotii tironibus ad pietatem, ad ingenii cultum, ad quaerendorum Deo animoгum studium instituendis; quippe cum aetate hac nostra haec omnia studiosius quam antea sint sane reputanda.

Sacra vero Seminaria praeclaras esse utilitates singulis Ecclesiae dioecesibus allatura facili cogitatione prospexerunt Concilii Tridentini Patres, qui in Sessione XXIII caput, ad eam pertinens, cunctis iusserunt suffragiis. Qua super re haec Sfortia Pallavicinus Card. scribit: In primis Seminariorum constitutio probata est: multique profiteri non dubitaverunt, etiamsi nihil commodi praeler hoc e Concilio perceptum esset, id ipsum satis omnium laboribus et curis respondisse; utpote quod tamquam instrumentum omnium praesentissimurn esset habendum ad perditos mores corrigendos; siquidem in quavis republica hoc evenit communiter, ut tales habeamus cives, quales finxerimus (Cf P. SFORZA PALLAVICINO, Istoria del Concilio di Trento, ed. di A. M. Zaccaria, Tom. IV, Roma 1833, p. 344).
Sed quantam spem in aedificandis Seminariis sacrae Ecclesiae potestates defigerent, quod ad Ecclesiae ipsius renovationem, sanctioremque sacerdotum vitam parandam attinebat, e constanti studio colligitur, quo, vix ad finem adducto Concilio, opera data est, ut, per impedimenta omne genus, decreti illius normae efficerentur.

Cuius studii Decessor Noster f. r. Pius IV in primis specimen edens, die I mensis Februarii anno MDLXV suae Romanae dioecesi Seminarium condidit; quem tamen praeiverant sive eius nepos S. Carolus Borromaeus anno MDLXIV Mediolani Seminario constituto, sive tenuiore quadam ratione Reatinus, Larinensis, Camerinensis, et Montis Politiani Episcopi. Post hos alii Episcopi, ad suarum dioecesium instaurationem intenti, Seminaria excitaverunt, quibus plurimi viri, iique conspicui, subsidio venerunt, in Ecclesiae utilitatibus diligentissimi. In quorum numerum ascribere iuvat, ad Galliam quod spectat, Petrum de Berulle Cardinalem, Hadrianum Bourdoise, S. Vincentium Paulanum ab eoque conditos sodales, quibus a Missione appellatio, S. Ioannem Eudes, Ioannem Iacobum Olier sacerdotem, ab eoque institutam Societatem, cui a S. Sulpitio nomen. In Italia vero praecipuae S. Gregorii Barbadici laudi tribuendum est, quod exeunte saeculo XVII, assiduas et perpetuas in eo curas posuit, ut nova ratione Seminaria digereret Bergomense et Patavinum, intuitus non modo normas a Concilio Tridentino latas et S. Caroli Borromaei exemplum, sed etiam suorum temporum necessitates, quod ad animorum ornamenta pertineret et bonarnm artium studia. Quod apposuit hic Pastor impiger ceteris Italiae Episcopis exemplum, id vel nostris hisce diebus valet plurimum; quandoquidem apte ille cum servatis normis antiquitus traditis novas coniunxit: cuius est generis imperatum linguarum studium populorum orientalium. Hoc namque non parum conferre opinabatur ad cognoscenda commodius sive Sanctorum Patrum sive scriptorum ecciesiasticorum orientalium opera; atque adeo ad seiunetas illas christianas communitates catholicae Ecclesiae paulatim conciliandas. Quae praestantissimi Patavini Episcopi merita commemorare placuit Decessori Nostro fel. rec. Ioanni XXIII, eo die habita homilia, quo Gregorium Barbadicum in Sanctorum caelitum albo sollemni ritu ascripsit (Cf AAS LXI1, 1960, pp. 458-459).

Iure optimo quivis opinari potest, ex hoc Concilii Tridentini decreto, veluti ex semine, in fertilem Ecclesiae agrum, quosdam quasi flores, exiisse Seminaria seu Collegia illa, quibus peculiare quid est propositum; cuius sunt generis et Collegium de Propaganda Fide, Romae excitatum, et Collegium a Missionibus Exteris appellatum, Parisiis erectum; exiisse pariter Collegia variis nationibus vel Romae, vel in Hispania, vel in Flandria constituta; ita quidem ut quaecumque peropportuna domicilia sacerdotii tironibus informandis, ad similitudinem sacri illius Cenaculi, hodie in Ecclesia universa exsistunt, eadem cum arbore illa conferri possint, de qua in evangelica parabola mentio, quae, licet e perexiguo semine nata, ita crevit tamque mirabiliter diffluxit, ut in ramos suos innumeras caeli aves veluti hospites accipere possit (Cf Mt 13,31-32).

Immortales ergo gratiae a nobis Deo sunt agendae, quod insequentibus saeculis, quamvis per multos populos et opiniones et consuetudines serperent, a doctrina a saluberrimoque Ecclesiae munere alienae, tantum afuit ab eo ut Seminaria excitari desinerent, ut in dies longius latiusque erigerentur. Neque solum in Europa id evenit, sed etiam in utraque America, in ipsisque terris evangelica adhuc luce collustrandis, simulatque catholica fides radices egit, Seminaria pariter constituta sunt. Apostolica autem Sedes id prolixe elaboravit semper, ut ad Seminaria quod spectaret, praecepta traderet, cum necessitatibus sive animorum sive mentium congruentie, quae vel temporum vel locorum indoles postularet. Quam multae prudentiae rem dum tangimus, quam Sanctus Spiritus, supernus omnium salutarium praeceptorum auctor, a Concillis editorum, in primis Summo Ecclesiae Pastori concredidit (Cf Act 15, 28), facere profecto non possumus, quin egregia merita laudemus Decessorum Nostrorum, in quibus enitent Gregorius XIII, Sistus V, Clemens VIII, Urbanus VIII, Innocentius XI, Innocentius XIII, Benedictus XПI, Benedictus XIV, Clemens XIII, Pius VI, Gregorius XVI, Pius IX, Leo XIII, S. Pius X, Benedictus XV, Pius XI, Pius XII, Ioannes XXIII.

Nihil propterea mirum, si Seminaria, in quae tot tantaeque curae ab Apostolica Sede et a vigilantissimis ubique gentium Episcopis collatae sunt, ingentia ceperunt incrementa, maxima cum Ecclesiae civilisque consortionis utilitate. Iamvero haec magna et egregia commode saeculis volventibus a Seminariis parta, Decessor Noster fel. rec. Pius IX appellare voluit Litteris Apostolicis Cum Romani Pontifices, die XXVIII mensis Iunii anno MDCCCLIII datis, quibus Seminarium Pianum condidit. lis enim Litteris cum civitatum moderatores, tum homines quoslibet, publici boni studiosos, docuit quantopere ad augustae religionis et humanae societatis incolumitatem prosperitatemque procurandam, atque ad veram sanamque doctrinam tueпdam conduceret recta et accurata cleri institutio (Cf PII IX P. M. Acta, vol. I, 1846-1854, p. 473).

Artam huiusmodi salutaremque conexionem, quae inter populorum progressum, ad religionem, ad mores, ad mentis culturam attinentem, et congruum sacrorum administrorum numerum sanctitudine doctrinaque conspicuorum intercedit, rursus Pius XI gravibus hisce verbis significavit: Id enim est eiusmodi, quod Ecclesiae et dignitatem et efficientiam et vitam ipsam coniunctam habet; quodque ad salutem humani generis tam interest quam quod maxime: siquidem quae mundo parta sunt a Iesu Christo Redemptore immensa beneficia, ea non cum hominibus nisi per ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei communicantur (Epist. Apost. Officiorum omnium, AAS XIV, 1922, p. 449). Exemplum igitur libenter capientes a Decessore Nostro Pio XII, aptissimam sententiam usurpamus a Leone XIII imm. mem. de Seminariis prolatam: quorum cum siatufortuna Ecclesiae coniungitur maxime (Epist. Paternae providaeque: Acta Leonis, 1899, p. 194; cf PII XII Epist. ad Ep. Poloniae: Per hos postremos annos, AAS XXXVII, 1945, p. 207).

Quare, dum omnes Venerabiles in Episcopatu Fratres, sacerdotes et christifideles rogamus, ut omnipotenti Deo, bonorum omnium largitori, debitas grates persolvant de praestantissimis beneficiis, quae e providenter conditis Seminariis in Ecclesiam profecta sunt, interea saecularis huius celebrationis opportunitate libenter utimur, ut omnibus paternam adhortationem adhibeamus. Scilicet universos catholicae Ecclesiae filios commonere cupimus, ut se communi officio divinctos sentiant, auxiliatricem operam, quaecumque ea est, Seminariis navandi. Haud dubie ad supremos dioecesium Pastores, ad Seminariorum rectores pietatisque magistros, itemque ad variarum disciplinarum praeceptores maxime pertinet in multiplex opus incumbere sacros tirones rite sustentandi, instituendi, tuendi atque educandi. Ad irritum tamen ipsorum actio cadat, aut saltem multo difficilior sit ac minus efficax, visi praeeat atque adiungatur alacris assiduaque socia opera tum curionum, tum sacerdotum, tum Religiosorum laicorumque hominum, qui iuventuti educandae praepositi sunt, tum denique, et quidem peculiari modo, christianorum parentum.

Ac revera, si ad sacerdotium animi inclinatio a primo suo initio usque ad plenam maturitatem diligenter expendatur, quis non videat, eandem, quamvis Dei donum potissimum sit habenda, nihilominus plurium hominum, sive e clero sive e laicorum ordine, liberalem postulare operam? Etenim, dum nostrorum dierum civilis cultus apud christianum populum externorum bonorum aestimationem atque cupiditatem valde adauxit, minoris inter haec apud multos habentur bona, quae peritura non sunt et ad supernaturalem ordinem pertinent.

Quae cum ita sint, quomodo eveniet, ut plurimi iuvenes, iidemque recta voluntate permoti, sacra capessendi propositum imbibant, si in domestico convictu, vel in scholis, ubi adolescunt nonnisi profanarum artium praestantiam atque beneficia laudibus efferri audierint? Nimirum pauci christiani homines pro dolor secum intento animo haec reputant Servatoris nostri monitoria verba: Quid enim prodest homini, si lucretur mundum totum, et detrimentum animae suae faciat? (Mc 8,36) Nimirum arduum est, inter innumera huius saeculi oblectamenta atque illecebras, in proprios referre mores hanc Apostoli sententiam: Non contemplantes nos quae videntur, sed quae non videntur; quae enim videntur temporalia sunt, quae antent non videntur, aeterna sunt (Cf 2 Cor 4,18). Ceterum, nonne Christus Dominus, cum pauperes Galileae piscatores accivit, ut divini muneris sui adiutores fieri vellent, eorum animos ad caelestium praemiorum contemplationem et spem erexit? Etenim cum Simonem et Andream fratres vidisset, piscatoriam artem exercentes, ita eos est allocutus: Venite post me, et faciam vos piscatores hominum (Mt 4,19). Petro autem ceterorum apostolorum nomine ab eo quaerenti, quamnam mercedem acciperent, cum ipsius causa omnia reliquissent, Iesus Christus haec affirmate pollicitus est: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel (Mt 19,28).

Quamobrem, ut pueri atque adulescentes aequam sacerdotalis vitae aestimationem faciant ac foveant, eorumque animi ad eam amplectendam sancto ardore incendantur, necesse est, ut idoneae ad id condiciones, cum intra domesticos parietes tum in studiorum domiciliis, pariantur. Iamvero, quamquam pauci christifideles ad sacerdotium vel ad religiosae vitae institutum divinitus vocantur, omnes tamen vivere ac sentire ea гatione tenentur, quae supernaturalis feri normis apprime respondeat (Cf Heb 10,38); ac propterea summa observantia ac reverentia eos prosequi, qui vitam totam sive in suam ipsorum sanctimoniam, sive in spirituale humani generis bonum, sive in Dei gloriam amplifιcandam impendunt. Hoc pacto tantummodo fiet, ut christianum populum magis magisque sensus Christi (Cf 1 Cor 2,16) pervadat, ac facilius sacerdotii candidatorum numerus augeatur.

Verum, quod ad sacerdotalis militiae incrementum attinet, primae christifidelium partes sunt, preces Deo admovere, Christo Domino praecipiente: Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam (Mt 9,37-38). Ex quibus divini Redemptoris verbis explicate efficitur, ipsius Dei misericordem ac liberrimam voluntatem primum fontem putandum esse, unde animi inclinatio ad sacra capessenda munera profιciscitur. Hac enim de causa Christus Apostolos suos hisce vocibus monebat: Non vos me elegistis; sed ego elegi vos, et posai vos, ut catis et fructum afferatis, et fructus vester maneat (Io 15,16). Atque S. Paulus, quamquam statuerat sacerdotium Iesu Christi sacerdotio veteris Testamenti dignitate antecellere, docebat tamen, potissimum ex divina voluntate quemlibet legitimum sacerdotem pendere, utpote qui suapte natura mediator inter Deum et homines constitutus sit: Omnis namque Pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum ... Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron (Heb 5,1-4). Longe igitur potiore iure excellens et gratuita habenda est divina vocatio ad Christi sacerdotium participandum, de quo idem Apostolus scribit: Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut Pontifex fieret; ... et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae, appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech (Ib. 5,5-9). Recte igitur S. Ioannes Chrysostomus, de sacerdotio agens, haec habet: Sacerdotium enim in terra peragitur, sed caelestium ordinum classem obtinet: et iure quidem merito. Non enim homo, non angelus, non archangelus, non alia quaepiam creata potestas, sed ipse Paracletus hoc officium ordinavit: qui manentibus in carne auctor fait, ut angelorum ministerium animo conciperent (De sacerdotio, lib. III, n. 4; PG 48, 642).

Iuvat tamen animadvertere divinam hanc vocationem ad sacerdotalia munia ineunda, non tantum ad animi dotes, hoc est ad mentem et liberam candidatorum voluntatem spectare, verum etiam ad sensus atque ad ipsum corpus; ita quidem ut homo totus habilis exsistat ad ardua suscipienda sacri muneris officia, quae saepe cum asperis incommodis sunt coniuncta, et quandoque, ut exemplo utamur Boni Pastoris Iesu Christi, vel ipsius iacturam vitae eos facere iubent. A Deo idcirco ad sacerdotium pueri vel adulescentes vocari nequaquam putandi sunt, qui, cum ingenii atque voluntatis dotibus non satis praediti sint, aut ingenita quadam animi infirmitate vel corporis vitio laborerat, non apti propterea existimandi surat, ad digne explenda complura sui muneris officia, atque ad ecclesiastici ordinis onera ferenda. Contra, solacii plena est Angelici Doctoris sententia, qui confirmat, ad singulos sacerdotes ea pertinere, quae ab Apostolo de primis Evangelii praeconibus dicta sunt. Etenim scribit S. Thomas: Illos quos Deus ad aliquid eligit, ita praeparat et disponit ut ad id ad quod eliguntur inveniantur idonei, secundurn illud 2 Cor 3,6: Idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti (Sum. Theol., P. 3a, q. 27, a. 4 c.).

Quamobrem parentes, sacri pastores iique omnes, in quos puerorum iuvenumque educandorum officium recidit, non solum condiciones parent oportet, iis aptas, qui ad sacerdotium vocantur, atque ad eorum augendum numerum superpas Dei gratias precibus impetrent, sed etiam sollerter pro viribus enitantur, ut adulescentuli Seminarium vel aliquod Religiosum Institutum ingrediantur, statim atque iidem palam significaverint et ostenderint, se sacerdotium reapse appetere, et ad illud esse habiles. Nam tunc tantum, cum hoc factum erit, iidem tutius saeculi illecebras praecavere, atque aptissimo in loco divinae vocationis semen excolere poterunt. Tunc pro officio quisque suo moderatores, pietatis magistri praeceptoresque incipient, primum signa diligentius dignoscere, quibus constet utrum Christus hos iuvenes re vera elegerit administros suos, deinde sacerdotii candidatis praesentes adesse, ut iidem ad huiusmodi excelsum munus idoneos se praestent. Quod magnum et difficile educationis opus, intra Seminarii parietes perficiendum, quod adulescentium corpus, pietatem, mores, ingenium attingit, apprime declaratur illo decreti Tridentini capite, cuius verba haec sunt: Alere ac religiose educare et ecclesiasticis disciplines instituere (MANSI Ampliss. Concil. Collect., XXIII, 147).

Sed hoc loco summi momenti haec quaestio proponitur: quo videlicet peculiarissimo ac necessario indicio divina ad sacerdotium vocatio dignoscenda sit, quove propterea indicio potissimum ducendi sint qui in Seminario sacris tironibus educandis instituendisque vacant, ac praesertim pietatis magister. Quod indicium haud dubie in recto proposito ponendum est, hoc est in manifesta et firma voluntate, qua quis in divinum famulatum se totum dedere exoptet; idque cogitur ex eiusdem Tridentini canonis praescripto, quo statuitur in Seminarium eos dumtaxat iuvenes esse accipiendos: quorum indoles et voluntas spem afferat, eos ecclesiasticis ministeriis perpetuo inservituros (Concil. Oecumen. Decr.; Centro di Documentazione, Istituto per le Scienze Religiose, Herder 1962, p. 726, 38-39). Quare Decessor Noster fel. rec. Pius XI, de recto huiusmodi proposito agens, in praeclaris Litteris Encyclicis, quibus initium Ad catholici sacerdotii, asseverare non dubitavit: Qui ad sacrum huiusmodi institutum ea una nobilique de causa contendat, ut divino famulatui animarumque saluti se dedat, simulque et solidaιn pietatem et probatam vitae castimoniam, et consentaneam, ut diximus, doetrinam assecutus sit vel assequi nitatur, is profecto, ut perspicue patet, ad sacerdotale ministerium a Deo vocatur (Litt. Encycl. Ad catholici sacerdotii, AAS XXVIII, 1936, p. 40).
Attamen, si ad iuvenes in Seminarium recipiendos satis est eos saltem prima indicia ostendere recti propositi atque indolis ad sacerdotale munus eiusque onera habilis, nihilo tamen secius sacrorum alumni, ut rite ad sacros Ordines ac praecipue ad Presbyteratum promoveantur, Episcopo vel Moderatori Ordinis religiosi talem praebere debent sanctorum propositorum maturitatem, ut hi ex animi sui senterstia certum habeant, coram se adesse, quos elegit Deus (Cf 1 Reg 16,6).

Ex quo consequitur, ut formidandum gravissimumque onus atque periculum in Ordinarios cadere dicendum sit, utpote ad quos pertineat tum mursus ultimum faciendi iudicium de divinae electionis indiciis in sacrorum Ordinum candidatis, tum ius pertineat eos ad sacerdotium vocandi, atque adeo ratam habendi coram Ecclesia efficacemque reddendi divinam ad sacerdotium vocationem, quae in iuvenibus pedetemptim ad maturitatem venit. Haec vis est illis Catechismi Concili Tridentini verbis subiecta: Vocari a Deo dicuntur qui a legitimis Ecclesiae ministris vocantur (Catech. Concil. Trid., p. III, de Ordine, 3). Nostra quoque aetate, cum Nobis dolendum est nonnullos Ecclesiae administros ab officiis suis defecisse — quae calamitas severiore adhibita diligentia in sacerdotii tironibus deligendis atque instituendis praecaveri forsitan potuisset — sacri dioecesium Pastores peropportune secum gravia verba perpendent, quibus S. Paulus Timotheum monebat: Manus cito nervini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis (Tim 5,22).

Postquam igitur id summatim memoravimus, quod prorsus requiritur in lis, qui divino afflatu ad sacerdotium vocantur, hoc est manifestam, promptam atque firmam voluntatem sacra munera capessendi, spectatis potissimum Dei gloria amplificanda et sui ipsius fratrumque aeterna salute exquirenda, imo et omnium pretiosissimo divini Servatoris Sanguine redemptorum, non allenum esse arbitramur et alia breviter attingere, quae ad sacerdotii candidatos perfecte absoluteque instituendos prosunt. Quas res, cum summopere ad ipsam conducant Ecclesiae vitam, saepenumero Decessores Nostri pertractatas habuerunt, quorum recentiora scripta, omnibus sane nota, hic recordari iuvat, scilicet: Pii XI Litteras Encyclicas a verbis incipientes Ad catholici sacerdotii (AAS XXVIII, 1936, pp. 5-53), Pii XII Adhortationem Apostolicam, cui initium: Menti Nostrae (AAS XLII, 1950, pp. 657-702), et Ioannis XXIII Litteras Encyclicas, quibus index: Sacerdotii Nostri primordia (AAS LI, 1959, pp. 545-579). Praeterea ad Oecumenicum Concilium Vaticanum II lata est Constitutio De sacrorum alumnis formandis, quae, cum probata erit, opportuna Concilii Tridentini decreta, aliaque subsequentia Apostolicae Sedis praescripta perficiet, et sine ulla dubitatione id dabit, ut valde procedat opus ad sacerdotii tirones conquirendos spectans, atque, quod sane maioris momenti est, ad eosdem sive ad sacerdotalium virtutum amorem et exercitationem, sive ad sacrorum rituum studium, sive ad ingenii culturam, sive ad pastoralem, quam vocant, disciplinam informandos.
Dum igitur praeclaras normas, quae de Seminariis a Concilio Oecumenico edentur, exspectamus, supremi muneris Nostri partes esse putamus, omnes hortari, qui sacrorum alumnis erudiendis dant operam, ut pariter pericula acri animo perpendant, quae ardem educandi, in Seminariorum usum nunc receptam, eiusque efficacitatem extenuare possunt, atque pariter ea prospiciant, quae in eorumdem institutione alumnorum impensiore studio sunt accuranda.

De insidiis vero, quae, non secus atque fallaces herbae, nostris hisce temporibus plus quam olim, adolescentium animum, quasi agrum cuilibet semini expositum, incedere videntur, voluntatem illam omnes reprehendendi, omnia carpendi indicamus, quae eorum inficiat mentem. Illud praeterea incusandum est, vel minimos natu nullum ferre vinculum velle, sive a lege naturae, sive ab auctoritatibus vel ecclesiasticis vel civilibus iniectum; atque adeo eos effrenatam agendi libertatem affectare. Nihil igitur mirum si, viribus animi infirmatis et ascensibus ad verum rectumque cohibitis, cum interiores tum exteriores iuvenum sensus debitam rectite rationis bonaeque voluntatis moderationem defugiunt, quippe qui se a continua efficacique gratiae et supernaturalium virtutum vi removerint. Ex quo illud natura consequitur, ut saepe saepius adulescentes loquendi agendique generi honnihil permittant, quod ab humilitatis, ab oboedientiae, a modestiae atque a castitatis normis abhorreat, rationabilis creaturae dignitati omnino congruentibus ac praesertim christiani hominis, cuius etiam corpus, caelestis gratiae ope, Iesu Christi membrum ac Spiritus Sancti templum factum est. Etenim ex hisce iuvenilis levitatis atque etiam intemperantiae indiciis, quis fore non prospiciat, ut iidem iuvenes in posterum multa quidem iura sibi vindicent, pauca vero officia recipiant? Quis non vereatur ne has ob causas apparere desinant conscii generosique iuvenes sacerdotium percupientes? Quocirca eit omnia prohibere oportet, quae sano iuvenum cultui officiant, eorumque maxime, qui a Christo Iesu eo vocantur, ut ipsius Redemptionis opus pergant.

Sed quibus subsidiis haec obtinenda erunt? Ad hoc potissimum est a parentibus et a praeceptoribus nitendum, ut eorum filli vel alumni, iique praesertim qui mitiore et alacriore ornentur indole, ad sacerdotium inclinata, imbuantur humilitate, oboedientia atque orandi seque devovendi studio. Praeterea Seminariorum moderatorum et magistrorum partes sunt, non tantum eas, quas diximus, virtutes in sibi commissorum adolescentium animis custodire et augere, verum etiam curare, ut in sacerdotii candidatis progrediente aetate aliae quoque animi dotes eluceant ac firmentur, quae prorsus necessariae sunt habendae ad solidam plenamque formationem morum.
In quibus dotibus praecipuum obtinere locum existimamus tum animi inclinationem ad meditandum, tum rectam in agendo voluntatem, tum facultatem libere et per se eligendi id quod bonum, immo melius est, tum suae voluntatis suique corporis moderationem. Haec enim moderatio valet adversus immodicum sui ipsius amorem, adversus mala aliorum exempla, et adversus proclivitatem ad matum, quae vel ex humana natura oritur, hereditaria labe infecta, vel ex improborum hominum societate, vel e spiritu illo maligno et perdito, qui nostra hac aetate acriore videtur rabie insidias struere, si eos perdere possit, quos Deus singulari prosequitur amore.
Ad proximos autem quod attinet, ii qui cum Christo et pro Christo coram hominibus testes esse cupiunt evangelicae veritatis, quae homines liberat atque salvos praestat (Cf Io 18,37; 8,32), informentur oportet ad veritatis studium in loquendo et in agendo, atque adeo ad animi sinceritatem, ad probitatem, ad constantiam, ad fidelitatem; ita S. Paulo dilectum Timotheum hortante: Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis (Tim 2,14-15).

Ut autem efficaciter adulescentium animi emendentur, ut mala noxarum vitiorumque germina ipsi praecaveant, utque bona in iis sparsa semina in salutares arbores erumpant, debita ratio habeatur opus est etiam sanarum virium, quae in hominis natura insitae sunt; ita quidem ut ecclesiasticae perfectionis opus in virtutibus naturalibus tamquam in solido fundamento innitatur.
In quam rem opportune quadrare videntur haec Doctoris Angelici verba, sapientiae plena: Cum enim gratia non tollat naturam, sed perficiat, oportet quod naturalis inclinatio intellectus subserviat fidei, sicut et naturalis inclinatio voluntatis subsequitur caritati ().
Verum tamen sanae hominis vires atque naturales virtutes plus aequo non sunt extollendae, quasi veri et permansuri apostolicae alacritatis fructus sint potissimum humanis nisibus tribuendi. Atque illud pariter animadvertere necesse est, non posse iuvenum animos ad ipsas virtutes naturales recte apteque educari atque institui, ad prudentiam nempe, ad iustitiam, ad fortitudinem, ad temperantiam, ad modestiam, ad lenitatem ad ceterasque virtutes cum his conexas, si rectae rationis principia dumtaxat adhibeantur et humanarum disciplinarum normae, cuius sunt generis psychologia experimentalis, et paedagogia, quas vocant (Sum. Theol. Iª, q. 1, a. 8 c. ).

Catholica enim disciplina edocemur, neminem, vacuum a gratia Servatoris Nostri, quam sanantem appellant, omnia ipsius naturalis legis praecepta servare posse, neque idcirco perfectas solidasque virtutes adipisci (Cf Ib. Ia-IIae, q. 109, a. 4 c.). Quo fιrmissimo principio posito, illud sequitur, quod in ecclesiasticae vitae usu magni est ponderis, humanam nempe educationem pari gradu procedere oportere cum educatione, quae christianum hominem et sacerdotem addeceat, ut naturae humanae vires evehantur ac roborentur, sive ope precationis, supernaeque gratiae, quae per Paenitentiae et Eucharistiae sacramenta saepe suscepta confertur, sive supernaturalium virtutum pulsu, quibus quidem exercendis naturalel virtutes praesidio sint et auxilio.
Neque haec satis. Etenim, ut Apostolus monet, necesse praeterea est, ut hominis vires cum ingenii tum voluntatis fidei normis caritatisque motibus obsecundent; ita quidem ut actiones nostrae ob Domini Nostri Iesu Christi amorem positae, valeant ad sempiternam mercedem promerendam (Cf Col 3,17; 1 Cor 13,1-3).

Quae exposuimus, uti patet, bene expendant opus est, qui divinitus vocati sunt, ut cum Redemptore nostro coniuncti pro hominum salute veluti amoris et oboedientiae hostias se devoveant; itemque ut castam, quemadmodum virgines decet, vitam ducant, atque a fluxis huius mundi bonis re et animo abalienatam. Ita enim sacrum ipsorum munus dignius evadet, salutariumque fructuum fecundius. Hac de re ab iis aliquando postulabitur ut, sacri muneris causa, non tantum omnes praestantiores suas dotes commodent, sed etiam ut hinc legitimas quasdam naturae necessitates posthabeant, hinc aerumnas et vexationes perferant, ut Boni Pastoris partes fideli generosoque animo agant. Par namque est quemlibet fidelem Iesu Christi administrum de se ipso dicere posse, quod S. Paulus de se dicebat: Factus sum infirmis infrmus, ut infirmos lucrifacerem; omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. Omnia autem facio propгer Evangelium, ut particeps eius efficiar (1 Cor 9, 22-23).
Non aliam agendi rationem secuti sunt tot Episcopi totque sacerdotes, quos Ecclesia omnibus viris, qui rebus divinis praesunt, in exemplum proponit, cum eos in Sanctorum caelitum numerum adscribit.

Haec sunt summa ac praecepua capita, quibus, si de disciplina et de vita spirituali agatur, gravissimum educandi munus continetur, quod, sub Episcopi supremo moderamine, Seminarii rectori pietatisque magistro demandatur.
In id tamen adiutricem cunferre curam debent variarum quoque disciplinarum magistri, quod spectat ad sacerdotii tironum ingenii vires congrua via excolendas atque perficiendas.
Ex hac autem socia opera, a Seminarii moderatoribus et praeceptoribus sapienti concordique consilio collata, illud commodi profecto consequetur, ut iuvenibus educatio impertiatur omni ex parte perfecta, iidemque excelsae eiusmodi dignitatis gradum attingant, qui non tantum in communi homine vel in christifideli, sed maxime in sacerdote convenit, utpote qui divinae revelationis lumine penitus sit imbuendus; cuius praesertim rei gratia fiet, ut ipse perfectus sit homo Dei ad otrane opus bonum instructus (2 Tim 3,17). Etenim meminisse operae est quae S. Ioannes Chrysostomus stribit: Animum sacerdotis instar lutis totum orbem illustrantis splendere oportet (De Sacerdotio, lib. VI n. 4, PG 48, 681).

In studiorum denique supellectile, qua adulescens clerus ornari oportet, sane ponenda est non exigua variarum linguarum scientia, in primisque Latinae, si maxime de sacerdotibus agatur Latini ritus; scientia praeterea ponenda est praecipuarum rerum, quae ad historiam, ad physica, ad mathematicas disciplinas, ad terrarum descriptionem, ad formas atque fιguras pertinent, quibusque omnes nostrorum temporum homines doctrina exculti, pro populorum diversitate, instruuntur atque informantur. At praestantiores sacerdotalis animi divitiae in illa continentur humana atque christiana sapientia, quae in firma ac certa philosophiae et theologiae institutione constat, secundum S. Thomae rationem, doctrinam atque principia, veritatibus divinitus traditis atque docentis Ecclesiae praeceptis studiose religioseque servatis. Quam pariter institutionem vel efficiunt vel complent hae quae sequuntur disciplinae: Sacrarum litterarum interpretatio iuxta catholicae Ecclesiae hermeneumatis artem atque praecepta, sacra Liturgia, Musicae sacrae disciplina, Ius canonicum, Ecclesiasticarum rerum historia, Archaeologia, Patrologia, Dogmatum historia, Theologia ascetica ac mystica, Hagiographia, sacrae Eloquentiae institutiones, ingenuarum artium praecepta, et id genus alia.

Cum autem maioribus Ordinibus, quos vocant, sacrorum alumnus proxime initiandus erit, primisque deinde annis post initum sacerdotium, ei theologiae, quam pastoralem appellant, opera danda erit, atque omni cura efficiendum, ut cotidie laboriosius in partem veniat, tamquam auctor, negotiorum suae dioecesis, hoc est, divini cultus exercendi, christianae doctrinae tradendae, sacrarum denique expeditionum iuvandarum et incitandarum; ita ut, qui futurus est animorum pastor, munus suum atque officium paulatim quidem, sed tempestive cognoscat, et se ad illud apte et congruenter accingat. Qua in re magno erit illi auxilio non exiguus Gregoriani cantus sacrique concentus usus atque exercitatio. Tum demum sua studia in unum convertet aspectum suosque labores ad animorum salutem diriget, cum ei persuasum esse debeat, eo omnem industriam esse convertendam, ut Christi et Dei Regnum adveniat, iuxta S. Pauli monitum: Omnia enim vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei (1 Cor 3,22-23). Quo enim magis nostrae aetatis homines omnia ad Deum pertinere oblivisci videntur, eo magis ut alter Christus et homo Dei (1 Tim 6,11) debet in mundo enitere sacerdos.

Sanctitate igitur ac scientia ornetur necesse est, qui a Deo vocatur, ut Verbi Dei, omnium hominum Redemptoris, nuntius ac minister exsistat; sanctitate, dicimus, in primis eximia, quae sanctitati scilicet praestet sive laicorum hominum sive Religiosorum, sacris non initiatorum, quia, ut Doctor Angelicus merito monet: Si religiosus ordine careat, sic manifestum est excellere praeeminentiam ordinis, quantum ad dignitatem. Quia per sacrum ordinem aliquis deputatur ad dignissima ministeria, quibus ipsi Christo servitur in sacramento altaris (Sum. Theol. IIa-IIae, q. 184, a. 8 c.). Quapropter incensissima erga sanctissimam Eucharistiam pietate eius vita fulgeat opus est, qui augusti huiusmodi Sacramenti consecrator atque dispensator aliquando fieri exoptat, quem quidem Corporis et Sanguinis Christi cultum par est alias pietatis formas coniunctas habere apprime consentaneas: hoc est, pietatem erga venerabile Christi nomen eiusque Cor sacratissimum.

Hisce demum adhortationibus finem facientes, paterna caritate iis gratulamur omnibus, ex utroque clero, qui summa diligentia nec sine magnis iacturis contendunt, ut iuvenes ad sacerdotium inclinatos et reperiant et songregent et instituant. Praecipua vero laude eos Nobis ornare placet, qui iisdem funguntur officiis in illis regionibus, quae graviore clericorum penuria laborant, et ubi maiores difficultates suscipere, atque pericula saepe subire coguntur qui novos sacrorum administros Ecclesiae parare student. Illis etiam gratulari exoptamus qui, Sacrae Seminariorum atque Studiorum Universitatum Congregationis incitamentis praeceptisque obsequentes, summa ope conantur, scriptis editis et conventibus peractis, sacrorum alumnorum institutionem ad exactiorem rationem adducere cum temporum locorumque necessitudine cumque progressibus artis educandi consentaneam, sanctae semper sacerdotalis vitae proposito ac natura servatis. Id enim quam maxime ad Ecclesiae utilitatem decoremque conducit.

Vobis denique, filii dilectissimi, qui intra sacros Semmarn parietes, haud secus atque olim Apostoli in Cenaculo, in maternis oculis Apostolorum Regime, omni vos diligentia paratis ad potestatem illam, quae omnem humanum modum excedit, adipiscendam, Corpus scilicet et Sanguinem Christi Dei consecrandi et condonandi peccata, et ad Sancti Spiritus largiorem gratiae profusionem accipiendam, quae expeditiores vos reddat ad reconciliationis ministerium (2 Cor 5,18) digne perficiendum, verbis usi Apostoli dicimus: Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat (1 Cor 7,20).Omnes enim qui pariter hominum salutem cum Christo coniunctissimi quaerere volunt, pariter fulgidam sibi aeternae gloriae coronam parare, eos omni docilitate et constanti oboedientia divino instinctui respondere oportet.
Mirabile Dei donum cum animo reputate, et inde a iuvenilibus annis illi in laetitia et in exultatione servite (Cf Ps 99,2).

Ad ultimum vos, Venerabiles Fratres, adhortantes, ut pro viribus haec monita, quae Nobis unus Ecclesiae subiecit amor, ad rem in dioecesibus vestris adducatis, vobis gregibusque unicuique vestrum concreditis, in primisque sacrorum alumnis, propensissimam declaramus voluntatem; cuius esse testem cupimus Apostolicam Benedictionem, quam singulis universis paterno animo impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, in festo S. Caroli Borromaei, die IV mensis Novembris anno MDCCCCLXIII, Pontificatus Nostri primo.

 

PAULUS PP. VI

 

* AAS 55 (1963), pp. 979-995

                             



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana